Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it


[ visualizzazione standard - elenco voci ]
corruptibilitas, -atis (s.f.)

DEFINIZIONE:
1. corruttibilità (Castiglioni-Mariotti), condizione di ciò che è corruttibile ossia mortale.
Mon. III xvi 6 Et cum omnis natura ad ultimum quendam finem ordinetur, consequitur ut hominis duplex finis existat: ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et corruptibilitatem participat, sic solus inter omnia entia in duo ultima ordinetur, quorum alterum sit finis eius prout corruptibilis est, alterum vero prout incorruptibilis.
FREQUENZA:

Mon. 1

INDEX LOCORUM:

corruptibilitatem, Mon. III xvi 6

LOCUZ. E FRAS.:
VARIANTI E/O CONGETTURE:
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
Latino classico e tardoantico:
il sost. è att. a partire dall'età tardoant. con gli scrittori cristiani, e indica la «condicio rerum, quae corrumpi possunt» (vd. ThLL s.v. corruptibilitas): es. Tert. Adv. Marc. 2,16 corruptibilitas substantiae humanae; Novat. Trin. 5 Et ideo haec quae in hominibus vitiosa sunt et corrumpentia, dum ex corporis ipsius et materiae corruptibilitate nascuntur, in Deo corruptibilitatis vim exercere non possunt: quandoquidem, ut diximus, non ex vitio, sed ratione venerunt (CC); Ambr. Fid. 2,13,115 Quomodo te incorruptibilem facere possum, quem tu creaturam dicendo, capacem corruptibilitatis esse voluisti? (CC); Fulg. Rusp. Epist. 18,3,6 Hanc infirmitatem in Domino non putativam, sed veram docet Apostolus: Nam etsi crucifixus est, inquit, ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Infirmitatem non aliud dicit, quam corruptibilitatem (CC).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Raterio, Prael., V 24 Proclivis enim semper in deteriora humanae ambitionis superbia, universa iam occupans secula nec ipsa hodie deserit cenobia, videlicet ut eligendi non virtutum meritis, sed putridae istius, quam ita vocant, terrenae nobilitatis, re autem vera corruptibilitatis, taxentur preconiis (LLT); Pier Lombardo, Comm. in Ps., 78, 11 Econtra, iniustus facit, malis ita fiat, introeat autem in conspectu tuo, vel tuum gemitus compeditorum corruptibilitate carnis, quae aggravat animam, per quam praevalet aliquando persecutor (LLT); Goffredo (Irimberto?) d’Admont, Homil. dom., 69 Quando enim finita et deposita tota praesentis vitae corruptibilitate ad septimum diem pervenerimus, ubi verum sabbatismum Domino sabbatizamus, in veritate canticum istud cantari poterit (LLT); Giovanni di Ford, Serm. palm. Ad hanc uineam ligavit Christus pullum suum et asinam suam, quia in ea exuit mortalitatem suam et corruptibilitatem suam (LLT); Alessandro di Hales, Quaest. disp., q. 64, m. 1, par. 15 Oportet ergo quod veritas humanae naturae sit quiddam commune corruptibilitati et incorruptibilitati (LLT); Tommaso d’Aquino, Summa Gent., IV lv 13 Si vero a principio carnem impassibilem et immortalem assumpsisset, nulla daretur occasio immortalitatem sperandi his qui in seipsis mortalitatem et corruptibilitatem experiuntur (LLT).
Lessicografi medievali:
Commentatori danteschi:

NOTA:
Hapax nel lat. dantesco. Il sost., derivato da corruptibilis, inizia a essere att. in età tardoant. nel lessico degli scrittori cristiani, dove indica la «condicio rerum, quae corrumpi possunt» (vd. ThLL s.v. corruptibilitas) e la «facilitas (...) corrumpendi» (vd. Forcellini s.v. corruptibilitas).

Il medesimo signif. è conservato dal lat. mediev., dove la parola compare principalmente in testi di argomento teologico, filosofico e generalmente religioso.

Insieme a corruptibilitas D. impiega anche i termini collegati corrumpo, corruptibilis, incorruptibilis e incorruptibilitas.

AUTORE: Federica Favero.
DATA REDAZIONE: 05.10.2020.