poetor, -ari / poeto, -are (v.)

1. fare poesia (Conte).
De vulg. I x 2 Pro se vero argumentatur alia, scilicet quod vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in perfectiori loquela, ut puta Petrus de Alvernia et alii antiquiores doctores.
De vulg. I x 2 Tertia quoque, Latinorum est, se duobus privilegiis actestatur preesse: primo quidem quod qui dulcius poetati vulgariter sunt, hii familiares et domestici sui sunt, puta Cynus Pistoriensis et amicus eius; secundo quia magis videtur initi gramatice que comunis est, quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum.
De vulg. I xii 2 Et primo de siciliano examinemus ingenium: nam videtur sicilianum vulgare sibi famam pre aliis asciscere eo quod quicquid poetantur Ytali sicilianum vocatur, et eo quod perplures doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta in cantionibus illis Ancor che l'aigua per lo foco lassi, et Amor, che lungiamente m'hai menato.
De vulg. I xiv 3 Horum aliquos a proprio poetando divertisse audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam, Faventinos.
De vulg. I xv 2 Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus, Ferrarensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari asciscunt, sicut facere quoslibet a finitimis suis conicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit, Cremone, Brixie atque Verone confini: qui, tantus eloquentie vir existens, non solum in poetando sed quomodocunque loquendo patrium vulgare deseruit.
De vulg. I xv 4 Et hec est causa quare Ferrarensium, Mutinensium vel Regianorum nullum invenimus poetasse: nam proprie garrulitati assuefacti nullo modo possunt ad vulgare aulicum sine quadam acerbitate venire. 
De vulg. I xv 6 Non etenim est quod aulicum et illustre vocamus: quoniam, si fuisset, maximus Guido Guinizelli, Guido Ghisilerius, Fabrutius et Honestus et alii poetantes Bononie nunquam a proprio divertissent: qui doctores fuerunt illustres et vulgarium discretione repleti.
De vulg. I xix 1 Hoc enim usi sunt doctores illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchie viri.
De vulg. II i 4 Sed hoc falsissimum est, quia nec semper excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata perpendi poterit.
De vulg. II ii 8 Circa que sola, si bene recolimus, illustres viros invenimus vulgariter poetasse, scilicet Bertramum de Bornio arma, Arnaldum Danielem amorem, Gerardum de Bornello rectitudinem; Cynum Pistoriensem amorem, amicum eius rectitudinem. 
De vulg. II ii 8 Arma vero nullum latium adhuc invenio poetasse.
De vulg. II iii 2 Volentes igitur modum tradere quo ligari hec digna existant, primo dicimus esse ad memoriam reducendum quod vulgariter poetantes sua poemata multimode protulerunt, quidam per cantiones, quidam per ballatas, quidam per sonitus, quidam per alios inlegitimos et inregulares modos, ut inferius ostendetur.
De vulg. II iii 9 Signum autem horum que dicimus promptum in conspectu habetur: nam quicquid de cacuminibus illustrium capitum poetantium profluxit ad labia, in solis cantionibus invenitur.
De vulg. II iv 3 Differunt tamen a magnis poetis, hoc est regularibus, quia magni sermone et arte regulari poetati sunt, hii vero casu, ut dictum est. ì
De vulg. II iv 3 ìIdcirco accidit ut, quantum illos proximius imitemur, tantum rectius poetemur. Unde nos doctrine operi intendentes doctrinatas eorum poetrias emulari oportet.
De vulg. II xi 5 Vide ergo, lector, quanta licentia data sit cantiones poetantibus, et considera cuius rei causa tam largum arbitrium usus sibi asciverit; et si recto calle ratio te duxerit, videbis autoritatis dignitate sola quod dicimus esse concessum.
De vulg. II xii 3 Horum prorsus, cum tragice poetari conamur, endecasillabum propter quandam excellentiam in contextu vincendi privilegium promeretur. ì
De vulg. II xii 3 ìHoc etiam Yspani usi sunt - et dico Yspanos qui poetati sunt in vulgari oc: Namericus de Belnui: Nuls hom non pot complir adrecciamen.
De vulg. II xiii 12 Tria ergo sunt que circa rithimorum positionem potiri dedecet aulice poetantem: nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio, nisi forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi preroget - ut nascentis militie dies, qui cum nulla prerogativa suam indignatur preterire dietam: hoc etenim nos facere nisi sumus ibi: Amor, tu vedi ben che questa donna; secundum vero est ipsa inutilis equivocatio, que semper sententie quicquam derogare videtur; et tertium est rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta: nam lenium rithimorum mixtura ipsa tragedia nitescit.
De vulg. 19
poetando, De vulg. I xiv 3; I xv 2
poetantem, De vulg. II xiii 13
poetantes, De vulg. I xv 6; II i 4, II iii 9
poetantibus, De vulg. II x 5
poetantium, De vulg. II iii 9
poetantur, De vulg. I xii 2
poetari, De vulg. II xii 3
poetasse, De vulg. I xv 4; II ii 8 (2)
poetati sunt, De vulg. I x 2 (2); I xix 1; II iv 3; II xii 3
poetemur, De vulg. II iv 3
aulice poetari: De vulg. II xiii 12
tragice poetari: De vulg. II xii 3
vulgariter poetari: De vulg. I x 2; II iii 2
Voce molto rara e al centro, nel De Vulg., di una riflessione senza pari sulla natura della poesia e sul ruolo del poeta (vd. avieo, fictio, poeta, poyo e vieo in VDL). Da ciò che D. stesso ci dice a De vulg. II iv 2: «Revisentes igitur ea que dicta sunt, recolimus nos eos qui vulgariter versificantur plerunque vocasse poetas» comprendiamo che essere soggetto del v. poetor equivale ad essere a tutti gli effetti poeta (Tavoni De vulg., p. 1411). In queste tre occorrenze la diatesi è attiva: De vulg. I xv 4, De vulg II ii 8 (2). Per il rapporto tra poesia e prosa, vd. prosa in VDL.

