Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it


[ visualizzazione standard - elenco voci ]
testor, -atus sum, -ari (v.)

DEFINIZIONE:
1. testimoniare, attestare (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I ix 7 Quapropter audacter testamur quod si vetustissimi Papienses nunc resurgerent, sermone vario vel diverso cum modernis Papiensibus loquerentur.
De vulg. II i 9 Et ubi dicitur quod quilibet suos versus exornare debet in quantum potest, verum esse testamur; sed nec bovem epiphiatum nec balteatum suem dicemus ornatum, immo potius deturpatum ridemus illum (...).
De vulg. II vii 2 Testamur proinde incipientes non minimum opus esse rationis discretionem vocabulorum habere, quoniam perplures eorum maneries inveniri posse videmus.
De vulg. II xi 1 (...) cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut Magister Sapientum in principio Physicorum testatur.
Ep. VII 2 Inmensa Dei dilectione testante, relicta nobis est pacis hereditas, ut in sua mira dulcedine militie nostre dura mitescerent, et in usu eius patrie triumphantis gaudia mereremur.
Mon. I xiii 7 (...) ipse (scil. Monarcha) vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest: que duo principalissime legis latori et legis executori conveniunt, testante rege illo sanctissimo cum convenientia regi et filio regis postulabat a Deo (...).
Mon. I xvi 2 Et quod tunc humanum genus fuerit felix in pacis universalis tranquillitate hoc ystoriographi omnes, hoc poete illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Cristi testari dignatus est (...).
Mon. II iii 6 (...) divinus poeta noster Virgilius per totam Eneydem gloriosissimum regem Eneam patrem romani populi fuisse testatur in memoriam sempiternam (...).
Mon. II iv 5 Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur.
Mon. II ix 14 In quo quidem agone tanta victoris Enee clementia fuit, ut nisi balteus, quem Turnus Pallanti a se occiso detraxerat, patuisset, victo victor simul vitam condonasset et; pacem, ut ultima carmina nostri Poete testantur.
Mon. II x 6 Sed Cristus, ut scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi.
Mon. III iii 13 Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum «Ecce ego sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi», ut Matheus testatur.
Mon. III iii 15 Cum enim interrogassent: «Quare discipuli tui traditionem seniorum transgrediuntur?» (...) Cristus eis, Matheo testante, respondit: «Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?».
Mon. III ix 10 Hanc suam (scil. Petri) presumptionem scribe Cristi testantur omnes.
FREQUENZA:
De vulg. 4
Ep. 1
Mon. 9
INDEX LOCORUM:
testamur, De vulg. I ix 7; II i 9; II vii 2
testante, Ep. VII 2; Mon. I xiii 7; III iii 15
testantur, Mon. II ix 14; III ix 10
testari, Mon. I xvi 2
testatur, De vulg. II xi 1; Mon. II iii 6; II iv 5; II x 6; III iii 13
LOCUZ. E FRAS.:
VARIANTI E/O CONGETTURE:
 
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
Latino classico e tardoantico:
il v. è ben att. a partire dall'età class. con il signif. di 'attestare, dichiarare' (vd. Lewis-Short s.v. testor I B): es. CicQuinct. 21, 66 Quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur (CC); QuintInst. 12, 2 Hinc etiam illud est, quod Cicero pluribus libris et epistolis testatur dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi (CC).
Latino medievale:
il v. è att. con abbondanza anche nel lat. mediev., pertanto si riportano solo alcune occorrenze ritenute significative di testor con il senso di 'attestare': Alessandro di Hales, Summa, III, pars 2, i. 3, t. 1, q. 2, c. 1, n. 256 Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum, in quantum probat et testatur, Lex, in quantum iubet (LLT); Alberto Magno, Comm. in III Sent., d. 27 A, a. 1 Dicendum, quod charitas est virtus, sicut omnes Sancti concorditer testantur, quorum auctoritates inducere dispendium esset (LLT); Tommaso d’Aquino, Comp. theol., I ccxlii 529 Sed hoc inconveniens videretur ut filius etiam secundum naturam assumptam, divinum ignoret iudicium, cum eius anima, Evangelista testante, plena sit Dei gratia et veritate, ut supra dictum est (LLT); Corrado di Megenberg, Yconomica, III i 14, 2 Novem enim esse ordines angelorum sacra testantur eloquia, quos tam in donis graciarum quam in officiis veritas distinguit (MGH).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. testor): Testor commune antiquitus. Testo pro testor antiquitus. Testatur: testimonium palam fert, iurat, narrat. Testor saepe numero ad iusiurandum pertinet (...). Testari: sententiam confirmare (Mirabile).
Uguccione, T 87, 1 (s.v. testor): Testor -aris, testamentum facere, et testari idest testificari, testimonium dare, et testari idest iurare vel coniurare vel in testem adducere vel rogare (DaMA).
Balbi (s.v. testor) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:

NOTA:
Il v. è att. a partire dall'età class. (anche nella forma attiva testo) con il signif. primario di 'testimoniare', specialmente nel senso di 'attestare' e 'dichiarare' (vd. Lewis-Short s.v. testor I B); il v., però, è utilizzato anche con il senso di 'chiamare come testimone' (vd. Lewis-Short s.v. testor II) e di 'fare testamento' (vd. Lewis-Short s.v. testor I B 2).

Nel lat. mediev. testor - ugualmente att. anche nella forma testo - conserva i signif. individuati (vd. es. DMLBS s.v. testari); di questi signif. D. impiega esclusivamente quello di 'attestare', specialmente in rif. a proprie affermazioni (vd. es. De vulg. I ix 7;  II i 9; II vii 2) o in rif. a fonti autorevoli come, ad es. autorità bibliche (es. Mon. I xiii 7; I xvi 2; II x 6; III iii 1;  III iii 15; III ix 10) o class. (es. De vulg. II xi 1; Mon. II iii 6; II iv 5; II ix 14). Oltre a testor, D. ricorre anche ai v. derivati attestor contestor.

AUTORE: Federica Favero.
DATA REDAZIONE: 28.01.2022.