Vocabolario Dantesco Latino
www.vocabolariodantescolatino.it
psalterio, Ep. V 14
ampiamente att. con gli stessi signif. (cfr. Du Cange e DMLBS s.v. psalterium); in ambito epistolare vd. ad es. Pier Damiani, Epist., p. 211, Dum centum quinquaginta psalmis constare psalterium non ambigitur, quinque annorum paenitentia in unius psalterii disciplina recte supputantibus invenitur. Sed sive quinque vicies ducas, sive viginti quinquies, centum fiunt. Consequitur ergo, ut qui viginti psalteria cum disciplina decantat, centum annorum paenitentiam se peregisse confidat (ALIM); Leonardo di Benevento, Epist., p. 142, Tunc doloris aculeo confossus obstupui, dicens infra me, si verbum hoc ex lubrico non prodiit et inconsulte notarius ad cedulam non reduxit, olim ad dominum camerarium litteras obtinuisse nil profuit, cum hec cithara illi psalterio non concordet (ALIM).
Isid. Orig. III xxii 7: Psalterium, quod vulgo canticum dicitur, a psallendo nominatum, quod ad eius vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae in modum Δ litterae; sed psalterii et citharae haec differentia est, quod psalterium lignum illud concavum, unde sonus redditur, superius habet et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant. Cithara vero concavitatem ligni inferius habet. Psalterium autem Hebraei decachordon usi sunt propter numerum Decalogi legis (Mirabile); VI i 7 Tertius [est] ordo Hagiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Iob; secundus Psalterium; tertius Maslotb, quod est Proverbia Salomonis; quartus Coheleth, quod est Ecclesiastes; quintus Sir hassirim, quod est Canticum canticorum; sextus Daniel; septimus Dibre haiamim, quod est verba dierum, hoc est Paralipomenon; octavus Esdras; nonus Hester; qui simul omnes quinque, octo et novem Hunt viginti duo, sicut superius conprehensi sunt [...] Psalmorum liber Graece psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum [liber] quod, uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderet. Titulus autem in psalmis Hebraicus ita est, Sepher Thebilim, quod interpretatur volumen hymnorum (Mirabile); VI xix 11 Psalmus autem dicitur qui cantatur ad Psalterium, quod usum esse David prophetam in magno mysterio prodit historia. Haec autem duo in quibusdam Psalmorum titulis iuxta musicam artem alternatim sibi adponuntur (Mirabile).
Papias (s.v. psalterium): Psalterium decem chordarum est, quia decem sunt precepta. Tangis decem chordas et occidis totidem bestias idest vitia. Ita cadentibus omnibus bestiis, sicut per ordinem sunt praecepta, securus et innocens in Dei dilectione et humana societate versaris. Sunt autem hae bestiae superstitionis erroris amoris saeculi impietatis libidinis, crudelitatis, rapacitatis, falsitatis, adulterinae cogitationis, cupiditatis [cfr. Aug. Serm. 9]; Psalmorum liber grece…hymnorum = Isid. Orig. VI ii 15; Psalterium genus organi musici est, quod artifex tenens, licet modulamine quodam sonorum suavitas quasi cantatio videatur, tamen non Canticum sed Psalmus de Psalterio nominatur. Canticum vero simplici voce cantantis exprimitur. Psalterii repertor tuba perhibetur. Psalterium autem quod vulgo canticum dicitur a psallendo nominatum, quod ad eius vocem chorus consonando respondeat. Est autem simile cytharae barbaricae in modum deltae litterae. Sed haec est differentia, quod psalterium, quod vulgo polyphthogon dicitur, lignum illud concavum, unde sonus superius redditur, habet et deorsum feriuntur chordae et de super sonant. Cithara vero concavitatem ligni inferius habet. Sed cithara diversis chordarum numeris a veteribus constat. Psalterio autem decachordo Hebraei usi sunt propter numerum Decalogum legis; unde David “in psalterio decem chordarum psallam tibi” (Mirabile).
Uguccione, P 171, 2 (s.v. psallo): Psallo, -is -li -lere, exultare, iubilare, congaudere vel cantare; proprie vero psallere est gestu corporis exprimere gaudium mentis, et hoc quadam digna qualitate vocis; unde hoc psalterium, quoddam instrumentum musicum, quia eo psallebantur et cantabantur psalmi. Hinc psalterium dictum est ubi psalmi continentur. Vel psalterium grece, ebrayce Nablat, latine Organum dicitur. Et inde hic psalmus, quia ad psalterium cantabatur (DaMA).
Balbi (s.v. psalterium) = Uguccione (Mirabile).
NOTA:
Hapax nel lat. dantesco, grecismo da ψαλτήϱιον, strumento a corde pizzicato simile a una cetra. Poco att. nel lat. class. (ricorre ad es. in Varrone, Cicerone, Quintiliano, nell’Appendix vergiliana), il sost. si specializza come termine biblico, ampiamente att. nella Vulgata, per designare lo strumento musicale con cui venivano recitati i salmi (ThLL s.v. psalterium: «legitur fere singulis locis apud Scip. min., Varrone (ter), Cic., Cirim, Quint., saepius inde a Vet. Lat.»). Si denomina salmo, infatti, il canto accompagnato dal salterio. Il sost. psalterium può indicare anche l'intero Libro dei Salmi. Un confronto tra i quattro repertori lessicografici mediev. di riferimento mostra una tendenziale ripetitività delle informazioni. Il salterio prende nome dal v. psallere, che significa ‘cantare (i salmi)’, 'esultare', ‘salmodiare’, secondo l’accezione assunta nel linguaggio liturgico [letteralmente il v. psallo, dal greco ψáλλω, signif. 'pizzicare con le dita' e quindi 'far vibrare (uno strumento a corde)']. Isidoro e Papia si soffermano sulla struttura dello strumento, illustrando le similitudini e le differenze con la cetra. Papia recupera anche l’immagine teologico-morale del salterio sviluppata da Agostino (cfr. Sermo 9 e vd. Corrispondenze).
In Ep. V 14, D. riprende e rielabora Sal. 94, 2 («praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei») per esortare i Signori e i popoli d’Italia ad accogliere l’imperatore in atteggiamento di sottomissione, giubilando nel salterio della penitenza. Non è escluso che la iunctura «psalterio penitentie», variatio rispetto alla fonte, alluda a una sezione specifica del Salterio biblico su cui D. vuole che i destinatari dell'ep. si concentrino, ossia quella formata dai cosiddetti 'sette salmi penitenziali' (6, 31, 37, 50, 101, 129, 142), che esprimono generalmente pentimento e vengono infatti recitati dai fedeli dopo essersi pentiti di un peccato (vd. Possid. Vita Aug. XXXI 2, Cassiod. In psalm. 1 e In psalm. 6; il Blaise Mediev. s.v. psalterium riporta come seconda accezione del sost. la definizione di «les sept psaumes de la pénitence»). Monti Ep., p. 107 ha commentato che D. «consiglia di giubilare nel salterio poenitentiae [...] per indurre alla resipiscenza gli avversarii dell'imperatore».
Nel volgarizzamento di Ep. V, il periodo «Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in psalterio penitentie iubiletis» viene tradotto con «occupate dunque le facce vostre en confessione di suggezione di lui, e nel salterio della penitenzia cantate». Nel volg. dantesco è att. il sost. salterio per indicare il libro dei Salmi in Conv. I vii 15 e III iv 8 o genericamente un libro di preghiere in Fiore CXXIX 4, per cui cfr. salterio in ED.