gradatim (avv.)

1. per gradi (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I xix 3 Quibus illuminatis, inferiora vulgaria illuminare curabimus, gradatim descendentes ad illud quod unius solius familie proprium est.
Mon. I xv 1 Item dico quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundum quintum modum dicendi “prius”. Ens enim natura precedit unum, unum vero bonum: maxime enim ens maxime est unum, et maxime unum maxime bonum; et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum.
De vulg. 1          
Mon. 1
gradatim, De vulg. I xix 3; Mon. I xv 1
-
L’avv., che ricorre due volte nella produzione in lat. di D., è già ampiamente att. nella tradizione class., tardoant. e mediev. nell’accezione di ‘per gradi’, ‘gradatamente’, ‘in ordine graduale’ (cfr. il campo Corrispondenze).

A partire dall’età class., inoltre, il termine si trova associato al v. descendere (come in De vulg. I xix 3, cfr. ad es. Varro Rust. II i 3). Solo a partire dall’età mediev., invece, è att. in associazione al v. habere (come in Mon. I xv 1, cfr. Bonaventura, Comm. in Sent. IV, comm. in d. 45, a. 1, q. 2).

L’uso dantesco dell’avv. trova parecchi riscontri nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att. (cfr. ThLL s.v. gradatim I 2 a), vd. ad es. Varro Rust. II i 3 necesse est humanae vitae a summa memoria gradatim descendisse ad hanc aetatem, ut scribit Dicaearchus (LLT); Cic. Off. I 45, 160 In ipsa autem communitate sunt gradus officiorum, ex quibus quid cuique praestet intellegi possit, ut prima diis immortalibus, secunda patriae, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis debeantur (CC); Zeno I 35 Gradatim pro meritis quasi cum quibusdam elogiis paucissimis verbis totius humani generis iudicium designavit; etenim quantum interest inter impium et peccatorem, tantum interest inter peccatorem et iustum (CC).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr. MLW s.v. gradatim 1 b α), vd. ad es. Giovanni Scoto Eriugena, Exp. hier., IV Non tamen equaliter theophanie sunt; copiosius enim celestes essentie et manifestius, quoniam proxime sunt et immediate post Deum, deinde gradatim descendunt usque ad extremum universalis creature ordinem, quo corpora continentur (LLT); Bernardo di Clairvaux, Lib. grad., XXVI nemo repente fit summus, sed gradatim quisque ascendit, sic nemo repente fit pessimus, sed paulatim descendit (LLT); Cesario di Heisterbach, Dialogus, II, d. 2 Anno probationis expleto, factus est monachus, et non multo post gradatim ascendens, in sacerdotem est ordinatus (LLT); Bonaventura, Comm. in Luc., XIV xxviii 57 Per turrem, quae est aedificium altissimum, possumus intelligere cumulum perfectionis meritorum, quae gradatim ascendit ab imo usque ad summum, incipiens a fundamento timoris et perveniens usque ad culmen sapientiae deiformis (LLT); Comm. in Sent. IV, comm. in d. 45, a. 1, q. 2 Et bene potest esse et satis probabile est, quod gradatim se habeant ista tria loca (scil. purgatorius, limbus et infernus), sed tamen circa eandem partem sint, sicut colligi potest ex Sanctorum dictis, et ex his quae in praecedentibus dicta sunt (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. gradatim): Gradatim per gradus, caute, ordinatim, tarde (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Numerose att., vd. ad es. Pietro Alighieri (1) ad Inf. II 10-30: Nam Deus volens mittere filium ad concordiam et redemptionem humani generis, coelum et terra debuerunt esse in optima sua dispositione: sed terra tunc optime disposita est, quando sub monarcha est et unico principe, ut per descendentes gradatim Aeneae fuit (DDP).
Benvenuto da Imola ad Inf. V 1-2: Ad quod notandum quod Infernus fingitur ab autore esse locus rotundus, distinctus per gradus et circulos, qui incipit ab amplo, et continuo gradatim arctatur usque ad centrum, sicut theatrum, sive harena Veronae, licet harena magis habeat figuram ovalem quam speralem, vel sicut Corbis Bononiae (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Inf. V 1-3: Auctor fingit quod Infernus sit amplus in introytu; postea gradatim est angustior; et quanto circulus Inferni est minus distans a celo, tanto ibi est minor pena; quanto remotior, tanto ibi est maior pena; ita quod circulus minor maiorem penam continet, et tanto maiorem dolorem et planctum et plura vae (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 02.10.2021.