consul, -is (s.m.)

1. console, alta carica di governo.
Mon. I xii 11 Non enim cives propter consules nec gens propter regem, sed e converso consules propter cives et rex propter gentem (...).
Mon. I xii 12 Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex respectu vie sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui minister omnium proculdubio habendus est.
2. console (Castiglioni-Mariotti), magistratura romana.
Mon. II v 9 Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendi dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est, ut Livius refert, et post victoriam, post triumphum, sceptro imperatorio restituto consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est?
Mon. II v 13 Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutus ille primus edocuit, quem Livius dicit, consulem existentem, proprios filios cum hostibus conspirantes morti dedisse?

Mon. 5

consul, Mon. I xii 12
consulem, Mon. II v 13
consules, Mon. I xii 11 (2)
consulibus, Mon. II v 9

-
Il sost. è att. a partire dal lat. class., dove indica sia la magistratura romana (vd. ThLL s.v. consul I), sia le magistrature apud exteros (vd. ThLL s.v. consul II).

Il lat. mediev., conservando l'uso tecnico romano, utilizza consul a indicare anche cariche politiche contemporanee (vd. es. Du Cange s.v. consul 2, s.v. consul 3 e s.v. consul 4, s.v. palatini e s.v. parlamenteus consul); di ciò si è dato conto nella Definizione 1. 

L'uso dantesco si inserisce nel solco mediev., dal momento che D. impiega consul sia con il signif. proprio class. di 'magistratura romana', sia a indicare genericamente un alto incarico di governo.

Consul compare anche, all'interno di una citazione da CicFin. 2, 61, in Mon. II v 16: «Horum omnium nomen egregium voce Tullii recalescit. In hiis que De fine bonorum inquit enim Tullius hoc de Deciis: "Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, mortem ardentiore studio peteret quam Epycurus voluptatem petendam putat? Quod quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrro bellum gerens, consul eo cecidisset in prelio e continenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset"».
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
consolo, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:
il sost. è ampiamente att. a partire dall'età class., ove indica principalmente il «magistratus populi Romani» (vd. ThLL s.v. consul I).
Latino medievale:
il termine è att. nel lat. mediev. a indicare sia qualsivoglia incarico politico di alto grado, sia la magistratura romana. Si riportano alcune occorrenze a titolo d'es.: Giraldo Cambrense, Princ. Instr., I 26 Consul dicitur a consulendo, quia consiliis rem publicam iuvare debet, vel quia super publicis negotiis crebro consulendus est et conveniendus (ACLL); Alberico delle Tre Fontane, Chronica Clemens papa ordinatur (…). fuit hic filius Faustiniani, cuius frater Clemens consul fuit primus episcopus Metensis (MGH); Corrado di Mure, Fabularius, lexicon B Iste Brutus repulso Tarquinio factus est consul, et de sanguine istius Bruti fuit ille Brutus, qui et Cassius cum suis complicibus Iulium Cesarem occiderunt (LLT); Engelberto di Admont, Speculum, XI 28 Qui (scil. Fabricius) consul oblatam sibi occultam interfectionem Pirri per veneficium sui medici et proditoris ipsius Pirri noluit acceptare, sed regem magis a proditione huiusmodi premunivit, quem tamen tandem publico bello victum Romam duxit (MGH); Marsilio da Padova, Def., I 14 si consul Cicero complices Catiline, Romanos cives atque potentes, adversus rempublicam coniuratores et proinde mortis reos, secundum legem punisset, loco, tempore ac modo consuetis, exorta foret inde verisimiliter civilis pugna policie solutiva (MGH).
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. IX iii 6-7: Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, sicut leges a legendo. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia binosque consules sibi fecerunt. Nam fastum regium non benivolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio. Quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares, quia unus rem civilem, alter rem militarem administrabant. Regnaverunt autem annis quadringentis sexaginta septem (Mirabile).
Papias (s.v. consules): Consules dicti a consulendo: quia consulebant rei publicae sicut rex a regendo. Nam per ccxliiii annos sub potestate regum multa mala perdurantes: elegerunt binos consules per unumquemque annum unum civilem alterum militarem qui per ccccxlvii annos regnaverunt: dicti sunt ergo vel a regendo vel a consulendo cuncta consilio. Iidem quoque iudices: iidem et praetores nominabantur (Mirabile).
Balbi (s.v. consul): Consul: a consulo .is dicitur hic consul (…) Isidorus vero dicit quod consules appellati sunt vel a consulendo civibus vel a regendo cuncta consilia (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 11.05.2020.