regimen, -minis (s.m.)

1. governo (Castiglioni-Mariotti).
Ep. V 19 Evigilate igitur omnes et assurgite regi vestro, incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut liberi, ad regimen reservati.
Mon. I v 7 Si vero unam civitatem, cuius finis est bene sufficienterque vivere, unum oportet esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua; quod si aliter fiat, non solum finis vite civilis amictitur, sed etiam civitas desinit esse quod erat.
Mon. III iv 2 Dicunt enim primo, secundum scripturam Geneseos, quod Deus fecit duo magna luminaria- luminare maius et luminare minus - ut alterum preesset diei et alterum preesset nocti: que allegorice dicta esse intelligebant ista duo regimina: scilicet spirituale et temporale.
Mon. III iv 3 Deinde arguunt quod, quemadmodum luna, que est luminare minus, non habet lucem nisi prout recipit a sole, sic nec regimen temporale auctoritatem habet nisi prout recipit a spirituali regimine.
Mon. III iv 12 Hiis itaque prenotatis, ad id quod superius dicebatur dico per interemptionem illius dicti quo dicunt illa duo luminaria typice importare duo hec regimina: in quo quidem dicto tota vis argumenti consistit.
Mon. III iv 13 cum huiusmodi regimina sint accidentia quedam ipsius hominis, videretur Deus usus fuisse ordine perverso accidentia prius producendo quam proprium subiectum (...).
Mon. III iv 14 Preterea, cum ista regimina sint hominum directiva in quosdam fines, ut infra patebit, si homo stetisset in statu innocentie in quo a Deo factus est, talibus directivis non indiguisset: sunt enim huiusmodi regimina remedia contra infirmitatem peccati.
Mon. III iv 16 Non igitur dicendum est quod quarto die Deus hec duo regimina fecerit; et per consequens intentio Moysi esse non potuit illa quam fingunt.
Mon. III iv 20 Sic ergo dico quod regimen temporale non recipit esse a spirituali, nec virtutem que est eius auctoritas, nec etiam operationem simpliciter (...).
Mon. III iv 21 Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali.
Mon. III v 1 Assummunt etiam argumentum de lictera Moysi, dicentes quod de femore Iacob fluxit figura horum duorum regiminum, quia Levi et Iudas: quorum alter fuit pater sacerdotii, alter vero regiminis temporalis.
Mon. III v 2 Et hoc vero de facili solvitur; nam cum dicunt quod Levi et Iudas, filii Iacob, figurant ista regimina, possem similiter hoc interimendo dissolvere: sed concedatur.
Mon. III vi 2 Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quod auctoritas Imperii dependeret ut dicunt.
Mon. III viii 2 Ex quo arguunt successorem Petri omnia de concessione Dei posse tam ligare quam solvere; et inde inferunt posse solvere leges et decreta Imperii, atque leges et decreta ligare pro regimine temporali: unde bene sequeretur illud quod dicunt.
Mon. III ix 1 dicunt quod per illos duos gladios duo predicta regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse ibi ubi erat, hoc est apud se; unde arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem apud successorem Petri consistere.
Mon. III ix 2 Dicunt enim illos duos gladios, quos assignavit Petrus, duo prefata regimina importare: quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non fuisset ad intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito respondebat ad rerum superficiem tantum.
Mon. III x 3 Ex quibus primum est quod premictitur, quod sic sillogizant: “ea que sunt Ecclesie nemo de iure habere potest nisi ab Ecclesia” - et hoc conceditur - “romanum regimen est Ecclesie: ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi ab Ecclesia”; et minorem probant per ea que de Constantino superius tacta sunt.
Mon. III xiv 5 quam [curam] quidem ab eis esse remotam possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret, cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret.