D. usa poetor solo nel De vulg. e solo riferito a poeti volgari (generalmente in lingua di sì, ma in lingua d’oc in I x 2), tranne che in II iv 3, dove i poeti in volgare vengono affiancati ed equiparati ai poeti in gramatica (vd. in VDL). Il v. è riservato ai poeti in volgare illustre, mentre versificor (vedi) è per tutti i rimatori in volgare. Poetor è quindi il verbo-chiave deputato a distinguere i poeti volgari illustri, i doctores eloquentes, dalla generalità dei rimatori in volgare, e ad equipararli ai poeti latini (cfr. poeta in VDL e vd. Tavoni, Qualche idea, pp. 295-334).

Nei commentatori danteschi il v. è att. sia in diatesi attiva che passiva.

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

voce rara, è att. in diatesi attiva in età patristica, ma con il signif. peggiorativo di ‘fingere alla maniera dei poeti’ che non è dantesco (cfr. Blaise Patr. s.v. poeto e Du Cange s.v. poetare). Forse si può considerare attiva anche l’att. delle lettere di M. Aurelio a Frontone, ma il testo è corrotto (cfr. ThLL s.v poetor). Enn. Sat. numquam poetor nisi si podager (LLT-A).

Latino medievale:

Il v. è raro, come per la tradizione class. e patr. (vd. DMLBS s.v. poetari) e, allo stato della documentazione disponibile, risulta att. in diatesi passiva.
Gualtiero Map, De nugis curialium, p. 13 Quiete mentis est et ad unum simul collecte poetari (ACLL); Pietro Damiani, Epistole 117, p. 324 Cui nescio an aliquid utilitatis desit, tot siquidem exteriorum bonorum floribus enitescit: nobilis ut imperator, pulcher aspectu, quodammodo sicut Tullius loquitur, ut Virgilius poetatur (MGH).

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. poeta): poetor -ris (Mirabile).
Uguccione P 100 6 (s.v. poyo): Item a poeta poetor -aris, carmina et poemata facere vel componere (DaMa).
Balbi (s.v. poeto) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Anonimo Lombardo ad Purg. XXII 110-111: Dicit autor quod Virgilius notificat Stacio illas personas que sunt in inferno, de quibus poetando tractavit (DDP).
Benvenuto da Imola ad Inf. X 61-63: sed certe Dantes alium honorem et fructum consecutus est ex poetari, quam Guido de solo philosophari, quia errorem quem pater habebat ex ignorantia, ipse conabatur defendere per scientiam (DDP).
Benvenuto da Imola ad Purg. I 7-9: Quare suo jure noster ille Ennius sanctos poetas appellat, quod quasi deorum aliquo dono et munere commodati nobis esse videantur. Nonne poesis fecit hominem istum de peccatore sanctum? poi che vostro sono, scilicet poeta, idest, postquam sum in totum deditus studiis vestris, et egregie poetavi circa materiam inferni (DDP).
Benvenuto da Imola ad Par. I 31-33: Et dicit: quando alcun di se asseta, idest, sitibundum et desiderosum de se lauro facit, quasi dicat: quando accendit appetitum poetandi in alium. Hoc dicit pro se qui nunc erat ita sitibundus poetandi de templo magni Apollinis, idest, Christi (DDP).

Autore: Giulia Pedonese.
Data redazione: 15.01.2020.
Data ultima revisione: 02.06.2021.