Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it


[ visualizzazione standard - elenco voci ]
relatio, -onis (s.f.)

DEFINIZIONE:
1. rapporto (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. II xi 1 Videtur nobis hec quam habitudinem dicimus maxima pars eius quod artis est. Hec etenim circa cantus divisionem atque contextum carminum et rithimorum relationem consistit: quapropter diligentissime videtur esse tractanda.
De vulg. II xiii 1 Rithimorum quoque relationi vacemus, nichil de rithimo secundum se modo tractantes: proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum de mediocri poemate intendemus.
2. relazione (Castiglioni-Mariotti).
Ep. XIII 15 Eorum vero que sunt, quedam sic sunt ut habeant esse absolutum in se; quedam sunt ita ut habeant esse dependens ab alio per relationem quandam, ut eodem tempore esse et ad aliud se habere ut relativa; sicut pater et filius, dominus et servus, duplum et dimidium, totum et pars, et huiusmodi, in quantum talia.
Mon. III xii 5 Homo enim est id quod est per formam substantialem, per quam sortitur spetiem et genus, et per quam reponitur sub predicamento substantie; pater vero est id quod est per formam accidentalem, que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub genere “ad aliquid”, sive “relationis”. Aliter omnia reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque ypostasi substantie subsistentis: quod est falsum.
Mon. III xii 6 Cum ergo Papa et Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere.
Mon. III xii 8 In quantum vero sunt relativa quedam, ut patet, reducenda sunt vel ad invicem, si alterum subalternatur alteri vel in spetie comunicant per naturam relationis, vel ad aliquod tertium, ad quod reducantur tanquam ad comunem unitatem.
Mon. III xii 10 Propter quod sciendum quod, sicut se habet relatio ad relationem, sic relativum ad relativum. Si ergo Papatus et Imperiatus, cum sint relationes superpositionis, habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo respectu cum suis differentialibus descendunt, Papa et Imperator, cum sint relativa, reduci habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse respectus superpositionis absque differentialibus aliis.
FREQUENZA:
De vulg. 2
Ep. 1
Mon. 9
INDEX LOCORUM:
relatio, Mon. I xii 5; III xii 10
relationem, De vulg. II xi 1; Ep. XIII 15; Mon. III xii 10
relationes, Mon. III xii 6 (2 volte); III xii 10
relationi, De vulg. II xiii 1
relationis, Mon. III xii 5; III xii 6; III xii 8
LOCUZ. E FRAS.:
relatio rithimorum: De vulg. II xi 1; II xiii 1
relationes superpositionis: Mon. III xii 10
VARIANTI E/O CONGETTURE:
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
relazione, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:
Boeth. In herm. comm. sec. II 7  has propositiones si ad idem subiectum, […] ad idem tempus, ad eandem relationem (…) proposueris, inter se verum falsumque distribuunt, ut est "Socrates iustus est", "Socrates iustus non est" (LLT); In Porph. comm. pr. 1, 1, 7 et quantitatis et qualitatis et ad aliquid relationis propria collegit (LLT); Trin. 5, l. 311 "pater ac filius" nihil […] aliud […] differunt nisi sola relatione; relatio vero […] non faciet alteritatem rerum, de qua dicitur, sed […] personarum (item de ratione inter patrem et filium (LLT); Fulg. Rusp. C. Arian. 1, l. 79 discernamus, quid ad relationem, quid ad substantiam pertinere noscatur; relationis enim sunt nomina, pater et filius; substantiae vero nomen unum est, quod dicitur deus (LLT).
Latino medievale:
Alessandro di Hales, Summa I, p. 2, inq. 1, t. un., q. 2, c. 3, a. 3, n. 341 'Esse', quod accipit absolute et ut per se, accipit secundum intentionem substantiae; 'adesse' vero accipit secundum intentionem accidentis: accidens enim est 'quod adest et abest'; sed 'esse ad' accipit secundum intentionem relationis sive 'ad aliquid', quoniam 'ad aliquid' dicitur secundum esse suum ad aliud se habens (LLT); Alberto Magno, Praed. t. 4, c. 3 secundum esse autem relata sunt ad alia, quae non habent aliud esse quam relationis sive ad aliquid, sicut pater in nullo genere accidentis habet aliud esse nisi paternitatis, cuius esse totum est ad alterum, et non fundatur super aliquod aliud esse accidentis, sicut aequalis vel similis, quod fundatur vel super unam quantitatem quae est in pluribus, vel super unam qualitatem quae est in pluribus, et sicut idem quod praesupponit unam substantiam in qua fundatur (LLT); Enrico di Gand, Quodlibet IX, q. 3 Sed est advertendum quod, licet totum praedicamentum relationis, ut dictum est, accidens sit, et ratione modi et ratione characteris, quod tamen est alia et alia ratio accidentalitatis hinc inde, et alia atque alia ratio eius cui accidit (LLT); Pietro di Giovanni Olivi, Comm. in II Sent. v. II, q. 54 In cuiuscunque enim definitione intrat accidens ipsum est accidens, quia ex substantia et accidente non fit unum per essentiam, nec aliquod accidens potest esse de essentia substantiae; sed definitionem potentiarum et essentiam intrat accidens, quoniam relatio intrat definitionem earum; omnis autem relatio est accidens, quia omnis relatio est in praedicamento relationis quod est praedicamentum accidentale, et idem secundum eandem definitionem et essentiam non potest esse per se in duobus praedicamentis; ergo potentia vere est accidens (LLT).
Lessicografi medievali:
Isid. Orig. II xxvi 7: relatio est, quae refertur ad aliquid (Mirabile). 
Papias (s.v. relatio): relatio est quae refertur ad aliquid, ut pater ad filium et contra (Mirabile).
Uguccione, F 30, 36 (s.v. fero):  relatio -nis, rei prius cognite iterata cognitio (DaMA).
Balbi (s.v. relatio) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Benvenuto da Imola ad Purg. XXII 10-18: et dicit quod amavit ipsum Statium jam per multa saecula, quamvis non cognitum sibi nisi relatione alterius (DDP). 
Giovanni da Serravalle ad Par. XXXIII 115-120: sic persone divine distinguuntur per notiones et relationes. Nam isti termini, paternitas, filiatio, generans et genitum, spirans et spiratum, spiratio activa, spiratio spirata, generatio, nativitas, ingenitum, etcetera, sunt notiones et relationes, quibus persone divine distinguuntur (DDP).

