Latino medievale:
ampiamente att., vd. ad es.
Alberto Magno,
Praed., V 12 Quamvis autem hoc sit quoddam qualitatis proprium, non tamen convenit omni qualitati, sed plura sunt quae suscipiunt magis et minus, et non omnia quae sunt qualitates: iustitia enim cum sit qualitas si dicatur (secundum quod in
abstracto significatur) suscipere magis et minus, potest quilibet ambigere utrum verum sit an falsum quod dicitur (
LLT);
Alberto Magno,
Porph. univ., V 4 Si autem esset notio differentiae nomen, quod diceretur distinguere potentia, et non actu distinguens, praedicaretur in
abstracto et non in concreto, et diceretur quod homo esset rationalitas, et non rationalis, quod absurdum est (
LLT);
Ruggero Bacone,
Quaest. in met., V Tunc si participaretur a posteriori per prius tunc verum est; set in proposito, predicamentum attenditur in ordinatione alicuius ad res sui generis non ad alienas, ideo quia prius est hec ordinatio et verius in
abstracto, quia prius significat et exprimit rem predicamentalem et per comparationem ad res sui generis non alterius, ideo magis et verius est in predicamento quam concretum, quia concretum magis significat per comparationem ad res alterius generis, et non ordinantur secundum viam nature (
LLT);
Bonaventura,
Comm. in I Sent., comm. in dist. 31, pars 1, q. 2 Nam est eadem significatio in concreto et in
abstracto in principali significato: ergo si dicitur secundum substantiam unum, et reliquum similiter: ergo hoc non solvit quod dictum est (
LLT);
Tommaso d'Aquino,
In III Sent., d. 11, q. 1, a. 4 Quia autem unio facta est
in supposito, ut scilicet sit unum
et idem suppositum divinae
et humanae naturae; ideo de illo supposito possunt praedicari ea quae consequuntur secundum rem utramque naturam, sicut
et ipsae naturae de ipso praedicantur: quia enim divina natura praedicatur de filio Dei
in concreto et in abstracto; ideo proprietates eius possunt utroque modo praedicari de ipso: quia vero humana natura praedicatur
in concreto tantum; ideo humanae naturae proprietates
in concreto tantum praedicantur (
LLT).
Commentatori danteschi:
Pietro Alighieri (1)
ad Inf. II 7-9: Secundo invocat (
scil. poeta) altum ingenium in generali et
abstracto; quod ingenium est extentio intellectus ad incognitorum cognitionem (
DDP);
ad Inf. XVII 1-18: Figurando dictam fraudem in suo genere
abstracto in persona Geryonis, qui apud Paganos fraudulentus fuit reputatus (
DDP);
ad Inf. XVIII 19-27: Ad primam igitur dicit auctor quod ita dispositus a Geryone, et viso vitio in suo universali
abstracto fraudis, et contemplato dicta eius poetica contemplatione, procedit investigando de particularibus eius speciebus (
DDP).
Pietro Alighieri (3)
ad Purg. XXXI 97-138: Igitur ad propositum: in quantum hee virtutes considerentur in suo
abstracto, et a mente et gratia divina mediantibus corporibus celestibus infundi in nobis possunt, quia ut stelle dici fore in celo, et ex hoc Ovidius, in I°, virtutem dicte iustitie vocat Astream, ac iste auctor, etiam dum finxit eas ut stellas supra in capitulo I° huius Purgatorii et in capitulo VIII° (
DDP).