Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it


[ visualizzazione standard - elenco voci ]
contrarietas, -atis (s.f.)

DEFINIZIONE:
1. opposizione (Castiglioni-Mariotti).
Mon. I xi 6 Quantum ergo ad habitum, iustitia contrarietatem habet quandoque in velle; nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi assit iustitia, non tamen omnino inest in fulgore sue puritatis: habet enim subiectum, licet minime, aliqualiter tamen sibi resistens; propter quod bene repelluntur qui iudicem passionare conantur.
Mon. I xi 7 Quantum vero ad operationem, iustitia contrarietatem habet in posse; nam cum iustitia sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum illam?
Mon. I xiii 6 unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem dispositionem.
2. contraddizione (Quaglioni Mon.), contrarietà (Chiesa-Tabarroni Mon.), incompatibilità (Sanguineti Mon., Ronconi Mon.).
Mon. III xv 9 Ex quo colligitur quod virtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturam Ecclesie: contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur ex (contrarietate que est in re dicta vel oppinata, sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina Predicamentorum nos docet.)
FREQUENZA:

Mon. 5

INDEX LOCORUM:

contrarietatem, Mon. I xi 6; I xi 7
contrarietate, Mon. I xiii 6; III xv 9
contrarietas, Mon. III xv 9

LOCUZ. E FRAS.:
VARIANTI E/O CONGETTURE:
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
contrarietade, vd. ED (L. Onder).
Latino classico e tardoantico:
il sost. è ampiamente att. a partire dal lat. tardoant., ove vale res contraria, opposita e incommodum, malum (vd. ThLL s.v. contrarietas).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Alessandro di Hales, Glossa Sent., II, d. 6, n. 16 motus in contrarietate est finitus, sed motus in natura non habente contrarietatem est infinitus (LLT); Alberto Magno, Anal. priora, II vii 7 Si enim aliquis sit instans simpliciter in omnibus, necesse est dicere contradictionem, hoc est, contradicentem sive contrarietatem instantiam dicere simpliciter in omnibus sumendo medium supra subiectum propositionis cui instat (LLT); Dipl. Feder. II, 376 regali sancimus edicto, ut fratres hospitalis Sancti Ioannis de Messana (…) que concessione pontificum, donatione vel confirmatione regum progenitorum nostrorum necnon et oblatione fidelium rationabiliter inpresentiarum habent (…), quiete, pacifice et sine contrarietate qualibet perpetuo conserventur (MGH); Enrico di Gand, Quodlibet I, q. 10 Ad argumentum philosophicum quo vane sustentati sunt (…), ut argumentum istud intelligatur procedere ex defectu philosophiae non determinantis omnem modum essendi, non autem ex contrarietate eius ad theologicam veritatem, sciendum (…) quod in philosophia et in theologia esse simpliciter et esse aliquid circa quamcumque rem multipliciter dicuntur (LLT); Alessandro di Roes, Memoriale, 19 hec diversitas regum et regnorum in Gallia multas facit diversitates et contrarietates in scripturis (MGH); Raimondo Lullo, Arbor, I 1 Contrarietas est quorundam mutua resistentia propter diversos fines (LLT); Matteo d’Acquasparta, Quaest. disp. an., q. 2, par. 1 in naturis et substantiis spiritualibus, eo quod sunt a materia corporali absolutae, sunt reflexivae sui supra se, potest inveniri in eis movens et motum, non tamen secundum eamdem rationem nec secundum eumdem modum, et ideo sine contradictione et contrarietate (LLT); Nicola d'Hacqueville, Serm. mor., 48 Nemo potest duobus dominis servire, scilicet Deo et diviciis mundi propter Dei et divitiarum contrarietatem, quia isti duo domini adversantur tanquam veritas et falsitas (LLT).
Lessicografi medievali:
Commentatori danteschi:
il sost. è att. solo sporadicamente nei commenti lat. alla Commedia, pur in entrambi i sensi individuati:
Graziolo Bambaglioli ad Inf. VIII 109-127: Virgilius redeundo dicebat: «Quis inhibuit mihi ne tristia viderem ospicia», omni iocunditate privatus, «nichilominus tamen huius pugne me opportebit esse victorem, quamvis horum demonum contrarietas et diversitas non sit nova, quia quod ipsi demones fecerunt in portis istis sic secretis et positis in profundiori loco inferni, alias iam fecerunt in aliis portis que ita secrete non erant» (DDP).
Codice Cassinese ad Inf. VII 36: compunto. ex tanta hominum contrarietate (DDP).
Chiose Ambrosiane ad Par. XXVI 124: hanc contrarietatem tollemus hoc modo, scilicet quod radix proprii ydiomatis remansit in Heber sed latior et ornatior et diffusiori modo prolata (DDP).
Benvenuto da Imola ad Inf. V 28-29: Pena autem est haec, quod isti luxuriosi amorosi impetuose rapiantur a ventis contrariis, et invicem collidantur vel confringantur sicut undae maris tempestuosi exagitati a contrarietate ventorum (DDP); ad Inf. VII 36-39: et io ch'avea il cor quasi compunto, scilicet ex tanta contrarietate et repugnantia hominum (DDP); ad Purg. XX 97-102: contrarietas stat in hoc, quod nominati in prima cantione diurna fuerunt amicissimi paupertatis et largitatis; illi vero de quibus fit mentio in cantione nocturna fuerunt amici avaritiae et cupiditatis (DDP).

NOTA:

Gli usi tardoant. del termine (vd. Corrispondenze) sono testimoniati anche nel lat. mediev., dove contrarietas assume anche il signif. di 'contraddizione'; nel solco della tradizione mediev. si inserisce l’utilizzo dantesco della parola, che vale ora 'opposizione' ora 'contraddizione': nella produzione volgare il termine contrarietade – che compare solo in Cv III x 5 – è l’esatto corrispondente di contrarietas nell’ultimo signif. individuato (vd. contrarietade in ED).

AUTORE: Federica Favero.
DATA REDAZIONE: 28.12.2020.