expresse (avv.)

1. chiaramente (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I ii 7 Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locuntur, dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quedam imitatio soni nostre vocis; vel quod nituntur imitari nos in quantum sonamus, sed non in quantum loquimur. Unde si expresse dicenti “pica” resonaret etiam “pica”, non esset hec nisi representatio vel imitatio soni illius qui prius dixisset.
Mon. II vii 8 Simplici revelatione dupliciter: aut sponte Dei, aut oratione impetrante; sponte Dei dupliciter: aut expresse, aut per signum; expresse, sicut revelatum fuit iudicium Samueli contra Saulem; per signum, sicut Pharaoni revelatum fuit per signa quod Deus iudicaverat de liberatione filiorum Israel.
De vulg. 1
Mon. 2
expresse, De vulg. I ii 7; Mon. II vii 8 (2)
-
L’avv., derivato dal participio perfetto del v. exprimo, ricorre tre volte nella produzione lat. di D. e - così come il suo corrispettivo in volgare (cfr. espressamente in ED) - viene impiegato col signif. di ‘chiaramente’, ‘in modo manifesto’; uso già ben att. in epoca class., tardoant. e mediev.

A partire dall’età class., inoltre, il termine ricorre di frequente in associazione al v. dicere (cfr. Plin. Epist. II xiv 2 nel campo Corrispondenze), come avviene in De vulg. I ii 7. 

L’uso dantesco del termine trova numerosi riscontri nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
espressamente, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:
numerose att. (cfr. ThLL s.v. expresse 1), vd. ad es. Rhet. Her. IV vii 10 in praecipiendo expresse conscripta ponere oportet exempla (Bibliotheca Augustana); Plin. Epist. II xiv 2 Ad hoc pauci, cum quibus iuvet dicere; ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam inreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis (Bibliotheca Augustana); Amm. XIX xii 3-4 Hic Besae dei localiter appellati oraculum quondam futura pandebat priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli. Et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum scitabantur, chartulae siue membranae continentes, quae petebantur, post data quoque responsa interdum remanebant in fano (Bibliotheca Augustana).
Latino medievale:
numerose att. (cfr. MLW s.v. expresse 1), vd. ad es. Alberto Magno, Comm. in I Sent., d. 3 X, a. 37 Item, expresse dicit Augustinus, quod ex memoria est intelligentia, et ex memoria et intelligentia voluntas: ergo videtur, quod istarum potentiarum una procedat ab alia (LLT); Bonaventura, Comm. in II Sent., c. in d. 17, a. 2, q. 2 Secundum veritatem tamen tam spiritus quam calor, qui dicuntur naturae caelestis, sunt de natura elementari, quia deperduntur et restaurantur, secundum quod expresse physici dicunt (LLT); Tommaso d’Aquino, In IV Sent., d. 39, q. 1, a. 6 Praeterea, Magister hoc expresse dicit in littera (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
Numerose att., vd. ad es. Graziolo Bambaglioli ad Inf. III 37-42: Qui siquidem angeli nec fuerunt rebelles expresse creatori suo nec expresse contradixerunt motibus angeli tenebrosi, sed ipsi per se steterunt et tacuerunt; et propterea dicit quod celi expellunt dictos angellos, quia nolunt eos recipere in gloria sua et etiam profundus inferni ipsos non cruciat. Huius est ratio quia alii angelli tenebrosi, quia fuerunt expresse voluntarieque rebelles maiestatis divine, aliqualiter gauderent si viderent eos simul tormentari cum eis in profundo inferni, cum ipsi maiori pena sint digni, quia gravius deliquerunt (DDP).
Guido da Pisa ad Inf. XVII 36-39: Sed ille qui petit mutuum ab usurario expresse dat ei occasionem peccandi; ergo pro nullo commodo temporali excusatur (DDP).
Pietro Alighieri (3) ad Inf. X 97-108: Augustinus vero in dicto suo libro De Cura Pro Mortuis Agenda expresse dicit quod Nesciunt mortui etiam sancti quid agant vivi {Decr. Grat. II C. XIII q. ii c. 29} (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 01.03.2022.