Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it


[ visualizzazione standard - elenco voci ]
Trivisiani, -orum (s.m.)

DEFINIZIONE:
1. Trevigiani o abitanti della Marca Trevigiana.
De vulg. I x 6 In utroque quidem duorum laterum, et hiis que secuntur ad ea, lingue hominum variantur: ut lingua Siculorum cum Apulis, Apulorum cum Romanis, Romanorum cum Spoletanis, horum cum Tuscis, Tuscorum cum Ianuensibus, Ianuensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum Anconitanis, horum cum Romandiolis, Romandiolorum cum Lombardis, Lombardorum cum Trivisianis et Venetis, horum cum Aquilegiensibus, et istorum cum Ystrianis. De quo Latinorum neminem nobiscum dissentire putamus.
De vulg. I xiv 5 Hoc omnes qui maia! dicunt, Brixianos videlicet, Veronenses et Vigentinos, habet; nec non Paduanos, turpiter sincopantes omnia in -tus participia et denominativa in -tas, ut mercò et bonté. Cum quibus et Trivisianos adducimus, qui more Brixianorum et finitimorum suorum u consonantem per f apocopando proferunt, puta nof pro “novem” et vif pro “vivo”: quod quidem barbarissimum reprobamus.
FREQUENZA:
De vulg. 2
INDEX LOCORUM:
Trivisianis, De vulg. I x 6
Trivisianos, De vulg. I xiv 5
LOCUZ. E FRAS.:
VARIANTI E/O CONGETTURE:
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
Latino classico e tardoantico:
att. nella forma Tarvisani in PlinNat. III 130 dein, quos scrupulosius dicere non attineat, Alutrenses, Asseriates, Flamonienses Vanienses et alii cognomine Carici, Foroiulienses cognomine Transpadani, Foretani, Nedinates, Quarqueni, TarvisaniTogienses, Varvari (Bibliotheca Augustana).
Latino medievale:
non att. in funzione di etnico nella forma coincidente con quella in entrata, ma ricorre in altre varianti morfologiche, vd. ad es: Paolo DiaconoHist. Lang. V 28 Quam ob causam Opitergium civitatem, ubi ipsi extincti sunt, funditus destruxit eorumque qui ibi habitaverant fines Foroiulanis Tarvisianisque et Cenetensibus divisit (MGH); Vincenzo PragensisAnnales, 1158 Lonbardie etiam huic obsidioni hii affuerunt principes: Ugo marchio de Monte ferrato, Guido comes Blandratensis cum filiis suis, Obico marchio Malaspina, Gerardus de Carpeneto, Gerardinus de Ferraria, Ugo, Albertus, Ugolinus, Albertinus, et plurimi alii Lonbardie principes; maximum vero auxilium ad hoc negotium conferentes tam forti militia quam aliis instrumentis et necessariis domno imperatori Papienses, Cremunenses, Laudenses, Kuomani, qui maxime huius obsidionis fabricatores exstiterant accurrunt; alie quoque Lonbardie civitates cum sua forti militia huic affuerunt operi, videlicet Veronenses, Brixenses, Mantuani, Bergamenses, Parmenses, Placentini, Genuenses, Terdonenses, Astenses, Albani, Vercellenses, Nowarienses, Yporienses, Paduani, TervisianiAquilegenses, Ferrarienses, Reginenses, Mutinenses, Bolonienses quoque cum suis legistis et sapientibus, Immolenses; maritime quoque civitates, de Cisena, de Servia, de Foro Iulii, Ravennates, de Foro Livii, Ariminienses, Fanenses, Anconitani, Firmenses, Senegonenses, Esculani, aliarum quoque Lonbardie civitatum plurima militia (MGH); Ottone IV, Const., nr. 32, Quia iniustum videtur, ut aliquis vel suis vel equis sanctionibus oppugnare nitatur, et ut maxime notentur specialiter vicini populi tam ex nostro regno quam ex predicto ducatu Venetie, a quibus omnimodo hanc pactionis institutionem observandam esse decernimus, hii sunt ex nostro scilicet iure: Papienses, Mediolanenses, Cremonenses, Lucenses, Pisani, Ianuenses, Placentini, Florentini, Ferrarienses, Ravennenses, Clomaclenses, Ariminenses, Pisaurienses, Cesenenses, Fanenses, Senogallienses, Anconenses, Humanenses, Firmenses, Epinenses, Veronenses, Montesilienses, Gavellenses, Vincentenses, Paduanenses, TervisaniCenotenses, Foroiulienses, Histrienses, et cuncti de nostro Ytalico regno, sive qui modo sunt vel qui in posterum futuri sunt; ex predicto vero ducatu Venetie sunt: Rivoaltenses, Metamaucenses, Torcellenses, Clugienses, Palestrinenses, Caputargelenses, Brundulienses, Lauretanenses, Murianenses, Amianenses, Burianenses, Equilenses, Caprulenses, Civitatinenses, Finenses, Gradenses et cuncta generalitas populi Venetici, sive qui modo sunt vel qui futuri sunt (MGH); Giovanni CodagnelloAnnales placentini, 1229, Verum quia Veronenses, TarvisianiVicentini, Paduani et Mantuani iussa et mandata rectorum, prout sacramento erant astricti, adiutorium pariter et auxilium Bononiensibus prestare recusantes, quod legatis Bononie promiserant et convenerant attendere et observare minime potuerunt; unde ipsi rectores plurimum sunt turbati, dolore vehementi commoti (MGH); Annales Sanctae Iustinae Patavini, 1260, Anno Domini 1260. cum Albricus de Romano, ut predictum est, morte perterritus Ecelini, Tarvisium dimisisset et in fortissimum castrum Sancti Zenonis cum militibus Teotonicis et aliis suis fidelibus conscendisset, TarvisiniPaduani et Vicentini simul ipsum instantissime obsederunt, introitum et exitum ei penitus prohibentes (MGH); Chronica regia Coloniensis, 1236, Imperatore autem apud Cremonam manente, Paduani, TervisiniVincentini, necnon Mantuani in odium imperatoris fines invadunt Veronensium, obsidentes castrum quod dicitur Ripa-alta. (MGH); Parisio da Cerea, Annales Veronenses, 1236, Et statim Paduani, TrivisiniVicentini, Azo marchio Estensis, Guezere et Bianchinus de Camino cum eorum exercitu iverunt circa castrum Rivaltae Uguzonis de Crescentiis, et ibidem per unum mensem moram fecerunt (MGH); Enrico VII, Const., nr. 981, Celsitudini imperialis culminis notificat Milancius vestre imperialis aule iudex, quod propter guerrarum discrimina Romanioli, Paduani, Bononienses, Trivisani omnem eorum thesaurum portaverunt Venetias et ibi deposuerunt eundem (MGH).
Lessicografi medievali:
Commentatori danteschi:

