disicio, -ieci, -iectum, -ere (v.)

1. dissipare (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II i 5 Verum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed, ut sol estivus qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat, derisione omissa, lucem correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia subassummens: «Dirumpamus» videlicet «vincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum».
Mon. 1
disiectis, Mon. II i 5
disiecta nebula: Mon. II i 5
Hapax nel lat. dantesco. Il v. viene impiegato, all’interno di una similitudine, con il signif. di ‘dissipare’, già ampiamente att. nel lat. class., tardoant. e mediev. (vd. il campo Corrispondenze).

La iunctura «disiecta nebula» compare, allo stato attuale delle conoscenze, solo in Emo di Werum, Chron.; in epoca class. e tardoant. si trova invece l’accostamento «disiecta nube».

Nella produzione in volgare, D. utilizza - per esprimere la medesima azione - il v. dissiparsi, in ED.

L’uso dantesco del v. non trova riscontri nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
numerose att. (cfr. ThLL s.v. disicio I A 1 b), vd. ad es. Liv. XXIX xxvii 12 ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora (LLT); Ov. Met. I 328 Nubila disiecit nimbisque aquilone remotis (MqDq); Plin. Nat. II 134 Vertex autem remeando distat a turbine et quo stridor a fragore, procella latitudine ab utroque, disiecta nube verius quam rupta (Bibliotheca Augustana); Apul. Mund. XXII <Hinc> illi (scil. mundo) statis cursibus temporum eventus, qui admirationi solent esse, cum vel inter se ventorum proelia ciuntur vel disiectis nubibus fulminat caelum et tempestates inter se serenae hibernae que confligunt, micant ignes, imbres rumpuntur et rursus placatis omnibus amoena laetitia mundi reseratur (Bibliotheca Augustana); Paul. Petric. Mart. III 343 Interea ut primum tenebras rarescere noctis / vicina iam luce vident, cum praevia solem / nuntiat acceptum spargens aurora ruborem / et croceo obnubens palantia sidera fuco, / conprensum ad sancti certant perducere cellam / Martini, ut tandem disiecta nube fugatus / perderet ingenii daemon figmenta dolosi, / prodens detectam tanto sub iudice fraudem (MqDq).
Latino medievale:
numerose att. (cfr. MLW s.v. disicio 1 β), vd. ad es. Goffredo d’Auxerre, Exp. Cant., VI Sic ignis in ligno viridi primo quidem difficile accenditur, sed cum flatu vehementiori excitatus fuerit et acrius in subiectam materiam exardescere coeperit, tunc magnos quosdam fumosae caliginis exsurgere globos et ipsam adhuc modicae scintillationis flammam rarius interlucentem obvolvere videmus, donec tandem paulatim crescente incendio, vapore omni exhausto et caligine disiecta, splendor serenus appareat (LLT); Emo di Werum, Chron. Quibus (scil. navigantibus) vento opposito, nebulis et imbre disiectis, una in scopulos incidit Britanniae, quae salvis hominibus cum multa rerum iactura deperiit (MGH).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. disiicio): disiicio -cis disieci disiectus, disperdere, dissipare, divellere (Mirabile). 
Uguccione, I 4, 13 (s.v. iacio): disiicio -cis -ieci -iectum, diversis modis iacere, dispergere (DaMA).
Balbi (s.v. disiicio): disiicio -cis disieci disiectum, componitur ex dis et iacio -cis et est disiicere diversis modis iacere, dispergere, separare, divellere, diruere (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 15.03.2022.