conclusio, -onis (s.f.)

1. conclusione, deduzione di un ragionamento (Conte).
Ep. V 26 Et si hec, que uti principia sunt, ad probandum quod queritur non sufficiunt, quis non ab illata conclusione per talia precedentia mecum oppinari cogetur, pace videlicet annorum duodecim orbem totaliter amplexata, que sui sillogizantis faciem Dei filium, sicuti opere patrato, ostendit?
Mon. I xi 20 Satis igitur declarata subassumpta principalis, quia conclusio certa est: scilicet quod ad optimam dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.
Mon. I xiv 7 Sed sic intelligendum est: ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit.
Mon. II v 20 Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur: quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur. Ad cuius evidentiam advertendum quod quelibet res est propter aliquem finem; aliter esset otiosa, quod esse non potest, ut superius dicebatur.
Mon. III iv 5 Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam. Si vero peccatum sit in materia, aut est quia “simpliciter” falsum assumptum est, aut quia falsum “secundum quid”. Si “simpliciter”, per interemptionem assumpti solvendum est; si “secundum quid”, per distinctionem.
Mon. III iv 21 Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali.
Mon. III iv 22 Nam in extremitate maioris ponunt “lucem”, in predicato vero conclusionis “auctoritatem”: que sunt res diverse subiecto et ratione, ut visum est.
Mon. III v 3 Et cum arguendo inferunt “sicut Levi precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate”, dico similiter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas: nam aliud est “auctoritas” et aliud “nativitas”, subiecto et ratione; propter quod peccatur in forma. Et est similis processus huic: A precedit B in C; D et E se habent ut A et B: ergo D precedit E in F; F vero et C diversa sunt.
Mon. III xii 2 Et cum summus Antistes et Imperator sint homines, si conclusio illa est vera, oportet quod reducantur ad unum hominem. Et cum Papa non sit reducendus ad alium, relinquitur quod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tanquam ad mensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod volunt.
Mon. III xii 3 Ad hanc rationem solvendam dico quod, cum dicunt “Ea que sunt unius generis oportet reduci ad aliquod unum de illo genere, quod est metrum in ipso”, verum dicunt. Et similiter verum dicunt dicentes quod omnes homines sunt unius generis; et similiter verum concludunt cum inferunt ex hiis omnes homines esse reducendos ad unum metrum in suo genere. Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papa et Imperatore, falluntur “secundum accidens”.
Mon. III xvi 8 Ad has quidem beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media venire oportet. Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando; ad secundam vero per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes theologicas operando, fidem scilicet, spem et karitatem.
Mon. III xvi 9 Has igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per prophetas et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum Cristum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobis necessariam revelavit, humana cupiditas postergaret nisi homines tanquam equi sua bestialitate vagantes «in camo et freno» compescerentur in via.
Questio 34 Sed contra ea que sunt determinata, sic arguitur: Gravissimum corpus equaliter undique ac potissime petit centrum: terra est gravissimum corpus; ergo equaliter undique ac potissime petit centrum. Et ex hac conclusione sequitur, ut declarabo, quod terra equaliter in omni parte sue circumferentie distet a centro, per hoc quod dicitur “equaliter”; et quod sit substans omnibus corporibus, per hoc quod dicitur “potissime”; unde sequeretur, si aqua esset concentrica, ut dicitur, quod terra undique esset circumfusa et latens; cuius contrarium videmus.
Questio 35 Quod illa sequantur ex conclusione, sic declaro: Ponamus per contrarium sive oppositum consequentis illius quod est in omni parte equaliter distare, et dicamus quod non distet; et ponamus quod ex una parte superficies terre distet per viginti stadia, ex alia per decem: et sic unum emisperium eius erit maioris quantitatis quam alterum: nec refert utrum parum vel multum diversificentur in distantia, dummodo diversificentur.
Questio 37 Quod etiam sequatur ipsam substare omnibus corporibus, quod sequi etiam ex conclusione dicebatur, sic declaro: Potissima virtus potissime attingit finem, nam per hoc potissima est, quod citissime ac facillime finem consequi potest: potissima virtus gravitatis est in corpore potissime petente centrum, quod quidem est terra; ergo ipsa potissime attingit finem gravitatis, qui est centrum mundi; ergo substabit omnibus corporibus, si potissime petit centrum; quod erat secundo declarandum.

