concilium, -i (s.n.)

1. concilio (Castiglioni-Mariotti), organo decisionale.
Mon. III iii 13 Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum «Ecce ego sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi», ut Matheus testatur. 

Mon. 1

concilia, Mon. III iii 13

concilia principalia: Mon. III iii 13

Hapax nel lat. dantesco. Il termine nel lat. class. possiede un significato proprio che equivale a coniunctio (vd. ThLL s.v. concilium I), uno traslato paragonabile a conventus (vd. ThLL s.v. concilium II) e uno tecnico per cui la parola indica un qualsiasi organismo decisionale (vd. ThLL s.v. concilium III). In quest’ultimo ambito semantico, con l’affermarsi del cristianesimo, si sviluppa un ulteriore senso tecnico: concilium diviene, quindi, sinonimo di sinodo ecclesiastico.

È questo il signif. del termine impiegato da D. in Mon., termine che compare associato all’agg. principalis; il rif. è a quanto si legge nel «Decretum di Graziano (I dist. 15 2) [che] parla di quattro synodi principales, che sono quelli di Nicea (325), Costantinopoli (381), Efeso (431) e Calcedonia (451), ossia i primi quattro concili che la Chiesa riconosce come ecumenici. La stessa affermazione di eccellenza si ritrova in Tolomeo da Lucca, Determinatio, 8» (Chiesa-Tabarroni Mon. III iii 13, p. 165, n. ad loc.).

La parola compare anche nella produzione volgare di D. dove, però, è impiegata nella maggioranza dei casi nell’accezione traslata sopra individuata (vd. ED s.v. concilio).

Notevole è il fatto che all’interno dei commenti latini alla Commedia concilium – che è utilizzato nei suoi diversi significati – compare anche in quanto presente in due citazioni di Mon. III iii 13, in particolare in Pietro Alighieri (3) ad Purg. XXX 13-21 («Modo ad ea que hic sequuntur prenotandum est quod, secundum quod scribit iste auctor in III° libro eius Monarchie: (…) cum Ecclesia sunt veneranda illa concilia principalia et generalia celebrata quattuor, scilicet primum Nicenum, secundum Constantinopolitanum, tertium Ephesinum, quartum Calcedonense, quibus Christum interfuisse nemo fidelis dubitat», DDP) e Codice Cassinese ad Purg. XX 22 («Et est notandum quod quedam sacra scriptura fuit ante ecclesiam orta. ut vetus et novum testamentum quod in eternum mandatum est. quedam cum ipsa ecclesia ut sunt illa IIII. concilia principalia. sc. Nicenum constantinopolitanum Ephesinum et calcedonense quibus christum interfuisse nemo fidelis dubitat», DDP).

Mon. III iii 13: concilia] concilia A, B, C, D, E, G, H, K, L, M, N, P, Ph, R (concisia), U, V, Y, Z et edd., consilia F, S, T
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
concilio, vd. ED (A. Mariani).
Latino classico e tardoantico:
il termine è abbondantemente att. nel lat. class. con diverse sfumature di senso (vd. Nota). In particolare, si segnala l'impiego di concilium (come si osserva in D.) a indicare i synodi ecclesiae, episcoporum e simili (vd. ThLL s.v. concilium III 4).
Latino medievale:
si segnalano alcune occorrenze ritenute significative: Coll. can. II praef. I Nosse etiam oportet licet cetera non infirment, IIII esse concilia principalia, ex quibus plenissimam fidei doctrinam tenet ecclesia (LLT-A); Deusdedit, Contra inv. III v-vi 12 In eo quoque nihilo minus, quod auctore pulsante clericum in criminali negotio, tum saeculares iudices tum temporales sanctiunt ad eandem potestatem, ut ab eisdem reus comprobatus, sublata primum ab episcopo suo qua fungebatur dignitate, saecularium sententiam subeat legum contra sacros canones quatuor principalium conciliorum, quae prefatae leges in plenissimum auctoritatis robur recipi censuerunt (MGH); Bonaventura, In Hex. visio III 4, 18 tempus normae catholicae fuit a Silvestro usque ad Leonem primum quo datum est symbolum Athanasii scilicet quicumque vult et destructae haereses per quatuor concilia principalia secundum quam fidem oportet quod homo generetur (LLT-A); Tommaso d’Aquino, Quaest. disp. de pot. q. 10, a. 4, responsio 13 Attendi tamen debet, quod ex determinatione principalium Conciliorum habetur, quod spiritus sanctus procedit a filio (LLT-A); Marsilio da Padova, Def. II 20 conciliis principalibus in diffiniendis scripture dubiis aderant imperatores et imperatrices fideles cum suis officialibus (MGH).
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. VI xvi 12: Concilii vero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim, quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum communique intentione tractabant. Vnde et concilium a communi intentione dictum, quasi concilium. Nam cilia oculorum sunt. Vnde et considium consilium, D in L litteram transeunte (Mirabile).
Papias (s.v. concilium): Concilium tractum ex hoc quod romani convenientes communi intentione tractabant. Nam cilia oculorum sunt. quorum similitudine concilium dicitur: idest conventus (Mirabile).
Uguccione, C 173, 3-4 (s.v. cilleo): (…) concilium -lii componitur a con et cilium quadam similitudine ciliorum, quia, sicut ciba iunguntur cum oculi quiescere cupiunt, ita quoque concorditer iunguntur homines in concilio, et est tractum ex romano more; tempore enim quo cause agebantur, conveniebant omnes in unum et communi intentione tractabant, unde et concilium a communi intentione et a communi conventione dictum est, quasi consilium (DaMA).
Balbi (s.v. concilium) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Pietro Alighieri (3) ad Par. VI 1-111: tempore (…) Iustiniani fuit quidam abbas Constantinopolitanus, nomine Eutices, hereticus, qui tenuit quod verbi Dei et carnis in Christo una tamen natura erat, scilicet divina, (…) qui dampnatus inde fuit in Calcedoniensi Concilio, et cum eo Dioscorus episcopus Alexandrinus in eadem heresi involutus. Et diffinitum fuit predicari duas naturas in Christo fuisse et unam personam in dicto concilio (DDP).
Chiose Ambrosiane ad Purg. XX 69: Thomaso – Beatum Thomam de Aquino, quem dictus Carolus fecit venenari apud monasterium de la Fossa quando ibat ad concilium Lugdunenese, timens ne eum in concilio diffamaret (DDP).
Benvenuto da Imola ad Purg. XVI 115-120: cum Gregorius ordinasset Concilium contra Fridericum, magnus numerus praelatorum veniens de partibus Galliae, captus fuit apud Pisas (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Purg. XX 67-69: Karolus erat suspectatus de Sancto Thoma de Aquino, tam magno et excellenti doctore, eunte ad Leonem de Rodano, ad quoddam concilium (DDP).

Autore: Federica Favero.
Data redazione: 18.05.2020.
Data ultima revisione: 15.08.2022.