argumentum, -i (s.n.)

1. argomento, prova, dimostrazione (Conte).
De vulg. I x 2 Pro se vero argumentatur alia, scilicet quod vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in perfectiori dulciorique loquela, ut puta Petrus de Alvernia et alii antiquiores doctores. Tertia quoque, Latinorum est, se duobus privilegiis actestatur preesse: primo quidem quod qui dulcius subtiliusque poetati vulgariter sunt, hii familiares et domestici sui sunt, puta Cynus Pistoriensis et amicus eius; secundo quia magis videtur initi gramatice que comunis est, quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum.
Ep. VI 17 Et si presaga mens mea non fallitur, sic signis veridicis sicut inexpugnabilibus argumentis instructa prenuntians, urbem diutino merore confectam in manus alienorum tradi finaliter, plurima vestri parte seu nece seu captivitate deperdita, perpessuri exilium pauci cum fletu cernetis.
Ep. XIII 74 Et per hanc suppositionem tenet argumentum ratione materie; et est similis modus arguendi ac si dicerem: Si homo est, est risibile; nam in omnibus convertibilibus tenet similis ratio gratia materie. Sic ergo patet: cum dicit “in illo celo, quod plus de luce Dei recipit”, intelligit circumloqui Paradisum, sive celum empyreum.
Mon. I v 2 Itaque prima questio sit: utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest, quorum primum ab autoritate Phylosophi assummatur de suis Politicis.
Mon. II ii 7 Preterea meminisse oportet quod, ut Phylosophus docet in primis ad Nicomacum, non similiter in omni materia certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit. Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur.
Mon. II x 9 (Et nota quod argumentum sumptum a destructione consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam.
Mon. II x 9 (Et nota quod argumentum sumptum a destructione consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam.
Mon. III ii 1 Ad presentem questionem discutiendam, sicut in superioribus est peractum, aliquod principium est assummendum in virtute cuius aperiende veritatis argumenta formentur; nam sine prefixo principio etiam vera dicendo laborare quid prodest, cum principium solum assummendorum mediorum sit radix?
Mon. III iv 1 Isti vero ad quos erit tota disputatio sequens, asserentes auctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dependere velut artifex inferior dependet ab architecto, pluribus et diversis argumentis moventur; que quidem de Sacra Scriptura eliciunt et de quibusdam gestis tam summi Pontificis quam ipsius Imperatoris, nonnullum vero rationis indicium habere nituntur.
Mon. III iv 4 Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio. Et quia error potest esse in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit: aut scilicet assummendo falsum, aut non sillogizando; que duo Phylosophus obiciebat contra Parmenidem et Melissum dicens: «Quia falsa recipiunt et non sillogizantes sunt». Et accipio hic largo modo “falsum” etiam pro “inoppinabili”, quod in materia probabili habet naturam falsi.
Mon. III iv 12 Hiis itaque prenotatis, ad id quod superius dicebatur dico per interemptionem illius dicti quo dicunt illa duo luminaria typice importare duo hec regimina: in quo quidem dicto tota vis argumenti consistit.
Mon. III iv 21 Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali.
Mon. III v 1 Assummunt etiam argumentum de lictera Moysi, dicentes quod de femore Iacob fluxit figura horum duorum regiminum, quia Levi et Iudas: quorum alter fuit pater sacerdotii, alter vero regiminis temporalis. Deinde sic arguunt ex hiis: sicut se habuit Levi ad Iudam, sic se habet Ecclesia ad Imperium; Levi precessit Iudam in nativitate, ut patet in Lictera: ergo Ecclesia precedit Imperium in auctoritate.
Mon. III vi 7 Unde argumentum istorum est “a toto ad partem”, construendo sic: “homo potest et ergo oculus potest et Et hoc non tenet; teneret autem “destructive” sic: “homo non potest volare: ergo nec brachia hominis possunt volare”. Et similiter sic: “Deus per nuntium faeere non potest genita non esse genita, iuxta sententiam Agathonis: ergo nec vicarius eius facere potest”.
Mon. III ix 2 Et ad hoc dicendum per interemptionem sensus in quo fundant argumentum. Dicunt enim illos duos gladios, quos assignavit Petrus, duo prefata regimina importare: quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non fuisset ad intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito respondebat ad rerum superficiem tantum.
Mon. III x 3 Positis igitur et solutis argumentis que radices in divinis eloquiis habere videbantur, restant nunc illa ponenda et solvenda que in gestis humanis et ratione humana radicantur. Ex quibus primum est quod premictitur, quod sic sillogizant: “ea que sunt Ecclesie nemo de iure habere potest nisi ab Ecclesia” - et hoc conceditur - “romanum regimen est Ecclesie: ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi ab Ecclesia”; et minorem probant per ea que de Constantino superius tacta sunt.
Mon. III xv 10 Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo “ad inconveniens” probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dependere.
Questio 3 Unde cum in amore veritatis a pueritia mea continue sim nutritus, non sustinui questionem prefatam linquere indiscussam; sed placuit de ipsa verum ostendere, nec non argumenta facta contra dissolvere, tum veritatis amore, tum etiam odio falsitatis. Et ne livor multorum, qui absentibus viris invidiosis mendacia confingere solent, post tergum bene dicta transmutent, placuit insuper in hac cedula meis digitis exarata quod determinatum fuit a me relinquere, et formam totius disputationis calamo designare.
Questio 17 In ostendendo sive determinando de situ et forma duorum elementorum, ut superius tangebatur, hic erit ordo. Primo demonstrabitur impossibile aquam in aliqua parte sue circumferentie altiorem esse hac terra emergente sive detecta. Secundo demonstrabitur terram hanc emergentem esse ubique altiorem totali superficie maris. Tertio instabitur contra demonstrata et solvetur instantia. Quarto ostendetur causa finalis et efficiens huius elevationis sive emergentie terre. Quinto solvetur ad argumenta superius prenotata.
Questio 79 Hiis visis, facile est solvere ad argumenta que superius contra fiebant; quod quidem quinto proponebatur faciendum.
Questio 85 Et sic ad argumenta.

