depravo, -avi, -atum, -are (v.)

1. depravare, corrompere (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II xi 2 Falsitas consequentis apparet sic: cum enim per peccatum Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo «Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt»; si de illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristi, adhuc essemus filii ire natura, natura scilicet depravata.
Mon. 1
depravata, Mon. II xi 2
natura depravata: Mon. II xi 2
Hapax nel lat. dantesco. Il v. viene impiegato con il signif. di ‘depravare’, ‘corrompere’, già ampiamente att. nel lat. class., tardoant. e mediev. (vd. il campo Corrispondenze).

Pure la iunctura «natura depravata», con riferimento alla natura umana corrotta dal peccato, trova numerosi riscontri nella tradizione letteraria tardoant. e mediev.

L’uso dantesco del termine trova vari riscontri nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
numerose att. (cfr. ThLL s.v. depravo 1), vd. ad es. Varro Ling. V 1, 5 Vetustas pauca non depravat, multa tollit (LLT); Cic. Font. XXV Fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare [iudicium] consilium, qui se non solum de re [iudicium], sed etiam [de accusatore,] de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur (LLT); Aug. Trin. XIII 12 Filii diffidentiae sunt infideles, et quis hoc non est antequam fidelis fiat? Quocirca omnes homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris qui operatur in filiis diffidentiae. Et quod dixi, ‘ab origine’, hoc est quod dicit apostolus, natura, et se fuisse sicut et ceteros, natura scilicet ut est depravata peccato non ut recta creata est ab initio (Bibliotheca Augustana).
Latino medievale:
numerose att. (cfr. MLW s.v. depravo 2), vd. ad es. Bonifacio, Epist. Nam catholica et apostolica Romana aecclesia, quando indignum ac vilem predicatorem ad predicandum Germaniae erroneis vel paganis gentibus direxit, praecepit mihi, ut ex auctoritate Romani pontificis, si alicubi viderem inter christianos pergens populos erroneos vel ecclesiasticas regulas mala consuetudine depravatas vel homines per invium a catholica fide abductos, ad viam salutis invitare et revocare totis viribus niterer (MGH); Pietro Lombardo, Coll. in Pauli epist., V 8 Enim, id est quia nos reconciliati sumus Deo, [Augustinus] qui prius iuste eramus sub potestate diaboli, natura depravata peccato (LLT); Tommaso d'Aquino, In I Sent., d. 22, q. 1, a. 3 Unde non possumus dicere Deum peccatorem vel Diabolum, quod est nomen naturae depravatae, quamvis transumptive dicatur leo vel agnus vel etiam iratus (LLT); Matteo d’Acquasparta, Quaest. disp. prod. rer., III 12 Et ideo illa plantatio eradicabitur, id est exterminabitur; non malitia quae non est aliquid ut eradicari possit, sed voluntas et natura depravata ratione malitiae (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. depravare): Depravare: prave facere vel de pollicitatione recedere (Mirabile).
Uguccione, P 144, 3 (s.v. pravus): (...) depravo -as, valde pravare (...) (DaMA).
Balbi (s.v. depravo) = Papias e Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Varie att., vd. ad es. Guido da Pisa ad Inf. XXVII 91-93: Hac itaque perversa conscientia depravatus (scil. papa Bonifacius) et arroganti superbia elevatus, cupiens tyrannica rabie ipsos Columnenses funditus extirpare, consuluit comitem memoratum qualiter posset civitatem quandam ipsorum Columnensium quam hostili Marte obsederat, que Penestre vocatur, terre planitiei equare (DDP).
Codice cassinese ad Par. VII 52: Dicit apostolus: ‘sicut per unum hominem in mundum hunc peccatum intravit et per peccatum mors in omnes homines’ si de illo peccato non esset satisfactum per mortem Christi adhuc essemus filii ire natura dei depravata (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Purg. V 112-114: Iunxit, scilicet demon, illus malum velle, quod solum malum querit, cum intellectu, et movit fumum et ventum, idest vaporem etc., per virtutem illam, qua potest movere pluvias: nam demon, quamquam sit depravatus, tamen, propter nobilitatem sue nature, multa potest facere que sua natura dedit (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 19.06.2021.