mentior, -itus sum, -iri (v.)

1. mentire, dire il falso (Castiglioni-Mariotti).
Mon. III iv 17 Potest etiam hoc, mendacium tollerando, per distinctionem dissolvi: mitior nanque est in adversarium solutio distinctiva; non enim omnino mentiens esse videtur, sicut interemptiva illum videri facit. Dico ergo quod licet luna non habeat lucem habundanter nisi ut a sole recipit, non propter hoc sequitur quod ipsa luna sit a sole.
Mon. 1
mentiens, Mon. III iv 17
-
Hapax nel lat. dantesco. Il v. è utilizzato da D. in una sola occasione, in Mon. III iv 17. In questo contesto, la confutazione per distinctionem dell'argomento dei duo luminaria (solutio distinctiva) viene preceduta da un’osservazione di particolare rilievo, che sembra riflettere un’esperienza diretta e personale del mondo delle dispute orali. Soffermandosi sugli "effetti pubblici" delle diverse strategie di confutazione, D. osserva infatti che la solutio basata sulla distinzione risulta essere più mite (mitior) di quella basata sulla demolizione assoluta (interemptio). Tollerando il falso (mendacium tollerando), infatti, non fa apparire l’avversario completamente mentiens, nel falso, ma salva la verità parziale della sua posizione: «Potest etiam hoc, mendacium tollerando, per distinctionem dissolvi (mitior nanque est in adversarium solutio distinctiva; non enim omnino mentiens esse videtur, sicut interemptiva illum videri facit)». Anche se è passato inosservato, inoltre, questo peculiare rilievo sembra riecheggiare – dal punto di vista terminologico – proprio quel passaggio del De doctrina christiana (I xxxvi 40) citato pochi paragrafi prima a proposito dell’errore di attribuire alle Scritture un significato diverso da quello inteso dall’autore sacro. In tale contesto, Agostino contrappone (significativamente) chi riferisce un senso scorretto avendo in vista l’edificazione della carità – non omnino mentiens – a chi mente per una voluntas falsa dicendi: «Quisquis vero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae charitati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente voluntas falsa dicendi».
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
mentire, vd. ED (V. Valente).
Latino classico e tardoantico:
il v. è ampiamente att. tanto nel lat. class. quanto nel lat. tardoant. (vd. ThLL s.v. mentior I): Cic. Q. Rosc. 46 qui mentiri solet, peierare consuevit (LLT); Publil. E 1 etiam innocentes cogit mentiri dolor (LLT); Sen. Dial. II 29 multi mentiuntur, ut decipiant multi, quia decepti sunt (CC); Quint. Decl. 328 mentiri ne iratus quidem possum (LLT); Calp. Decl. 12 modum non habet iracundia mentiendi (LLT); Aug. Doctr. I 36 quisquis vero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae caritati sit utilis, nec tamen hoc dixerit, quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur nec omnino mentitur (CC).
Latino medievale:
Pietro Lombardo, Sent. III, dist. 39, c. 3, p. 2 non igitur omne periurium mendacium est, nec omnis qui peierat mentitur; sed omnis mentiendo iurans peierat, et omnis qui falsum iurat, sive mentiens sive non, peierat (LLT); Alberto Magno, Comm. in III Sent., dist. 38a, a. 1 omni enim homini credendum est, qui bonus est: nulli mendaci credendum est: ergo nullus mentiens bonus est: sed in creatura rationali qui non est bonus, est malus apud Deum, et non nisi per mendacium: ergo omne mendacium est culpa apud Deum: ergo peccatum (LLT);  Vincenzo di Beauvais, Spec. doctr., IX 25 nemo mentiens iudicandus est, qui dicit falsum quod putat verum esse; quia quantum in ipso est non fallit ipse, sed fallitur (LLT); Tommaso d'Aquino, Sent. VII, l. 2, n. 1323 et dicit quod ratio sophistica mentiens, idest concludens falsum, est dubitatio, idest dubitationis causa (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. mentitur): mentitur: qui vut videri quod non est. Qui autem non volens aliud putat quod est; non mentitur, sed fallit, sicut lapis aliquando (Mirabile). 
Uguccione M 77, 13-15 (s.v. memini): mentior -ris -titus, idest contra mentem ire et dicere, scilicet aliter dicere quam in mente existimare, sive verum dicat sive falsum; unde et dicendo verum potest quis mentiri et dicendo falsum potest non mentiri, unde inter mentiri et mendacium hoc interest, ut dicit Nigidius 'qui mentitur ipse non fallitur sed fallit quantum in se est'; unde Nigidius ait 'vir bonus debet prestare ne mentiatur, vir prudens ne mendacium dicat'; ponitur tamen sepe mentiri pro falsum dicere (DaMA). 
Balbi (s.v. mentior) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Guido da Pisa ad Inf. XXX 118: Mendacium autem est falsa vocis significatio cum intentione fallendi, ut ait Augustinus. Mentiri vero, secundum Gregorium, est contra mentem ire. Et istud potest fieri verum dicens: Unde non omnis qui mentitur falsum dicit, sicut e converso qui falsum dicit cum intentione fallendi, quia ream linguam non facit nisi rea mens (DDP). 
Benvenuto da Imola ad Purg. XXXII 132-135: sed ulterius est sciendum pro maiori cognitione, quod Heraclio christianissimo imperatore romanum gubernante imperium, anno Domini DCXI, Machomettus christianae fidei perfidus adversator, se Dei prophetam mentiens orientales plagas et maxime Arabiam labefecit (DDP).
Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 23.03.2022.
Data ultima revisione: 25.04.2023.