gignasium, -i (s.n.)

1. agone (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. III i 3 Sed quia de trono inmutabili suo Veritas deprecatur, Salomon etiam silvam Proverbiorum ingrediens meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac preceptor morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet; assumpta fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra, spectante mundo, eiciam.
Mon. III iii 11 Et ut tales de presenti gignasio totaliter excludantur, est advertendum quod quedam scriptura est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post Ecclesiam.
Mon. III iii 16 Quod si traditiones Ecclesie post Ecclesiam sunt, ut declaratum est, necesse est ut non Ecclesie a traditionibus, sed ab Ecclesia traditionibus accedat auctoritas. Itaque solas traditiones habentes ab hoc - ut dicebatur - gignasio excludendi sunt: oportet enim, hanc veritatem venantes, ex hiis ex quibus Ecclesie manat auctoritas investigando procedere.
Mon. 3
gignasio, Mon. III iii 11; III iii 16
gignasium, Mon. III i 3
-
Grecismo. In lat. class. gymnasium, in lat. mediev. l’ortografia è varia (gymn-, gign-, gimn-). Il significato traslato di 'agone, dibattito' non appartiene al lat. class. (ove si applica però ai luoghi del dibattito, cfr. ThLL s.v. gymnasium B II), che conosce comunque l’utilizzo del termine in senso traslato con sfumature diverse (cfr. voci riportate in Corrispondenze). Il termine compare in Eg. I, utilizzato da Giovanni del Virgilio nel senso materiale di ‘luogo dove si esercita l’alta poesia’; è piuttosto frequente nelle traduzioni aristoteliche e nelle opere di ambiente filosofico scolastico. Tuttavia l’accezione documentata per D., che sottolinea una contesa da vincere, è estremamente rara anche in ambito mediev.: cfr. le citazioni riportate supra da Alberto Magno, Pier Damiani e Tolomeo da Lucca. Per il resto, le accezioni del termine nel lat. mediev. – incluse le testimonianze dei lessicografi – documentano un senso letterale (i luoghi dove si pratica l’esercizio fisico, o l’educazione alle arti, o la pratica filosofica) o, in senso traslato, restano più neutrali, ponendo un’enfasi minore sull’aspetto competitivo/di disputa (indicando l’esercizio in sé – fisico, letterario, guerresco, o la disputa filosofica –, o l’educazione alla vita monastica o alla militia spiritualis).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
Iul. Sev. Rhet. 1 certos tibi ad compendium gymnasii forensis tramites constitui (CC); AmbrExhort. virg. X 71 gymnasium pudoris secretum est (CC); Ambr. In psalm. I vii 1 tamquam in communi animarum gymnasio et quodam stadio virtutum (CC); Sidon. Epist. I vi 2 Romam urbem domicilium legum, gymnasium litterarum (CC); Alc. Avit. Epist. 53 sub longo salutarium meditationum gymnasio (MGH); EnnodEpist. I ii 2 qui in iniuriarum gymnasiis numquam meruit posthaberi (MGH); Cassiod. Inst. div. 21 milites Christi in gymnasio legis divinae laborabant (CC); Cassiod. Var. I iv 6 his (…) sub praecedenti rege gymnasiis (sc. honorum cursu) exercitatus (CC); VIII xiii 8 inter gymnasia litterarum adscitus (CC).
Latino medievale:
Lupo di Ferrières, Quid sit ceroma Is locus, ubi exercebantur, gymnasium et hi qui exercebantur athletae vocabantur (MGH); Giovanni Scoto Eriugena, Glossae in Martianum, 12 gimnasium enim dicitur exercitatio philosophiae (ACLL); Adso da Montier-en-Der, Vita Bercharii, 7 aggressusque denuo tamquam athleta recentissimus militie gymnasium coelestis (LLT); Pier Damiani, Epist. 81 et tibi spiritalis militiae gymnasium nuper ingresso (MGH); Sigeberto di Gembloux, Vita Deoderici, 2 sub eo in sanctae Coloniensis ecclesiae gimnasio per diutina diludia liberali tyrocinio est exercitatus (MGH); Vita Wicberti, 10 in gimnasio sanctae religionis laudabiliter exercitum (MGH); Walter Map, Nugis, 23 tu, si umquam tale gignasium evasisti, pios impios invenisti (ACLL); Alano di Lilla, Planctus, 8 narratio vero illa, que vel deos esse vel ipsos in Veneris gignasiis lascivisse (LLT); Guglielmo di Conches Glosae, I 17 et in gignasiis et palaestris exercebantur (…); Gignos enim est nudus inde gignasium ludus qui nudi luctabantur (LLT); Guido delle Colonne, Hist. Troiae, II viveret apud Athenas, et esset in gignasiis studiosus (ALIM); Aristotele, Ethica (rev. Moerbeke) (Bekker 1104a) superabundantia enim gignasia et deficientia corrumpunt fortitudinem (cfr. anche rev. Grossatesta ad l.) (ALD); Alberto Magno, Topica, VIII ii 1 qui propter gymnasium (hoc est, luctam et certamen) ad obviationem disputationem faciunt; cfr. VIII ii 6 (LLT); Manfredi Epist. Par. ac velut mater fecunda gygnasii (…) per doctrinale commercium ad puerperium iuvenescat (ALIM); Saba Malaspina, Chronicon, I 1 in liberalibus artibus ac virtute magna et moribus magnificatus est inter nobiles, tamquam summis fuisset gignasiis eruditus (MGH); Bono da Lucca, Cedrus, X Xenodochio peregrinantium potest gimnasium scolarium simulari (ALIM); Giovanni del Virgilio, Ecl. I, 37 promere gimnasiis te delectabor (Poeti d'Italia); Tolomeo da Lucca, Reg. Princ., IV x 1063 quia nostrum non videtur congruum docere pugnare, vel de eiusdem pugnae gymnasiis agere, sed solam veram tradere politiam (LLT).
Lessicografi medievali:
Isid. Orig. XV ii 30: gymnasium generalis est exercitiorum locus (Mirabile).
Papias (s.v. gymnasium): γυμνασιον locus quo nudi exercentur; grece exercitium dicitur; (s.v. gymnasium 2) generalis exercitationum locus, tamen apud Athenas locus erat ubi sapientiae studium exercebatur (Mirabile).
Uguccione, G 54, 2, 4 (s.v. gignos): et hoc gignasium –sii, idem quod gignas, vel locus in quo [scil. ludi] fiebant (…) dictum est a nuditate, quia iuvenes ibi nudi exercerentur (DaMA).
Balbi (s.v. gimnas): et hoc gimnasium sii idest quod gimnas, vel locus in quo fiebat (…) ex illo deinceps gimnas et gimnasium dictum est a nuditate, quia iuvenes nudi exercerentur ibi (…) et locus studii dicitur gymnasium (…) Et hinc accidit quod omnium proprie artium exercitium vel locus exercitii gymnasium dicatur (…) Gymnasium grece exercitium vocatur et hinc gimnasium dicitur generalis locus exercitiorum (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Guido da Pisa ad Inf. V 63: frequens iuventute gymnasium armis et igni circundedit (DDP).
Benvenuto da Imola ad Inf. XIX 85-7: nam sub arce templi ausus est ordinare gymnasium, idest locum ludorum (DDP).
Autore: Riccardo Macchioro.
Data redazione: 27.08.2019.