Ep. 1
Mon. 11
Questio 3

conclusio, Mon. I xi 20; II v 20; III iv 5; III xii 2
conclusione, Ep. V 26; Mon. III iv 21; III xii 3; Questio 34; 35; 37
conclusionem, Mon. I xiv 7
conclusiones, Mon. III xvi 8; III xvi 9
conclusionis, Mon. III iv 22; III v 3 

illata conclusio: Ep. V 26; Mon. II v 20
predicatum conclusionis: Mon. III iv 22; III v 3

Il termine è impiegato da D. per indicare una conclusione di un'argomentazione sillogistica o di un sillogismo pratico. Specialmente all'altezza della Mon. D. dimostra una notevole precisione terminologica in rif. alle diverse parti del sillogismo. Non solo, infatti, in due distinte occasioni mette in luce la non coincidenza della maior extremitas con il predicatum conclusionis (III iv 21-22; III v 3); ma si appella anche, con una certa frequenza, alla funzione connettiva del medius terminus (I iv 5; II v 23; III ii 1; III vii 3; III xvi 5), designando come voces illationis i termini della conclusione suscettibili di significare il vero anche quando le premesse sono false (II v 24). Con la locuzione illata conclusio, inoltre, l'Alighieri pone l'accento sull'idea che la conclusione sia sempre inferita da premesse, e che sia sempre suscettibile di divenire una nuova premessa in un'argomentazione successiva. Notevole, nella Questio, l'impiego del termine nel contesto tecnico della reductio ad absurdum, che prevede di mostrare come da una certa conclusione - che si intende falsificare - discendano conseguenze inaccettabili perchè in contrasto con la ragione o con la fede. 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

nel signif. di actus concludendi all'interno di un'argomentazione logica, il termine è ampiamente att. tanto nel lat. class. quanto nel lat. tardoant. (cfr. ThLL s.v. conclusio II 3): Rhet. Her. IV xxx 41 conclusio est, quae brevi argumentatione ex iis, quae ante dicta sunt aut facta, conficit, quid necessario consequatur (Bibliotheca Augustana); Cic. Inv. I 45 simplex autem conclusio ex necessaria consecutione conficitur (LLT); Ps. Apul. Herm. p. 273 ut conclusionis vis a similitudine inductionis distingueretur (LLT); Lact. Inst. II viii 45 illa conclusio qua sententiam terminavit multo absurdior (CC). 

Latino medievale:

Alberto MagnoAnal. Post. I, t. 1, c. 2 sed postquam illata fuerit conclusio inconveniens abhorret eam: et quod abhorret eam, scitur quod non est ex alia causa, nisi quia abhorret quae non sunt sensibilia vel cum sensibilibus accepta (LLT); I, t. 4, c. 12 Si enim non steterint talia praedicata pro mediis probationum assumpta, sed est semper uno accepto in superius super praedicatum conclusionis, aliud iterum accipere et super illud aliud in infinitum (LLT); Tommaso d'AquinoIn Arist. de caelo I, l. 19, n. 9 deinde cum dicit: itaque aut sunt etc., infert conclusionem intentam, scilicet quod aut sunt plures caeli, aut contingit esse factos plures caelos (LLT); Pietro di Giovanni OliviComm. in II Sent. v. I, q. 8, sol. constat autem quod haec conclusio non sequitur ex praemissis, nisi ipsum esse sit substantiale rebus (LLT). 

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. conclusio): Conclusio inductionis est quod aut concessione illationis affirmat; aut quod ex ea conficiatur declarat (Mirabile). 

Commentatori danteschi:

Benvenuto da Imolaad Inf. XXVI 136-142: Et ista conclusio valde bene potest elici ex verbis Ulyxis (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 20.02.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.