De vulg. 1
Ep. 2
Mon. 15
Questio 4

argumenta, Mon. II ii 7; III ii 1; III xv 10; Questio 3; 17; 79; 85
argumenti, Mon. III iv 4 (2); III iv 12
argumentis, Ep. VI 17; Mon. I v 2; III iv 1; III 3
argumentum, De vulg. I x 2; Ep. XIII 74; Mon. II x 9; III iv 21; III v 1; III vi 7; III ix 2

argumentum sumptum a destructione consequentis: Mon. II x 9
argumentum a positione antecedentis: Mon. II x 9
forma / materia argumenti: Mon. III iv 4
solutio argumenti: Mon. III iv 4
vis argumenti: Mon. III iv 12

Il termine è tecnicamente impiegato da D. per indicare un'argomentazione, una prova, che serve a sostenere una certa tesi o a sciogliere un certo dubbio. Nel contesto specifico di Mon. III iv 4, citando gli Elenchi Sofistici, D. distingue fra una "forma" (forma argumenti) e una "materia" dell'argomento (materia argumenti). Con la prima espressione, l'Alighieri indica la struttura formale, sillogistica di una certa argomentazione, che - in linea con le clausole stabilite da Aristotele - deve constare di massimo tre termini (due termini "estremi" connessi da un termine "medio"). Con la seconda, invece, indica il contenuto delle premesse (e della conclusione), che può essere accettato o respinto o in via assoluta (simpliciter) o secondo un certo rispetto (secundum quid). Nello stesso luogo, peraltro, si serve anche delle espressioni tecniche solutio argumenti (per designare la confutazione di un argomento) e vis argumenti (per indicare la sua effettiva efficacia), dimostrando una padronanza linguistica degna - per dirla col Boccaccio - di un «maraviglioso loico» (G. Boccaccio, Esposizioni VI). È infine degno di nota che, in Mon. II x 9, D. associ il termine a procedimenti basati sulle regole delle consequentiae (a positione antecedentis; a destructione antecedentis), che vengono poi comunque ricondotti alle forme sillogistiche. 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
argomento, vd. ED (F. Anceschi).
Latino classico e tardoantico:

nel senso di instrumentum probandi, corrispondente all'uso dantesco, il termine è variamente att. sia nel lat. class. sia nel lat. tardoant. (cfr. ThLL s.v. argumentum I A): Cic. Part. 2 quid est argumentum? probabile inventum ad faciendam fidem (CC); Quint. Inst. V 14, 1 argumentum […], id est rem, quae probationi alterius adhibetur (Bibliotheca Augustana); Sacerd. Gramm. VI 469, 11 argumentum est rei confirmatio necessaria probatione facta (CC); Boet. In Cic. Top. Migne 64, 1048 argumentum […] est, quod rem arguit , id est probat, nihil vero probari nisi dubium potest (CC).

Latino medievale:

Alberto MagnoComm. in IV Sent. dist. 17 C, art. 32 dicendum, quod Philosophus intelligit de eo quod est omni modo melius, tam ex parte facientis, quam ex parte ejus circa quem operatur: et si ita Deus esset, tunc Deus per seipsum operaretur: sed in praecedentis argumenti solutione ostensum est sic non esse (LLT); Anal. priora I, t. 4, c. 2 qui processus secundum formam argumenti non valet (LLT); Tommaso d'AquinoQuaest. Disp. de verit. q. 14, art. 2, resp. ad arg. 9 Quandoque enim significat ipsum actum rationis discurrentis de principiis in conclusiones; et quia tota vis argumenti consistit in medio termino, ideo quandoque etiam medius terminus dicitur argumentum (LLT); In Arist. Phys.IV, l. 1, n. 2 Et ad hoc probandum utuntur sophistico argumento a positione consequentis (LLT).

Lessicografi medievali:

Isid., Orig. XVIII xv 5: argumentum , id est argutum inventum (Mirabile). 
Papias (s.v. argumentum): argumentum, argute inventum quod rei dubiae facit fidem (Mirabile).
Uguccione, A 307, 3-4 (s.v. arguo): Item ab arguo hoc argumentum, quod tribus modis dicitur; dicitur enim argumentum res ficta que tamen fieri potuit, ut comedie Terentii: dicitur etiam argumentum parvum opus premissum, in quo tota materia subsequentis operis prelibatur, et tunc dicitur argumentum quasi argutum idest callidum inventum. Dicitur etiam argumentum rei dubie probamentum [...] (DaMA).
Balbi (s.v. argumentum): dicitur etiam argumentum rei dubie probamentum (Mirabile). 

Commentatori danteschi:
Pietro Alighieri (1) ad Inf. VII 22: Et sic in hoc fallit argumentum a contrariis: si unum est bonum, reliquum est malum, et e contrario, ut contrariorum eadem sit disciplina (DDP).
Benvenuto da Imola ad Purg. XVIII 67: Hic Virgilius ad confirmandum conclusionem suam adducit optimum argumentum (DDP).
Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 20.01.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.