inquisitio, -onis (s.f.)

1. indagine (Castiglioni-Mariotti), in senso filosofico e scientifico.
Mon. I ii 4 Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius principii fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum que inferius assummuntur. Et quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante omnia de principio scruptandum esse videtur in cuius virtute inferiora consistant.
Mon. I iii 2 Et hoc queritur hic tanquam principium inquisitionis directivum.
Mon. I v 1 Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem, que comuniori vocabulo nuncupatur “Imperium”; et de hiis, ut predictum est, propositum est sub assignato principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem.
Mon. II ii 1 Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate prime dubitationis inquisitum est, instat nunc de veritate secunde inquirere: hoc est utrum romanus populus de iure sibi asciverit Imperii dignitatem; cuius quidem inquisitionis principium est videre que sit illa veritas, in quam rationes inquisitionis presentis velut in principium proprium reducantur.
Mon. III i 5 Questio igitur presens, de qua inquisitio futura est, inter duo luminaria magna versatur: romanum scilicet Pontificem et romanum Principem.
Questio 61 Cum igitur innata sit nobis via investigande veritatis circa naturalia ex notioribus nobis, nature vero minus notis, in certiora nature et notiora, ut patet ex primo Phisicorum, et notiores sint nobis in talibus effectus quam cause, (...) viam inquisitionis in naturalibus oportet esse ab effectibus ad causas.
Questio 62 Que quidem via, licet habeat certitudinem sufficientem, non tamen habet tantam, quantam habet via inquisitionis in mathematicis, que est a causis, sive a superioribus, ad effectus, sive ad inferiora; et ideo querenda est illa certitudo que sic demonstrando haberi potest.
Questio 78 Et hec sufficiant ad inquisitionem intente veritatis.

Mon. 7
Questio 3

inquisitio, Mon. I ii 4; III i 5
inquisitione, Mon. I ii 4
inquisitionem, Mon. I v 1; Questio 78
inquisitionis, Mon. I iii 2; II ii 1 [2 v.]; Questio 61; 62

-

Il sost., derivato deverbale da inquirere, nel lat. class. possiede essenzialmente il significato di 'indagine per conoscere' (ThLL s.v. inquisitio I), specialmente legato al metodo scientifico (ThLL s.v. inquisitio I A 2), e il significato di 'indagine per ottenere qualcosa' (ThLL s.v. inquisitio  II, anche come tecnicismo del lessico giuridico).

La parola nel lat. mediev., spesso att. nella grafia inquisicio, conserva i signif. che possedeva nel lat. class., cui aggiunge quello di tributum (vd. Du Cange s.v. inquisitio 1). Nel lat. mediev., poi, si assiste alla specializzazione tecnica del signif. class. di 'indagine per conoscere': l’inquisitio diviene – come att. nell’uso dantesco – un «termine tecnico che allude al procedere del giudizio per quaestiones, […] nel dominio della logica […]» (Quaglioni Mon. I ii 4, p. 916, n. ad loc.). In questo senso, dunque, non è del tutto inaccettabile la presenza in alcuni testimoni della Mon. (vd. Varianti) di questio in luogo di inquisitio.

Diverse sono state le vie seguite dai traduttori per la resa dell’espressione inquisitio quedam di Mon. I ii 4: attenti al valore tecnico del sintagma sono Vinay Mon. (“una ricerca sillogistica”), Ronconi Mon. (“una ricerca deduttiva”), Sanguineti Mon. (“un’indagine sillogistica”), Quaglioni Mon. (“un’indagine”) e Chiesa-Tabarroni Mon. (“un’indagine scientifica”), mentre più generico risulta Marcelli-Martelli Mon. (“una qualche ricerca”).

Inquisitio compare anche nei commenti lat. alla Commedia, ove è impiegato sia nel senso dantesco sia nel più generico signif. di 'ricerca' (DDP).