Ep. 1
Mon. 25

regimen, Ep. V 19; Mon. I v 7; III iv 3; III iv 20; III iv 21 (3); III vi 2; III x 3
regimina, Mon. III iv 2; III iv 12; III iv 13; III iv 14 (2); III iv 16; III v 2; III ix 1 (2); III ix 2
regimine, Mon. III iv 3; III iv 21; III viii 2
regiminis, Mon. III v 1; III vi 2; III xiv 5
regiminum, Mon. III v 1

regimen spirituale: Mon. III iv 2; III iv 3; III iv 20; III iv 21
regimen temporale: Mon. III iv 2; III iv 3; III iv 20; III iv 21; III v 1; III vi 2; III viii 2; III xiv 5
Il sost., derivato da regere, è att. nel lat. class. a indicare l'«actio,potestas, facultas regendi» spesso connessa all'idea di dominium imperium (vd. ThLL s.v. regimen I A), ma anche di 'dirigere, guidare in una direzione' (in rif. a navi e cavalli, vd. ThLL s.v. regimen I B). Il lat. mediev. conserva le medesime sfumature di senso (vd. es. DMLBS s.v. regimen).

D. ricorre al vocabolo quasi esclusivamente all'interno della Mon. (l'unica eccezione è rappresentata da Ep. V 19) e sempre come parte del lessico politico (è assente, quindi, la sfumatura di 'direzione' che possiede il corrispettivo reggimento - in ED - nella produzione volgare) in rif. a una collettività.

Regimen, all'interno dei testimoni manoscritti, è stato spesso oggetto di banalizzazione in regnum (vd. campo Varianti); in particolare, in Ep. V 19, dove i due testimoni riportano ora regnum (P) ora regimen (V), teoricamente equivalenti, si è preferito adottare la lezione di V, in quanto ritenuta difficilior e necessaria al cursus velox che conclude la frase («ad regimen reservati»; Baglio Ep., p. 41).

In Mon. III iv 3 la lezione regimen è tramandata da una piccola parte dei testimoni (B, H, L, U e Z) ma è accolta da quasi tutti gli editori per il parallelismo che viene a creare con il regimen che lo segue («regimen temporale... a spirituali regimine»). Regimen, però, è respinto a favore di regnum - presente nella maggioranza dei codici e nell'editio princeps K - da Ricci Mon. e Shaw Mon. 1996.

Interessante, poi, è il comportamento in Mon. III iv 16 dei mss. F, H (prima della correzione che l'ha portato a coincidere con gli altri) e N che, a fronte dell'espressione duo regimina att. dal resto della tradizione propongono duo luminaria, concetto ben presente nel trattato politico (vd. Mon. III i 5; III iv 2; III iv 12; III iv 13).

Ep. V 19: regimen] regimen V, rengnum P
Mon. I v 7: regimen] regimen A, B, C, D, E, F, H, M, N, P, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., regnum G, K, L, Ph, Q
Mon. III iv 3: regimen] regimen B, H, L, U, Z, regnum A, C, D, E, F, G, K, M, N, P, R, S, T, V, Y et edd.
Mon. III iv 16: regimina] regimina A, B, C, D, E, G, H p.c., K, L, M, P, Ph, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., luminaria F, H a.c., N
Mon. III iv 20: regimen] regimen B, D, N, T, U, Z et edd., regnum A, C, E, F, G, H, K, L, M, P, Ph, R, S, V, Y, regimine D
Mon. III iv 21: regimen (1)] regimen A, B, C, D, E, H, K, L, M, P, R, S, T, U, V, Z et edd., regnum F, G, N, Ph, in regimine Y
Mon. III iv 21: regimen (2)] regimen A, B, C, D, E, H, K, L, M, N, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., regnum F, om. G, P, Ph
Mon. III iv 21: regimen (3)] regimen A, B, C, D, E, G, H, K, L, M, N, P, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., regnum Fom. Ph
Mon. III vi 2: regimen] regimen A, B, C, D, E, H, K, L, M, N, P, Ph, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., regnum F, G
Mon. III ix 2: regimina] regimina B, C, D, E, F, G, K, L, M, N, R, S, T, U, V, Y et edd., regna A, H, P, Ph, Z
Mon. III x 3: regimen] regimen A, C, D, E, H, K, P, Ph, R, S, T, U, V, Y, Z et edd., regnum B, F, L, M, N, imperium G

Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
reggimento, in ED.
Latino classico e tardoantico:
il termine è ampiamente att. a indicare l'«actio,potestas, facultas regendi» (vd. ThLL s.v. regimen I A 1). Es.: Liv. XXIV 4 Huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque suos Adranodorum et Zoippum, qui tutorum primi relinquebantur (CC); TacAnn. I 31 regimen summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui tum intentum (CC); LactInst. VII 15 Haec fuit prima ejus senectus, cum bellis lacerata civilibus, atque intestino malo pressa, rursus ad regimen singularis imperii recidit, quasi ad alteram infantiam revoluta (CC).
Latino medievale:
ampiamente att., vd. es.: Pietro Cantore, Summa prior, 48 Si ergo Ioseph nonnisi probata sapiencia eius preficitur regimini Egypti temporali, quanto magis nonnisi probate sapiencie et vite debet prefici dominio et spirituali regimini Ecclesie? (LLT); Alessandro di Hales, Summa, III, pars 2, i. 3, t. 2, s. 1, q. 2, t. 4, c. 4, a. 3, n. 349 In regimine spiritualium praeest spiritualis praelatus; in regimine temporalium, quantum ad rempublicam, praelatus saecularis, scilicet rex et princeps (LLT); Tommaso d’Aquino, Quodl., III, q. 6, a. 3 hoc modo in regimine Ecclesiae comparantur archidiaconi et plebani ad episcopum sicut in regimine temporali praepositi et ballivi ad regem (LLT); Pietro di Giovanni Olivi, In Luc. II iii 1 Tempus autem describit ex circumstantia triplicis generis principum, quorum duo prima spectant ad regnum temporale, tertium ad pontificium seu regimen spirituale (LLT); Marsilio da Padova, Def., II 4 de carnali seu temporali regimine vel iudicio coactivo Christus in
mundum disponere non venit, sed de spirituali regno sive celesti (MGH).
Lessicografi medievali:
Ampiamente att., vd. es.: Guido da Pisa ad Inf. XXI 38: intentiones illorum qui deputati sunt ad rem publicam gubernandam, dum ad barattariam intendunt, de alto culmine tanti regiminis ad yma labuntur (DDP).
Pietro Alighieri (3) ad Purg. XVI 96-114: concedatur quod leges adsint, quis tamen Imperator in presenti eas regit et servari facit? nullus certe, cum Papa imperiale regimen usurpaverat (DDP).
Codice Cassinese ad Inf. I 63 {chiose sincrone}: Modo quo supra tractatum est de uno regimine urbis scilicet temporali tractandum est de alio. scilicet spirituali. quod fuit per pontifices. quod regimen urbis et orbis spirituale primo incepit a Christo. (…) Imperiale vero regimen incepit ab octaviano. (…) et tunc concurrerunt duo regimina urbis et orbis. scilicet pontificale regimen per Christum. et temporale imperiale per Octavianum(DDP).
Chiose Ambrosiane ad Par. XI 6: Regimen populare magis consonat comitati et civilitati dum bene regit, dummodo non sit vulgus (DDP).
Benvenuto da Imola ad Par. XVIII 115-117: in qua [parte] autor reprehendit illos qui impediunt justum regimen saeculare (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Purg. XVI 127-129: Ecclesia romana, propter confundere in se duo regimina, scilicet quia vult regere spiritualiter et temporaliter, cadit in lutum, idest a bono statu et regimine, et se deturpat, idest diffamatur, et salmam confundit, regimen, quod est salma summi pontificis et pastoris Ecclesie (DDP).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 24.05.2020.