collatio, -onis (s.f.)

1. conferimento, assegnazione (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. III x 11 Modo dico sic: aut ille Imperator erat cum dicitur Ecclesie contulisse, aut non; et si non, planum est quod nichil poterat de Imperio conferre; si sic, cum talis collatio esset minoratio iurisdictionis, in quantum Imperator hoc facere non poterat.
Mon. III x 13 Adhuc, cum conferens habeat se per modum agentis et cui confertur per modum patientis, (...) non solum ad collationem esse licitam requiritur dispositio conferentis, sed etiam eius cui confertur: videtur enim in patiente et disposito actus activorum inesse.
Mon. III xiii 7 Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset; et sic Ecclesia illa collatione uteretur iniuste (...).

Mon. 3

collatio, Mon. III x 11
collationem, Mon. III x 13
collatione, Mon. III xiii 7

-

Nel lat. class. la parola, legata al verbo conferre, ha diversi signif., risultando ora l’equivalente di congregatio o collectio (vd. ThLL s.v. collatio I A), ora in senso traslato di comparatio (vd. ThLL s.v. collatio I B 1, come tecnicismo filologico o retorico), ora rimandando al confronto e alla disputa (vd. ThLL s.v. collatio I B 2). In età cristiana, poi, assume l’ulteriore senso di delatio, traditio, donum che è quello che ricorre in D. (vd. Corrispondenze).

Solo raramente i commentatori lat. della Commedia impiegano il termine nel senso dantesco sottolineato: nella maggioranza dei casi, infatti, collatio compare con il signif. di 'colloquio' (es. Benvenuto da Imola ad Inf. IV 97-99: «da ch'ebber ragionato alquanto insieme, idest, post aliqualem collationem habitam inter se», DDP) e di 'comparazione' (es. Filippo Villani ad Inf. I 112-114: «‘discernere’ vero est dividendo et componendo veritatem elicere, quod fit ex collatione causarum ad invicem», DDP).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
tra i differenti signif. che la parola possiede nel lat. class. e tardoant. (vd. Nota), si segnala quello di «delatio, traditio, donum» (vd. ThLL s.v. collatio II): es. Fulg. Aet. mund. Denique cornu illud divina censura sacratum, in quo et regni enteca ebulliens parturibat et sacerdotale misterium divinis aestuationibus nuptiabat, profetam testem foederis allicit et insperato capiti fermentum diadematici germinis inroravit, et ne sola esset mundana conlatio, ante profetare didicit quam regnavit (CC); Fulg. Rusp. Praedest. 1, 1, 1 Qui usque adeo divinae bonitatis dona putant ex humanorum actuum qualitate pendere, ut etiam parvulos asserant sic praesciri et praedestinari divinitus, ut nihil in iis qui eliguntur inveniatur supernae collationis gratuitum bonum: nec misericordia quemquam gratuita dignatione praeveniat, sed supplicii atque praemii aeterna retributio in sola cuiusque propriae voluntatis futura actione consistat (CC); C. Fab. frg. 29 Missio ergo Spiritus Sancti collatio est invisibili muneris, non apparitio personalis (CC).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Alessandro di Hales, Glossa Sent., IV, d. 16, n. 1 Institutio autem eius facta est in collatione potestatis clavium (LLT); Clemente IV, papa, Epist., 646 Ut autem collatio seu concessio et investitura predicte sub predictis forma et condicionibus expressis et appositis robur obtineant perpetue firmitatis, humiliter supplicasti eas sub ipsis forma et condicionibus apostolice confirmationis munimine roborari (MGH); Alberto Magno, Comm. in I Sent., d. 1 A, n. 7 Quia vero homo non potest esse in statu medio inter culpam, et gratiam: ideo deletionem culpae sequitur collatio gratiae (LLT); Tommaso d’Aquino, In IV Sent., d. 24, q. 2, a. 3 episcopus in collatione ordinum duo facit: praeparat enim ordinandos ad ordinis susceptionem, et ordinis potestatem tradit (LLT); Tolomeo da Lucca (Bartolomeo Fiadoni), Det. comp., II 5 Dicet enim forte aliquis, quod, quia Constantinus imperium occidentale dimisit sive contulit Silvestro pape cum suis dignitatibus, (…) ex hac collatione ius est summis pontificibus posteris acquisitum, ut ex ipsis tota dependeat iurisdictio imperialis.
Lessicografi medievali:

Papias (s.v. collatio): Collatio controversia symbolum (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Pietro Alighieri (3) ad Par. V 1-84: maius donum quod fecerit Deus creando angelos et hominem, fuit collatio liberi arbitrii (DDP).

Autore: Federica Favero.
Data redazione: 17.05.2020.