Mon. I ii 4: inquisitione] inquisitione A, B, C, D, E, G, H, L, M, P, Ph, Q, S, T, U, V, Z et edd., questione E, F, K, N, R, Y
Mon. II ii 1: inquisitionis (1)] inquisitionis B, C, D, E, F, G, H, L, M, N, P, Ph, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., questionis A, K
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
inquisizione, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:
nel senso di pervestigatio scientiae il termine è att. a partire dall'età class. (vd. ThLL s.v. inquisitio I A 2): es. Val. Max. 1 facta ac dicta, quae apud alios latius diffusa sunt quam ut breviter cognosci possint,... digerere constitui, ut documenta sumere volentibus longae inquisitionis labor absit; Sen. Dial. 8, 5, 5 Nec enim omnia nec tanta visimus quanta sunt, sed acies nostra aperit sibi investigandi viam et fundamenta vero iacit, ut inquisitio transeat ex apertis in obscura et aliquid ipso mundo inveniat antiquius (CC); PlinNat. 2, 117 miror... omnino nihil addisci nova inquisitione, immo ne veterum quidem inventa perdisci (CC); Min. Fel. 13, 4 Postremo cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille (sc. Simonides), quod sibi quanto inquisitio tardior pergeret, tanto ueritas fieret obscurior (CC).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Avicenna latinus, Liber de philosophia, I 2 Inquisitio (…) omnis scientiae non est de principiis sed de consequentibus principiorum (LLT); Bernardo di Clairvaux, Serm. rog., 2 Neque (…) paterer hunc defectum, si iugiter exercitata esset ratio in inquisitione veritatis, voluntas in desiderio caritatis, caro in operatione virtutis (LLT); Alberto Magno, Porph. univ., I 3 Constat (…) quod sine dissertione et inquisitione non venitur de noto ad ignotum: quae dissertio non est nisi inquisitio disserens qualiter notum comparatur ad ignotum (LLT); Bonaventura, Comm. in Sent.,d. 40 Ad intelligentiam huius partis procedendum est primo secundum viam narrationis; secundo vero, secundum viam inquisitionis (LLT); Tommaso d’Aquino, In Arist. de an. rep., I iii 32 principium nostrae quaestionis, idest inquisitionis, est apponere omnia quae secundum naturam videntur inesse animae (LLT); Quaest. Disp. de verit., q. 24, a. 10 homo illud quod accipit, quasi rationabiliter accipit, id est per viam inquisitionis et collationis (LLT); Guglielmo di Ockham, Summa, I 26 Quoniam logici non solum utuntur praedictis vocabulis secundae intentionis, sed etiam multi termini alii secundae intentionis et etiam secundae impositionis frequenter in usum veniunt, ne studentes per ignorantiam significationis eorum in inquisitione veritatis retardentur, volo nunc compendiose de aliquibus eorum ad instructionem simplicium pertractare (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
corrispondenti all'uso dantesco sono le seguenti occorrenze: Chiose Ambrosiane ad Par. IV 131: Dubbio – Dubitatio est inquisitio veri (DDP).
Benvenuto da Imola ad Inf. I 82-84: il lungo studio, idest longa inquisitio studiosa (DDP); ad Par. I 46-48: inquisitio (…) theologiae est causa cognoscendi Deum; unde theologia vocatur scientia post naturam, quae est finis scientiarum et perfectio earum; ipsa enim est finis ad quem tendit omnis inquisitio et in ea quiescit (DDP); ad Par. X 22-24: admirabiles delectationes affert inquisitio veritatis potentibus causas rerum cognoscere, ut ait Aristoteles (DDP); ad Par. XII 7-9: cantus illorum doctorum est immediate a Deo, quia per infusionem habetur a Deo sacra theologia, sicut primus radius est a sole; sed cantus aliarum scientiarum est sicut refusus, quia a coelo, a natura, ab arte habemus alias scientias per acquisitionem et inquisitionem (DDP).
Filippo Villani ad Inf. I Nota: cessat curiosa inquisitio querentium an sensus poetarum unicus sit, an polysemus, id est multiplex (DDP); ad Inf. I 34-36: il mio camino: iter ingenii, qui[a], ut dictum est, discursus de intellectu possibili in agentem per inquisitionem causarum carnis illecebra et mollitie fortiter impeditur (DDP).
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 06.04.2021.