Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it
Mon. 5
consul, Mon. I xii 12
consulem, Mon. II v 13
consules, Mon. I xii 11 (2)
consulibus, Mon. II v 9
Isid. Orig. IX iii 6-7: Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, sicut leges a legendo. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia binosque consules sibi fecerunt. Nam fastum regium non benivolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio. Quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares, quia unus rem civilem, alter rem militarem administrabant. Regnaverunt autem annis quadringentis sexaginta septem (Mirabile).
Papias (s.v. consules): Consules dicti a consulendo: quia consulebant rei publicae sicut rex a regendo. Nam per ccxliiii annos sub potestate regum multa mala perdurantes: elegerunt binos consules per unumquemque annum unum civilem alterum militarem qui per ccccxlvii annos regnaverunt: dicti sunt ergo vel a regendo vel a consulendo cuncta consilio. Iidem quoque iudices: iidem et praetores nominabantur (Mirabile).
Balbi (s.v. consul): Consul: a consulo .is dicitur hic consul (…) Isidorus vero dicit quod consules appellati sunt vel a consulendo civibus vel a regendo cuncta consilia (Mirabile).
NOTA:
Il sost. è att. a partire dal lat. class., dove indica sia la magistratura romana (vd. ThLL s.v. consul I), sia le magistrature apud exteros (vd. ThLL s.v. consul II).
Il lat. mediev., conservando l'uso tecnico romano, utilizza consul a indicare anche cariche politiche contemporanee (vd. es. Du Cange s.v. consul 2, s.v. consul 3 e s.v. consul 4, s.v. palatini e s.v. parlamenteus consul); di ciò si è dato conto nella Definizione 1.
L'uso dantesco si inserisce nel solco mediev., dal momento che D. impiega consul sia con il signif. proprio class. di 'magistratura romana', sia a indicare genericamente un alto incarico di governo.
Consul compare anche, all'interno di una citazione da Cic. Fin. 2, 61, in Mon. II v 16: «Horum omnium nomen egregium voce Tullii recalescit. In hiis que De fine bonorum inquit enim Tullius hoc de Deciis: "Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, mortem ardentiore studio peteret quam Epycurus voluptatem petendam putat? Quod quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrro bellum gerens, consul eo cecidisset in prelio e continenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset"».