fulgor, -oris (s.m.)

1. splendore (Castiglioni-Mariotti).
Mon. I xi 6 Quantum ergo ad habitum, iustitia contrarietatem habet quandoque in velle; nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi assit iustitia, non tamen omnino inest in fulgore sue puritatis: habet enim subiectum, licet minime, aliqualiter tamen sibi resistens; propter quod bene repelluntur qui iudicem passionare conantur.
Mon. 1
fulgore, Mon. I xi 6
fulgor puritatis: Mon. I xi 6
Hapax nel lat. dantesco. Il sost. viene impiegato in Mon. I xi 6 nell’accezione di ‘splendore’, ‘fulgore’, già ampiamente att. nella tradizione class., tardoant. e mediev., in rif. a corpi sia celesti sia terrestri, ma anche in relazione a concetti astratti, come nel caso dantesco.

L’espressione fulgor puritatis, nello specifico, si riscontra pure in Bonaventura, Coll. in Hex. XX 4 e In Hex. IV i 4 (cfr. il campo Corrispondenze).

L’uso dantesco del sost. trova riscontri anche nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
fulgore, vd. VD.
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att. (cfr. ThLL s.v. fulgor A), vd. ad es. Liv. XXII xxviii 8 Necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos hostium (CC); Ov. Met. XI 617 Quo simul intravit manibusque obstantia virgo / Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit / Sacra domus (MqDq); Sen. Nat. I i 11 quemadmodum illae (scil. stellae) latent et solis fulgore obumbrantur, sic faces quoque transcurrunt et interdiu, sed abscondit illas diurni luminis claritas (CC); Ambr. Exp. Ps. XIX 21 Occurre ergo ad solis ortus, ut te oriens inveniat iam paratum, ne lumina tua madido adhuc sopore marcentia primus diei fulgor exagitet (CC).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr. DMLBS s.v. fulgor), vd. ad es. Alcuino di York, Carm., I 975 Fulget in ante novae maior mihi gratia lucis, / Quae nimio superat lucem fulgore priorem, / Nam tunc illa prior vere tenuissima visa est (MGH); Cesario di Heisterbach, Dialogus, VII 1 Mulier haec Virgo est Maria, sole lucidior fulgore caritatis; luna, id est mundo, superior contemptu gloriae saecularis (LLT); Bonaventura, Coll. in Hex., XX 4 Luculenta ergo consideratio caelestis monarchiae assimilatur luci solari propter triplicem rationem: propter fulgorem puritatis praecipuae, propter fulgorem limpiditatis praeclarae, propter fulgorem inflammationis vivificae (LLT); In Hex., IV i 4 Prima ergo consideratio caelestis monarchae comparatur luci solari propter tria, scilicet propter fulgorem puritatis praecipuae, propter fulgorem limpiditatis praeclarae, propter fulgorem inflammationis vivificativae (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. fulgor): fulgor dicitur quod splendeat idest appareat fulgur vero quod condicitur si cadat de caelo (Mirabile). 
Uguccione, F 59, 4 (s.v. fulgeo): Item a fulgeo hic fulgor -ris, idest splendor (DaMA).
Balbi (s.v. fulgor): fulgor -oris, masculinum genus, idest splendor. Et derivatur a fulgeo -es. Unde in evangelio: ‘sicut lucerna fulgoris illuminabit te’. Et producit penultima in genitivo (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Varie att., vd. ad es. Guido da Pisa ad Inf. XXX 1-12: Illa (scil. Semele) autem, divinum fulgorem oculo mortali sufferre non valens, divino fuit igne cremata (DDP).
Benvenuto da Imola ad Inf. IV 67-69: Hic autor fingit se reperire locum luminosum in dicta silva cum igne fulgenti. Ad cuius rei intelligentiam est prenotandum, quod iste ignis figurat fulgorem gloriae et claritatem famae virorum illustrium (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Par. IX 70-72: risus est signum letitie, sicut planctus est signum tristitie: ita ibi in celo fulgor, egrediens de facie illorum spirituum beatorum, est signum letitie eorum (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 02.03.2022.