utilitas, -atis (s.f.)

1. utilità, utile, interesse (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. II ii 7 si callide consideremus intentum omnium querentium utilitatem, nil aliud quam salutem inveniemus.
Ep. VI 7 publica rerum dominia, quantalibet diuturnitate neglecta, nunquam posse vanescere vel abstenuata conquiri; nam quod ad omnium cedit utilitatem, sine omnium detrimento interire non potest, vel etiam infirmari.
Ep. XIII 51 in utilitate dicendorum benivolentia paratur; in admirabilitate attentio; in possibilitate docilitas. Utilitatem innuit, cum recitaturum se dicit ea que maxime allectiva sunt desiderii humani, scilicet gaudia Paradisi; admirabilitatem tangit, cum promittit se tam ardua tam sublimia dicere, scilicet conditiones regni celestis; possibilitatem ostendit, cum dicit se dicturum que mente retinere potuit; si enim ipse, et alii poterunt.
Ep. XIII 89 Inde est quod ad ostendendum gloriam beatitudinis in illis animabus, ab eis tanquam videntibus omnem veritatem multa querentur que magnam habent utilitatem et delectationem.
Mon. I i 3 Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis ostendere veritates.
Mon. II v 3 Quod si ad utilitatem eorum qui sunt sub lege leges directe non sunt, leges nomine solo sunt, re autem leges esse non possunt: leges enim oportet homines devincire ad invicem propter comunem utilitatem.
Mon. III iv 10 Ego autem dico quod si talia fiunt de ignorantia, correctione diligenter adhibita ignoscendum est sicut ignoscendum esset illi qui leonem in nubibus formidaret; si vero industria, non aliter cum sic errantibus est agendum, quam cum tyrampnis, qui publica iura non ad comunem utilitatem secuntur, sed ad propriam retorquere conantur.

De vulg. 1
Ep. 4
Mon. 4

           

utilitate, Ep. XIII 51
utilitatem, De vulg. II ii 7; Ep. VI 7; XIII 51; XIII 89; Mon. II v 3 (2); III iv 10
utilitati, Mon. I i 3

comunis utilitas: Mon. II v 3; III iv 10
publica utilitas: Mon. I i 3

Il termine, derivato da utilis, è impiegato da D. e dagli autori mediev. con gli stessi signif. che possiede nel lat. class. (vd. Corrispondenze).

Quaglioni Mon., pp. 904-905, n. ad loc., soffermandosi su Mon. I i 3, annota come la publica utilitas lì menzionata sia da mettere in relazione con «la ratio del ius publicum nella partizione scolastica di pubblico e privato in Inst. 1, 1, 4 e in Dig. 1, 1, 1, 2 (…)»; per questo motivo, continua Quaglioni Mon. che traduce «pubblica utilità» (simile è la proposta di Chiesa-Tabarroni Mon. «utilità comune»), non sono 'del tutto appropriate' le traduzioni di Vinay Mon. e Ronconi Mon. («bene comune»), Nardi Mon. («a pro del vivere civile»), Pizzica Mon. («benessere collettivo»), Imbach Mon. («für den öffentlichen Nutzen») e Shaw Mon. 2006 («the benefit of all»). 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
utilità (utilitade), vd. ED (A. Niccoli).
Latino classico e tardoantico:
nel lat. class. e tardoant. il termine è impiegato a indicare essenzialmente il concetto di 'utilità' in senso generale (Forcellini s.v. utilitas 1) e, in maniera più specifica, il commodum o il fructus equivalendo così all'italiano utilevantaggioutilità (Forcellini s.v. utilitas 2).
Latino medievale:

il termine è ampiamente att. nel lat. mediev.; si è deciso quindi di riportare alcune occorrenze selezionate da un corpus di opere scolastiche, politiche e legate agli ambienti papali e imperiali (secc. XII-XIV), tenendo conto della presenza dei nessi utilitas communis e utilitas publica.
Gregorio IX Papa
, Epist., 558 vos et alii ecclesiarum prelati (…), vigilanter instatis, si forte sit sanitas, nec non viri nobiles vere fortes veri lectulum Salomonis gladiis ambiunt, dum vobis efficaciter assistentes opus Dei et utilitatem publicam operantur (MGH); Bonaventura, Comm. in Sent., III, d. 29, a. unicus, q. 6 Nam quidam est effectus sive beneficium, quod respicit utilitatem communem, sicut collatio ecclesiastici benefici (LLT); Ruggero Bacone, Opus tertium, 34 Quarta radix est magis utilis mundo, ac mirabilior, quantum ad utilitates publicas, sine quibus homines et mundus durare non possunt, nec sciri (LLT); Tommaso d’Aquino, Contra imp., II iii 26 utilitas communis non solum debet procurari ut sit quocumque modo, sed ut sit optimo modo quo fieri potest (LLT-A); Auct. Arist., 15 (Politica III) 58 Quicumque intendunt politiae utilitati communi recti sunt et justi qui autem intendunt utilitati propriae vitiosi sunt et rectorum politicorum transgressores (LLT); Marsilio da Padova, Def., II 20 Legislatores vero ad hoc eciam obligantur, eligendo personas idoneas ad concilium integrandum, eisque de necessariis temporalibus providendum, et venire recusantes, ad hoc tamen idoneos et electos (…) propter utilitatem publicam compellendum, si oportuerit (MGH); Enrico VII, Const., 436 Propter quod et alias iustas et rationabiles causas, que ad hoc sue mentis fervorem inducunt, prefatum terminum ad recipiendum unctionem, consecrationem et coronationem predictas ei per nos ut premictitur assignatum anticipare disponit, ut speramus pro utilitate communi ad predicti regni Romanorum partes potenter et personaliter accedendo, ut per providam et consultam anticipationem huiusmodi, (…) recuperatio bonorum et iurium predictorum et humiliatio rebellium eorundem sue virtutis ministerio fructuoso celerius valeat provenire (MGH).

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. utilitas): Utilitas est quod agit charitas ut sibi prosit. Utilitas: lucrum, compendium (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 10.05.2020.