Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it


[ visualizzazione standard - elenco voci ]
defraudatio, -onis (s.f.)

DEFINIZIONE:
1. privazione (Castiglioni-Mariotti) illecita di ciò che spetta di diritto.
Mon. II x 1 Maxime enim fremuerunt et inania meditati sunt in romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt; nec miseret eos pauperum Cristi, quibus non solum defraudatio fit in ecclesiarum proventibus, quinymo patrimonia ipsa cotidie rapiuntur, et depauperatur Ecclesia dum, simulando iustitiam, executorem iustitie non admittunt.
FREQUENZA:

Mon. 1

INDEX LOCORUM:

defraudatio, Mon. II x 1

LOCUZ. E FRAS.:
VARIANTI E/O CONGETTURE:
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
Latino classico e tardoantico:
termine att. a partire dalla tarda antichità con il signif. di «actus defraudandi» (vd. ThLL s.v. defraudatio e Nota): es. Tert. Anim. 43 Omnis enim natura, aut defraudatione, aut enormitate rescinditur, proprietate mensurae conservatur, ita naturale erit statu, quod non naturale effici potest decessu vel excessu (CC); Iren. 5, 6, 1 secundum participationem spiritus existentes spirituales, sed non secundum defraudationem et interceptionem carnis; Ennod. Opusc. 2, 36 Post illa quae de accusatoribus prolata sunt, addidistis: Cur personae iussae sint praesentari, quas saepe imperialis flagitasset auctoritas, ad defraudationem genii pertinere eius, qui nunc in sede apostolica, quasi in quadam arce consistit (CC).
Latino medievale:
il vocabolo è scarsamente att. nel lat. mediev. (vd. Nota): Umberto di Silva Candida, Adv. simon., III 27 In qua inrevocabili sententia considerandum est, quanto venialior fuerit reatus Ananiae in transitoriae suaeque pecuniae defraudatione, quam perfidi magi in sola aestimatione fraudulenti negotii sempiternae gratiae (MGH); Ruperto di Deutz, De Trin., VII, In Gen. 7 Isaac pro defraudatione Esau vel submissione Iacob nullum contra Rebeccam vel contra Iacob verbum fecit (LLT); Pietro Cantore, Summa prior, 66 quidam intrans claustrum, cum occurreret ei peccatum in multitudine quod vitaverat in singularitate, scilicet (…) institucio in ecclesiis mercenariorum, signum tantum non curam regendi habencium animas, messio ubi non seminavit, percepcio fructuum et usus ubi non laboravit, loci melioris occupatio, cibi animarum defraudatio, (…) timuit sibi credens hoc non minus peccatum esse pro multitudine (LLT); Guglielmo d’Alvernia, Serm. comm. Sant., 34 Fac iusticiam Domino reddendo ei sasinam de te ipso et aliis, et redde emendam et dampna et debita officii seu servicii defraudationem (LLT); Bernardo di Clairvaux, De cons., II 13 Habes sine defraudatione integrum paternum fundum (LLT); Serm. super Cant., 80, 1 dicite, si recordamini, a quonam Scripturae loco coeperit defraudatio haec (LLT); Geroh di Reichersberg, In Ps. Ipse denique de presignatis rebus aecclesiae aliter quam ipse describit agentibus, iudicium Ananiae et Saphirae intentat cum tanto dampnationis pondere, ut quod illi pro defraudatione rerum talium passi sunt in corpore, sequaces eorum patiantur in anima (MGH); Decretum Gratiani II 1, 1, 100 Neque enim venditur gratia, neque pro pretio Spiritus sancti gratiam damus, sed dignis munere sine defraudatione participare concedimus (LLT); Alessandro di Hales, Summa, II, pars 2, i. 3, t. 8, q. 3, t. 3, c. 2, a. 3, n. 853 illa auctoritas Eccli. 34, 25 sic intelligitur: ut talis defraudatio non sit homicidium per essentiam, sed sit quaedam dispositio ad homicidium (LLT); III, pars 3, t. 2, s. 2, q. 1, t. 3, d. 2, m. 5, c. 2, n. 476 illa lex Levitici non intelligitur de rapina quacumque, sed de rapina quae est in calumnia vel in extorsione, quae solet fieri in exactionibus tributorum, vel in defraudationibus, quae solent fieri in contractibus negotiatorum (LLT); Guglielmo Peraldo, Erudit. princ., VI 7 sine defraudatione alicujus pauperes divites facit, et quod justa potestate a populis extorquere poterat, saepe miserendi clementia donat (LLT); Nicola di Gorran, In ep. canon., In Iacobi ep., 5 quatuor sunt peccata quae prae sui enormitate dicuntur clamare ad dominum: scilicet homicidium (…). Secundo peccatum contra naturam (…) Tertio oppressio justorum (…). Quarto pauperum defraudatio (LLT); Tommaso d’Aquino, In IV Sent., d. 18, q. 2, a. 1 Petrus Ananiam et Saphiram pro defraudatione pretii agri sententia mortis damnavit (LLT); Quodl. IX 7, 2 Sequitur etiam in aliquibus defraudatio voluntatum testatorum, qui ad hoc aliqua bona Ecclesiis contulerunt (LLT-A); Summa theol., Ia IIae, q. 105, a. 2, arg. 5 ex defraudatione depositi maximum periculum imminet (LLT); IIa IIae, q. 55, a. 5, resp. ad arg. 2 nihil prohibet defraudationem pertinere ad avaritiam vel illiberalitatem (LLT); Engelberto di Admont, Speculum, 11, 18 quidam sunt involuntarii et occulti ut furtum et adulterium et incantatio et falsum testimonium et defraudatio et proditio et doli machinatio et consimiles (MGH).
Lessicografi medievali:
Commentatori danteschi:

NOTA:

Hapax nel lat. dantesco. Il vocabolo trova la sua origine nel lat. dell’età tardoant. come derivato deverbale da defraudare ed è scarsamente utilizzato nel lat. mediev. (l'utilizzo di database come CDS permette di rintracciare 22 occorrenze in opere composte tra il VII e il XIV sec.), ove è impiegato come termine appartenente al linguaggio tecnico giuridico-economico. L’impiego non del tutto comune della parola è testimoniato anche dall'assenza del sost. dai principali lessicografi e dai commenti danteschi.

AUTORE: Federica Favero.
DATA REDAZIONE: 11.05.2020.