DEFINIZIONE:
1. estirpare, sradicare
(Conte).De vulg. I xviii 1 Neque sine ratione ipsum vulgare illustre decusamus adiectione secunda, videlicet ut id cardinale vocetur. Nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias esse videtur. Nonne cotidie extirpat sentosos frutices de ytalia silva? Nonne cotidie vel plantas inserit vel plantaria plantat? Quid aliud agricole sui satagunt nisi ut amoveant et admoveant, ut dictum est? Quare prorsus tanto decusari vocabulo promeretur.
Ep. VII 21 Non etenim ad arbores extirpandas valet ipsa ramorum incisio quin iterum multiplicius virulenter ramificent, quousque radices incolumes fuerint ut prebeant alimentum.
LOCUZ. E FRAS.:
—
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
—
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att. (
ThLL s.v.
extirpo), anche in contesti metaforici, vd. ad es.
Colum. II 17 Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum ne stirpes aut spinas validioris ve incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum
exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut intuba ac solstitialis spinas; ac neque suem velimus inpasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulae et adterunt scindunt que radices herbarum (
CC);
Hier.
In Psalm. 84 Terra nostra dat fructum suum, quando aratro iustitiae colitur, quando ieiuniis, quando abstinentia et ceteris virtutibus a veteribus vitiis
extirpatur, ut evangelici seminis granum quod accepit in fructum centesimum reddat (
LLT);
Aug. Serm. 87 Cultura ipsius est in nos, quod non cessat verbo suo
exstirpare semina mala de cordibus nostris, aperire cor nostrum tanquam aratro sermonis, plantare semina praeceptorum, exspectare fructum pietatis. Cum enim istam culturam in cor nostrum sic acceperimus, ut eum bene colamus, non existimus ingrati agricolae nostro, sed fructum reddimus quo gaudeat (
Augustinus).
Latino medievale:
ampiamente att. (
MLW s.v.
exstirpare), anche in contesti metaforici, vd, ad es. in
Paolo Diacono,
Exc. Festi, p. 93, Irpices genus rastrorum ferreorum, quod plures habet dentes ad
extirpandas herbas in agris (
ALIM);
Rabano Mauro, Comm. in Eccl. 2, 3 "Quasi is qui arat et seminat, accede ad illam et sustine bonos fructus illius, in opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus ipsius". Vomere quippe Evangelii de corde suo genimina vitiorum debet
exstirpare, qui semen divini verbi edere, et fructus dulcissimos sacrarum virtutum desiderat metere (
LLT);
Pier della Vigna, Epist., 3.45, 8-9, Relictis quidem retibus, princeps apostolorum, Petrus ille piscator, nimirum secutus est
Deum, sed Petrus hic legifer a sui Domini latere non discedit. Curam gregis Dominici pastor ille curabat antiquus, sed iste novus athleta [
scil. Petrus de Vinea] iuxta latus summi principis virtutes inserens et errores
extirpans, in statera iustitiae ponderat quicquid dicit (
ALIM).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v.
extipare):
Extirpare a radice subvertere (
Mirabile).
Uguccione, S 301, 25 (s.v.
stasis): Item a sto hec stirps -is, radix, truncus, unde stirps progenies, prosapia, origo, et stirpeus -a -um, et stirpiter adverbium, idest radicitus, et stirpo -as, stirpes auferre, et componitur
exstirpo -as, evellere, eradicare (
DaMA).
Balbi (s.v.
extirpo):
extirpo ab ex et stirpo, -pas componitur. Extirpo, -pas a radice subvertere, a stirpe extrahere. Destruere ex toto vel evidenter stirpare (
Mirabile).
Commentatori danteschi:
—
AUTORE: Elena Vagnoni.
DATA REDAZIONE: 15.12.2022.