potestas, -atis (s.f.)

1. potere, potenza (Castiglioni-Mariotti).
Mon. I ii 5 Est ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non (...); quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari sed etiam operari possumus (...).
Mon. I ii 6 Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati subiaceat, manifestum est quod materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur.
Mon. III i 3 (...) assumpta fiducia de verbis Danielis premissis, (...)  gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra, spectante mundo, eiciam.
Mon. III vii 6 Nec etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut evidenter probatur (...).
2. dominio, sovranità (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I xvii 2 Per hoc quoque quod illustre dicimus, intelligimus quid illuminans et illuminatum prefulgens: et hoc modo viros appellamus illustres, vel quia potestate illuminati alios et iustitia et karitate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius. Et vulgare de quo loquimur et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
De vulg. I xvii 4 Quod autem exaltatum sit potestate, videtur. Et quid maioris potestatis est quam quod humana corda versare potest, ita ut nolentem volentem et volentem nolentem faciat, velut ipsum et fecit et facit?
Ep. V 17 Parcite (...) ut Hectoreus pastor vos oves de ovili suo cognoscat; cui etsi animadversio temporalis divinitus est indulta, tamen, ut eius bonitatem redoleat a quo velut a puncto biffurcatur Petri potestas, voluptuose familiam suam corrigit, sed ei voluptuosius miseretur.
Ep. V 28 Quod si pertinax animus poscit ulterius, nondum annuens veritati, verba Christi examinet etiam iam ligati; cui cum potestatem suam Pilatus obiceret, Lux nostra de sursum esse asseruit quod ille iactabat qui Cesaris ibi auctoritate vicaria gerebat officium.
Ep. VII 11 Sed quid tam sera moretur segnities admiramur, quando iamdudum in valle victor Eridani non secus Tusciam derelinquis, pretermittis et negligis, quam si iura tutanda Imperii circumscribi Ligurum finibus arbitreris; non prorsus, ut suspicamur, advertens, quoniam Romanorum gloriosa potestas nec metis Ytalie nec tricornis Europe margine coarctatur.
Ep. VII 27 Vere «Dei ordinationi resistit», proprie voluntatis ydolum venerando, dum regem aspernata legiptimum non erubescit insana regi non suo iura non sua pro male agendi potestate pacisci.
Mon. III x 6 Si ergo alique dignitates per Constantinum essent alienate - ut dicunt ab Imperio, et cessissent in potestatem Ecclesie, scissa esset tunica inconsutilis, quam scindere ausi non sunt etiam qui Cristum verum
3. Potestà (Conte), grado delle gerarchie angeliche.
Ep. XI 5 Piget, heu!, non minus quam plagam lamentabilem cernere, quod heresium, impietatis fautores, Iudei, Saraceni et gentes, sabbata nostra rident, et, ut fertur, conclamant: «Ubi est Deus eorum?»; et quod forsan suis insidiis apostate Potestates contra defensantes Angelos hoc adscribunt (...).
De vulg. 4
Ep. 5
Mon. 6
potestas, Ep. V 17; VII 11
potestate, De vulg. I xvii 2 (2); I xvii 4; Ep. VII 27; Mon. III i 3
potestatem, Ep. V 28; Mon. III vii 6; III x 6
Potestates, Ep. XI 5
potestati, Mon. I ii 5 (2); I ii 6
potestatis, De vulg. I xvii 4
-
Il sost., derivato da potis posse, è abbondantemente att. a partire dall'età class., ove è impiegato con differenti sfumature di senso. Equivale, infatti, a 'potere, potenza' (vd. Forcellini s.v. potestas I 4) ed è impiegato anche in ambito tecnico politico e giuridico a indicare ora l'«imperium, ditionem, ius, dominium, sive legitimum, sive non, sive privatum, sive publicum» (vd. Forcellini s.v. potestas I 2) ora l'«imperium, ius magistratus» (vd. Forcellini s.v. potestas I 3). In senso traslato, poi, potestas equivale a «licentia, facultas, commodum» (vd. Forcellini s.v. potestas II 2). In età cristiana, inoltre, il sost. al plurale passa a indicare l'ordine angelico delle Potestà (vd. Blaise Patr. s.v. potestas 3).

Nel lat. mediev. i signif. sopra individuati sono generalmente conservati (vd. es. DMLBS s.v. potestas); a questi aggiunge il signif. tecnico di 'podestà', a indicare la suprema magistratura cittadina italiana (vd. es. Blaise Mediev. s.v. potestas 4). D. impiega il termine, nella produzione lat., ora nel senso di 'potere', ora di 'dominio', ora di 'ordine angelico'.

