Latino classico e tardoantico:
Boeth.
Top. Arist. V 4 Ut quoniam de geometre non verum est
infallibilem esse sub oratione (fallitur enim geometer in falso describendo), non erit hoc scientis proprium non falli sub oratione (
ALD).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr.
DMLBS s.v.
infallibilis 1-2), vd. ad es.
Innocenzo IV,
papa,
Epist. 1 Summus orbis opifex, fabricator celorum et universe conditor creature, qui sapientia fundavit terram et firmavit celos prudentia, omnia solus ordinans, celestia et terrena
infallibili providentia moderatur, dum universitatis pulchritudinem perficiens et decorans, cuncta interscalari partitus est ordine ac certis et impermixtis limitibus stabilivit, ut singula queque locum teneant sortita decenter (
MGH);
Alberto Magno,
Comm. in IV Sent., d. 15 A, a. 1 Ad aliud dicendum, quod licet homo non possit scire se habere charitatem scientia
infallibili, potest tamen scire, scilicet scientia per signa probabilia accepta: et hoc sufficit, sicut saepius in hoc opere notatum est (
LLT);
Bonaventura,
Brevil., I 9 Signa vero haec
infallibilia signa sunt divinae voluntatis ut est regula rectitudinis (
LLT).
Commentatori danteschi:
Numerose att., vd. ad es.
Guido da Pisa ad Inf. XXIX Nota: Conspexit (
scil. autor) nanque in fundo illius fovee, quod
infallibilis iustitia, que est alti Domini ministratrix, punit falsatores quos hic in hac vita registrat (
DDP).
Benvenuto da Imola ad Par. XVII 40-42: Hic Cacciaguida respondet quaestioni tacitae, quae videtur oriri ex dicto eius, quia posset statim obiici: Si Deus omnia futura contingentia praesentialiter videt, cum eius scientia sit
infallibilis, ergo infallibiliter et necessario evenient (
DDP).
Giovanni da Serravalle ad Inf. XXIX 52-57: Nos descendimus super ultimam ripam longi scopuli, semper ad manum sinistram, et tunc fuit mea visio magis viva, idest magis clare inde vidi illos spiritus, quia tunc nihil obstabat michi; et sic visio mea fuit clarior infra profundum, ubi ministra alti Domini, scilicet Dei,
infallibilis iustitia, ad differentiam humane iustitie, que sepe fallit et fallitur, punit falsatores, quos hic registrat, qui hic ponuntur in quaterno, scilicet per auctorem (
DDP);
ad Par. XVII 40-45: Posset quis dicere: Si Deus videt ista contingentia esse futura, et scientia Dei est
infallibilis, quomodo potest esse, quod de necessitate non eveniant? (
DDP).