paterfamilias, patrisfamilias (s.m.)

1. capo di casa (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I xviii 1 Nam sicut totum hostium cardinem sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias esse videtur.
Mon. I v 5 Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere preparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius locumtenentem (...).

De vulg. 1
Mon. 1

paterfamilias, De vulg. I xviii 1
patremfamilias, Mon. I v 5

-

Il vocabolo è ampiamente att. nel lat. class. e tardoant.; è presente con abbondanza anche in testi mediev., soprattutto in rif. alla presenza nella Bibbia dello stesso (si prenda come unico es. Lc 12, 39), e ricorre sia in opere esegetiche (cfr. es. Beda il Venerabile, Exp. Luca IV 12) sia in testi di altro genere ove, però, sia citato il brano scritturale contenente la parola.

D. utilizza il sost. in senso giuridico (cfr. Paul. Dig. L xvi 195) in De vulg. I xviii 1, riprendendolo in chiave politica in Mon. I v 5 (cfr. Tavoni De vulg. I xviii 1, n. ad loc.).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
il termine è att. in tutta la latinità class. e tardoant., dove indica in maniera tecnica il «familiae caput, herus, dominus»: cfr. Paul. Dig. L xvi 195 Paterfamilias appellatur, qui in domo dominium habet: recteque hoc nomine appellatur, quamvis filium non habeat; non enim solam personam ejus, sed et jus demonstramus. Denique et pupillum patremfamilias appellamus: et quum paterfamilias moritur, quotquot capita ei subjecta fuerunt, singulas familias incipiunt habere; singuli enim patrumfamiliarum nomen subeunt: idemque eveniet in eo, qui emancipatus est (Forcellini s.v. familia 1 2° a α).
Latino medievale:
si riportano alcune occorrenze ritenute significative: Beda il Venerabile, Exp. Luca, IV 12 Nesciente etenim patrefamilias fur domum perfodit quia dum a sui custodia spiritus dormit improvisa mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit (LLT); Alano di Lilla, Summa, I ii 4 non enim si paterfamilias non confert omnia que habet heredi suo ideo invidus est (LLT); Alessandro di Hales, Summa, III, pars 2, i. 3, t. 2, s. 1, q. 2, t. 4, c. 4, a. 3, n. 349 filius patrisfamilias tenetur obedire patri in omnibus (LLT); Alberto Magno, Praed., III 11 illa multitudo hominum quae multa est in domo ultra numerum qui requiritur in patrefamilias et uxore et filiis et clientibus ad domus dispensationem (LLT); Bonaventura, Comm. in Sent., II, d. 38, a. 2, q. 2 tota dispositio familiae pendet ex consensu patrisfamilias (LLT); Tommaso d’Aquino, Quaest. Disp. de verit., q. 5, a. 3 providentia Dei, qua res gubernat, (…) est similis providentiae qua paterfamilias gubernat domum (LLT).
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. IX v 7 Paterfamilias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis servis tamquam pater filiis patria dilectione consulit, servorumque condicionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi unum membrum amplectit. Hinc enim exortum est nomen patri familias (Mirabile).
Uguccione, F 53, 53 (s.v. fos): (...) paterfamilie vel paterfamilias vel paterfamiliarum, qui de familia gerit curam (DaMA).
Papias (s.v. paterfamilias): Paterfamilias dictus quod in familia sua omnibus positis servis tanquam pater filiis patria dilectione consulit servorumque conditione a filiorum affectu non discernit. Qui autem inique dominatur in servis hoc nomine nequaquam se putet appellari (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Il sost. ricorre solo nei passi segg.: Guido da Pisa ad Inf. XXVI 112-120: Macrobius (…) dicit quod antiqui Romani, volentes omnem invidiam et omnem contumeliam a servis protinus removere, dominum patrem familias, servos vero familiares appellari sanxerunt (DDP). 
Benvenuto da Imola ad Inf. IV 59-60: ultimo nominat magnum patremfamilias (scil. Iacob; DDP); ad Inf. IV 130-133: Seder tra filosofica famiglia, idest, inter philosophos omnes familiares suos, tamquam magnus pater familias omnes pascens (DDP); ad Purg. IX 127-129: ubi enim paterfamilias est largus dispensator non debet esse tenax (DDP); ad Par. XI 85-87 Franciscus, qui fuit maximus paterfamilias (DDP); ad Par. XXXI 58-63: (Bernardus) fuit enim optimus paterfamilias, qui tot filios spiritualiter genuit et bonam curam gessit familiae (DDP); ad Par. XXXII 136-138: Lucia siede contro al maggior padre di famiglia, idest, ex opposito Adae, quia est maximus paterfamilias, cum multi alii sint patresfamilias (DDP).

Autore: Federica Favero.
Data redazione: 10.04.2020.