DEFINIZIONE:
1. ingannare, trarre in errore (
Castiglioni-Mariotti).Ep. VI 17 Et si presaga mens mea non fallitur, sic signis veridicis sicut inexpugnabilibus argumentis instructa prenuntians, urbem diutino merore confectam in manus alienorum tradi finaliter, plurima vestri parte seu nece seu captivitate deperdita, perpessuri exilium pauci cum fletu cernetis.
Ep. VII 20 Quod si magnalia gloriosi Alcide recensuisses, te ut illum falli cognosceres, cui pestilens animal, capite repullulante multiplici, per damnum crescebat, donec instanter magnanimus vite principium impetivit.
Ep. IX 4 Spero equidem, de celesti provisione confidens quam nunquam falli vel prepediri posse non dubito et que humane civilitati de Principe singulari providit, quod exordia vestri regni felicia semper in melius prosperata procedent.
2. sbagliarsi (
Conte).
Mon. III xii 3 Et similiter verum dicunt dicentes quod omnes homines sunt unius generis; et similiter verum concludunt cum inferunt ex hiis omnes homines esse reducendos ad unum metrum in suo genere. Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papa et Imperatore, falluntur “secundum accidens”.
Questio 43 Unde respondendum est quod ratio instantie sophistica est, quia fallit secundum quid et simpliciter.
3. tradire (
Conte).
Mon. II xi 8 O felicem populum, o Ausoniam te gloriosam, si vel nunquam infirmator ille Imperii tui natus fuisset, vel nunquam sua pia intentio ipsum fefellisset!
LOCUZ. E FRAS.:
falli 'secundum accidens': Mon. III xii 3
fallere 'secundum quid et simpliciter': Questio 43
CORRISPONDENZE:
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
—
Latino classico e tardoantico:
nel lat. class. e tardoant. il v. è ampiamente att. sia nella forma attiva ('ingannare') che in quella passiva ('ingannarsi'; cfr. Forcellini s.v. fallo): Cic. Rosc. Am. 40 Recte igitur maiores cum qui socium
fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. At vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium
fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos, eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia
fefellit (CC); Lucr. V 62 simulacra solere in somnis fallere mentem (MqDq); Ov. Am. I 6, 49 Fallimur an verso sonuerunt cardine postes (...)? (MqDq); Verg. Aen. IV 17 postquam primus amor deceptam morte fefellit (MqDq); Lact. Inst. IV xiv 12 falsi deceptique sunt putantes haec de Iesu esse dicta filio Nave, qui successor Moysi fuit, aut de sacerdote Iesu filio Iosedech: in quos nihil congruit eorum quae propheta narravit (CC).
Latino medievale:
in epoca mediev. il v. mantiente i signif. che aveva nel lat. class. e tardoant. designando però anche, tenicamente, l'incorrere in una fallacia dialettica (vd.
Arnaldi-Smiraglia s.v.
fallo):
Rodolfo Ardens,
Speculum, III 44 Considerandum autem est quoniam, si diabolus fingens se bonum, sensus corporis
fallit, si
mentem non moveat, nullum est in religione periculum, etsi bonus esse credatur, dum facit vel dicit, que bonis angelis conveniunt (
LLT); T
ommaso d'Aquino,
In Trin., q. 5, a. 2 Sed hic defectus
accidit ex eo quod non distinxit quod est per se ab eo quod est
secundum accidens, nam
secundum accidens falluntur plerumque etiam sapientes, ut dicitur in I Elenchorum (
LLT);
Pietro di Giovanni Olivi,
Comm. in II Sent., II, q. 57 De
quo iam respondimus
quod fallit per
secundum quid et simpliciter, et quod tollit Deo libertatem oppositorum sicut
et nobis,
et quod per hoc non intendimus
quod possit facere duo opposita simul esse, sed solum
quod potuit in quodcunque eorum disiunctive (
LLT);
Matteo d'Acquasparta,
Quaest. disp. fide, q. 4, sol., 19
Non est autem certitudo ex parte cogitationis aut voluntatis, quia de se potest mutari de fide in errorem; sed ex parte luminis primi, cui quamdiu
mens innititur,
falli non potest in iis in quibus sibi innititur (
LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v.
fallo):
Fallo is fefelli falsus; quod est decipere fando (
Mirabile).
Uguccione, F 50, 25-26 (s.v.
for): Item a for derivatur
fallo -lis fefelli falsum;
fallere enim est fando, verbis, decipere; unde hic et hec et hoc fallax -cis idest deceptor, quia fando decipiat, et comparatur -cior -simus, unde fallaciter -cius -me adverbium et hec fallacia -e. Et nota quod fallax differt ab eo qui mentitur, quia omnis homo fallax id agit vel dicit unde aliquis
fallatur, sed non omnis homo vult
fallere qui mentitur, ut ioculatores qui sepe mentiuntur magis studio delectandi quam voluntate
fallendi. Unde et fallacia dicitur apud dialeticos in argumentatione vel voce aliqua, cum videtur aliud fari, idest dicere vel significare, quam significet, unde et homo decipitur (
DaMA).
Balbi (s.v.
fallo) =
Uguccione (
Mirabile).
Commentatori danteschi:
Guido da Pisa ad Inf. IV 141: Cavendum est ne assentatoribus sive adulatoribus aures patefaciamus, in quo
falli facile est (
DDP).
Pietro Alighieri (1)
ad Inf. XXIV 93: Et dicitur quod si madeat succo cichoreae herbae, quam dicimus mirasolem,
fallit visum adeo, quod qui habet eam, tunc non videtur (
DDP).
Benvenuto da Imola ad Par. VIII 114: Et natura nunquam
fallitur, licet non cognoscat, quia dirigitur ab infallibili directore, scilicet a Deo et intelligentiis; unde semper operatur ordinate et perfecte (
DDP).
AUTORE: Stefano Pelizzari.
DATA REDAZIONE: 01.10.2022.