Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it


[ visualizzazione standard - elenco voci ]
generabilis, -e (agg.)

DEFINIZIONE:
1. che può essere prodotto (Castiglioni-Mariotti), soggetto a generazione (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. I iii 8 Et quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatum superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia hec actuetur; sicut necesse est multitudinem esse rerum generabilium ut potentia tota materie prime semper sub actu sit: aliter esset dare potentiam separatam, quod est inpossibile.
Questio 47 Et cum omnes forme materiales generabilium et corruptibilium, preter formas elementorum, requirant materiam et subiectum mixtum et complexionatum, ad quod tanquam ad finem ordinata sunt elementa in quantum elementa, et mixtio esse non possit ubi miscibilia simul esse non possunt, ut de se patet; necesse est esse partem in universo ubi omnia miscibilia, scilicet elementa, convenire possint; hec autem esse non posset, nisi terra in aliqua parte emergeretur, ut patet intuenti.
FREQUENZA:

Mon. 1
Questio 1

INDEX LOCORUM:

generabilium, Mon. I iii 8; Questio 47

LOCUZ. E FRAS.:
generabilis et corruptibilis: Questio 47
VARIANTI E/O CONGETTURE:
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
Latino classico e tardoantico:
att. nel lat. class. con il signif. di «quod generari potest»: es. Manil. 1, 143 concordia discors calidi et frigidi, umidi et sicci, quae nexus labilis et opus generabile fingit (vd. ThLL s.v. generabilis 1).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Aristotele, De gen. (tr. Burgundione), II 10 Propter quid quidem igitur est generatio et corruptio et propter quam causam, et quid generabile et corruptibile, manifestum ex his que dicta sunt (ALD); Aristotele, De caelo (tr. Moerbeke), I 11 Primum autem dividendum quomodo ingenerabilia et generabilia dicimus et corruptibilia et incorruptibilia; multipliciter enim dictis, et si nulla differentia ad sermonem, necesse intellectum confuse habere, si quis diviso multipliciter tamquam indiviso utatur (ALD); Alessandro di Afrodisia, In Met. (tr. Moerbeke), I 14 Cum autem haec quidem terrae desiccantur, haec autem humectentur iterum, non oportet putare causam mundi generationem: inconveniens enim propter modicas permutationes moveri omne et generabile et corruptibile facere (ALD); Simplicio, In De caelo (tr. R. Grossatesta), II 12 Ut igitur in generabilibus animalibus hominis actiones plures sunt propter multis bene posse potiri hominem, qui quidem multa agit et aliorum agit gratia civiliter conversans et illorum bonum in se ipsum referens, sic oportet existimare et astrorum et actionem et motum magis varium esse multotiens aliis propter alia propter pluribus bonis posse potiri (ALD).
Lessicografi medievali:
Commentatori danteschi:

Benvenuto da Imola ad Par. VII 67-72: corpora coelestia influunt in terrestria et elementaria quantum ad distinctionem temporum et productionem generabilium et corruptibilium (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Par. X 28-33: [sol] de valore celi, idest potentia, vel influentia, mundum, idest res naturales, generabiles et corruptibiles, imprentat, idest informat, impressionem in eo ponit (DDP).

NOTA:

L’agg., che deriva da generare, nel lat. class. ha un significato passivo ('ciò che può essere generato', ThLL s.v. generabilis 1) e uno attivo ('che può generare', ThLL s.v. generabilis 2).
D. impiega generabilis in contesti marcatamente filosofici ed esclusivamente nel senso passivo sopra individuato.

AUTORE: Federica Favero.
DATA REDAZIONE: 12.08.2020.