NOTA:
Se nel De vulg. il sost. designa il rapporto fra le rime proprio di un componimento poetico (relatio rithimorum), nella Mon. e in Ep. XIII ha sempre il signif. tecnico della categoria aristotelica dell'essere in relazione ad altro (relatio, ad aliquid = πρός τι), che riguarda il rapporto che la sostanza, o un ente, intrattiene rispetto a qualcos'altro (ad aliquid).

Per Aristotele, in particolare, ogni relatio è fondata sulla simultanea esistenza e riferibilità di due termini, definibili solo uno in riferimento all'altro. Maggiore-minore, servo-padrone, padre-figlio sono così tutti - in termini aristotelici - 'relativi' (relativa).

D. dimostra di conoscere la dottrina aristotelica delle relazioni soprattutto in Mon. III xii. In questo contesto, si trova infatti una serie di riferimenti «quasi ostentati» alla dottrina propria di Categorie 7. Al fianco della distinzione fra predicamentum substantie e «genus ‘ad aliquid’, sive relationis», in particolare, si trova la menzione esplicita del concetto di relativa e tutta una serie di indizi che dimostrano una conoscenza della materia che va ben al di là della littera delle traduzioni. In primo luogo, se l’esempio del dominus come termine relativo compare nel testo aristotelico, quello del pater richiamato da D. si trova solo nei commentari e nei Tractatus di Pietro Ispano. L’uso delle nozioni di forma substantialis e forma accidentalis per caratterizzare la natura della relatio, poi, è parimenti estraneo alle traduzioni e ai Tractatus. In maniera sintomatica, invece, lo ritroviamo di frequente nelle sezioni dei commentari coevi dedicate alla quaestio Utrum relatio sit substantia sive accidens. Notevolissimo, inoltre, è il conio dantesco del termine imperiatus per indicare tecnicamente la relatio corrispettiva del papatus. Proprio nella discussione sulle relazioni di Categorie 7 (sia pur in riferimento ai termini relativi) si rimarcava che «aliquotiens autem forte et nomina fingere necesse erit, si non fuerit positum nomen ad quod convenienter assignetur». La nozione di superpositio, infine, appare solo nei Tractatus e nei commentari di maestri influenti come Ruggero Bacone, l’Anonymus Matritensis, Pietro d’Alvernia, Simone di Faversham e Walter Burley.

AUTORE: Stefano Pelizzari.
DATA REDAZIONE: 08.03.2022.
DATA ULTIMA REVISIONE: 25.04.2023.