NOTA:
Etnonimo per designare i Trevigiani o gli abitanti della Marca Trevigiana, derivato dal poleonimo di Treviso (Tarvisus -i s.f. o Tarvisum -i e Tarvisium -ii s.n.). Lemma esclusivo del De vulg. dove D. descrive linguisticamente il dialetto dei Trevigiani (su cui vd. Tavoni De vulg. e Fenzi De vulg. ad loc. e la voce Marca Trevigiana (Marchia Trivisiana) a cura di G. Arnaldi e P.V. Mengaldo in ED).

Il lemma è att. a partire da Plinio il Vecchio, ma trova massima diffusione nel XIII secolo, dove ricorre in fonti storiche e documentarie, in particolare in cronache e annali e nelle constitutiones imperiali (vd. Corrispondenze). Per quanto riguarda la peculiare forma Trivisiani, si tratta di una variante minoritaria dell'etnico, att. per lo più nelle forme Tarvisanus/Tervisanus/TrivisanusTarvisianus/TervisianusTarvisinus/Tervisinus/Trivisinus (vd. Corrispondenze). Dalla interrogazione dei corpora disponibili è emerso che la forma Trivisianus non ricorre mai come etnonimo, ma solo in funzione aggettivale concordato con il sost. marchia, con cui forma un coronimo composto, Marchia Trivisiana, anch'esso impiegato da D. (vd. la voce Marchia Trivisiana in VDL a cui si rinvia anche per la problematica della diffrazione morfologica cui vanno incontro il poleonimo e il relativo etnico). 

Sebbene Trivisianus costituisca una variante minoritaria nel mediolat., le forme (Marchia) Trivisiana, Trivisianis Trivisianos sono tràdite quasi compattamente dai testimoni del De vulg.: il ms. B tramanda le lezioni tivisiana, tivisianis, tivisianos con compendio iniziale (ff. 95v e 96r), mentre in G e T le occorrenze sono trascritte per esteso, trivisiana, trivisianis e trivisianos (così ai ff. 7v e 10v di G; ai ff. 4v e 6r di T). Si registra un’unica occorrenza della forma Trivisanus al f. 8r del ms. G, nella lezione tivisanis. Vd. da ultimo PontariL'Onomasticon del Vocabolario Dantesco Latino.

AUTORE: Elena Vagnoni.
DATA REDAZIONE: 29.05.2023.