DEFINIZIONE:
1. degustare, assaggiare (
Castiglioni-Mariotti).
Ep. V 18 Itaque, si culpa vetus non obest, que plerunque supinatur ut coluber et vertitur in se ipsam, hinc utrique potestis advertere, pacem unicuique preparari, et insperate letitie iam primitias degustare.
Mon. III iii 13 Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum «Ecce ego sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi», ut Matheus testatur. Sunt etiam Scripture doctorum, Augustini et aliorum, quos a Spiritu Sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum vel omnino non vidit vel, si vidit, minime degustavit.
LOCUZ. E FRAS.:
—
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
—
Latino classico e tardoantico:
numerose att. (cfr.
ThLL s.v.
degusto 2), vd. ad es.
Cic.
Tusc. V
xxi 61 ‘Vis ne igitur’ inquit, ‘o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse
eam degustare et fortunam experiri meam?’ (
LLT);
Quint.
Inst. XII 2, 4 O quam istud parum reputant, quibus tam facile videtur! Sed hoc transeo, de quo neminem, qui litteras vel primis, ut aiunt,
labris degustarit, dubitaturum puto (
Bibliotheca Augustana);
Tert. Resurr. XVII Idcirco pro quo modo egit, pro eo et patitur apud inferos,
prior degustans iudicium, sicut
prior induxit admissum, expectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata mandavit (
LLT).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr.
MLW s.v.
degusto 1 a), vd. ad es.
Carm. de conv. Saxon., 73
Dulcia mellifluae degustet pascua vitae (
MGH);
Paolino d’Aquileia,
Vers. de Laz. Nam quid dulcius Mariae, quid Marthae suavius / Esse potuit quam verbi
degustasse pabulum (MGH); Tommaso d’Aquino, Cat. in M. Ep. ded. Sed in hoc praefertur ceteris rationalis natura, quod ipsum universalem bonitatis fontem per sapientiam intueri potest, et per caritatis amorem suaviter degustare: unde fit ut sapientiae bonum, quo ad ipsum fontem bonitatis accedimus, omnibus humanis bonis secundum rectae rationis iudicium praeferatur (LLT).
Lessicografi medievali:
Uguccione, G 26, 15 (s.v.
garrio):
degusto -as -are, valde vel deorsum de aliquo gustare (
DaMA).
Balbi (s.v.
gustus) =
Uguccione (
Mirabile).
Commentatori danteschi:
Varie att., vd. ad es.
Guido da Pisa ad Inf. XIX 70-72: ‘Et veramente fui figluol de l’orsa’. Duplici modo fuit iste filius urse: primo, quia fuit de domo Ursinorum de Roma; secundo, quia fuit totus cupidus et avarus, ad modum urse. Nam ursa ita est avida comedere mel quod omnia pericula pro nichilo reputat, dum modo ipsum mel valeat
degustare (
DDP).
Benvenuto da Imola ad Purg. XXIV 115-120: ‘che fu morso (
scil. legno) da Eva’, quae
degustavit de pomo vetito arboris scientiae boni et mali (
DDP);
ad Par. I 73-75: Ex dictis patet quod autor nunc loquitur de paradiso morali non essentiali, sicut supra notavi: anima enim adhuc iuncta corpori interdum felicitatur sicut interdum damnatur, interdum purgatur in mundo isto: viri ergo perfecti iam ante mortem
degustant aram aeternae felicitatis (
DDP).
AUTORE: Dario Personeni.
DATA REDAZIONE: 15.06.2021.