In Ep. XI 5 la presenza del vocabolo è legata alla congettura proposta da Toynbee Ep. (accolta da Frugoni Ep. e altre edd.), a fronte della lezione di L (conservata da Morghen, La lettera) e di ulteriori soluzioni adottate da altri editori (vd. Varianti; vd. anche Baglio Ep., p. 50). Il rif. alla potentia in Mon. III vii 6 nei codd. D, G, K, Ph e V, invece, sarà da considerarsi frutto di banalizzazione.

Nelle opere lat. di D. potestas è att. anche in citazioni dirette; in particolare, in Ep. V 14 ricorre all'interno di una citazione di Rm 13, 2: «Preoccupetis faciem eius in confessione subiectionis, et in psalterio penitentie iubiletis, considerantes quia "potestati resistens Dei ordinationi resistit" (...)». In Ep. XIII 21 potestas compare in una citazione dal Sal 113, 1-2: «Qui modus tractandi, ut melius pateat, potest considerari in hiis versibus: In exitu Israel de Egipto, / domus Iacob de populo barbaro, / facta est Iudea sanctificatio eius, / Israel potestas eius». Da ultimo, il sost. ricorre nella citazione di Lucan. II 135-138 presente in Mon. II ix 17: «Et hoc Lucanus in secundo ad exemplum reducit sic: Aut Collina tulit stratas quot porta catervas / tunc cum pene caput mundi rerumque potestas / mutavit translata locum, romanaque Samnis / ultra Caudinas speravit vulnera furcas».
Ep. XI 5: apostate Potestates] apostatae Potestates con. Toynbee Ep., apotestate potentes L, ac potestati con. Witte Ep. (Moore Ep.), apostatice potentes con. Villa, apostate potentes con. VinayA proposito (Baglio Ep.)

Mon.
III vii 6: potestatem] potestatem A, B, C, E, F, H, L, M, N, P, R, S, T, U, Y, Z et edd., potentiam D, K, Ph, V, potentia G
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
podestà (podesta, podestade, podestate, potestade, potestate), vd. ED (A. Lanci).
Latino classico e tardoantico:
tra le differenti sfumature di senso che il sost. – att. con abbondanza nel lat. class. e tardoant. – possiede, si sottolinea l'impiego di potestas come « vis, potentia» (vd. Forcellini s.v. potestas I 4) e, come parte del lessico politico, «imperium, ditionem, ius, dominium» (vd. Forcellini s.v. potestas I 2).
Nel lat. cristiano, poi, il termine al plurale passa a indicare anche l'ordine angelico delle 'Potestà' (vd. es. Blaise Patr. s.v. potestas 3).
Latino medievale:
il sost. è ben att. anche nel lat. mediev., dove conserva generalmente i signif. sopra individuati (vd. Nota).
Lessicografi medievali:
IsidOrig. VII v 18: Potestates sunt, quibus virtutes adversae subiectae sunt, et inde Potestatum nomine nuncupantur, quia maligni spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum mundo noceant quantum cupiunt (Mirabile); X 208: Potens, rebus late patens: unde et potestas, quod pateat illi quaqua velit, et nemo intercludat, nullus obsistere valeat (Mirabile). 
Papias (s.v. potestas): Potestas ab eo quod est posse nomen accepit. Potestas quod pateat illi quaque eligit et nemo iter claudit. Potestas magis pro vi accipitur, potentia vero pro ditionem (Mirabile). 
Uguccione, S 215, 18: (...) potestas -tis, id quod quis potest et id per quod quis potest et ille qui potest (DaMA).
Balbi (s.v. potestas): Potestas: a possum dicitur hec potestas -tatis, idest quod quis potest et ille qui potest et id per quod quis potest. (...) Papias vero dicit: potestas ab eo quod patetat illi quidquid velit. Potestas ab eo quod est posse nomen accepit. Et ut dicitur in Grecis<mo>: Si recte dicas, solet esse potencia sani, / dicque potestatem digni, da posse cui vis. Et scias quod sicut substantivum recipit adiectivum, ut "bonus homo", ita hoc verbum sum, ut "sum bonus" et "sumus boni", ita quod nullum aliud substantivum est ibi necessarium, et hoc in prima et in secunda persona sed non in tercia. Unde potest dici "ego potestas sum bonus" ita quod adiectivum respiciat verbum tantum racione suppositi consignati. Sed in tercia persona male dicitur "potestas est bonus", quia verbum tercie persone non habet in se suppositum finitum. Potestates eciam, ut dicitur Gregorius, vocantur hii angeli qui hoc potencius ceteris in suo ordine perceperunt ut eorum dicioni virtutes adverse subiecte sunt, quorum potestate refrenantur ne corda hominum temptare prevaleant quantum volunt (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 20.01.2022.