contingo, -tigi, -tactum, -ere (v.)

1. accadere, avvenire (Conte).
De vulg. I iii 1 Cum igitur homo non nature instinctu, sed ratione moveatur, et ipsa ratio vel circa discretionem vel circa iudicium vel circa electionem diversificetur in singulis, adeo ut fere quilibet sua propria specie videatur gaudere, per proprios actus vel passiones, ut brutum animal, neminem alium intelligere opinamur. Nec per spiritualem speculationem, ut angelum, alterum alterum introire contingit, cum grossitie atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit obtectus.
De vulg. I ix 9 Non etenim ammiramur si extimationes hominum qui parum distant a brutis putant eandem civitatem sub invariabili semper civicasse sermone, cum sermonis variatio civitatis eiusdem non sine longissima temporum successione paulatim contingat, et hominum vita sit etiam, ipsa sua natura, brevissima.
De vulg. I x 7 Quare adminus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia variari. Que adhuc omnia vulgaria in sese variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini, in Lombardia Ferrarenses et Placentini; nec non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus, ut superius in capitulo inmediato posuimus. Quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie variationes calculare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad millenam loquele variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.
De vulg. II xiii 10 Et si in altero pedum exsortem rithimi desinentiam esse contingat, omnimode in altero sibi instauratio fiat. Si vero quelibet desinentia in altero pede rithimi consortium habeat, in altero prout libet referre vel innovare desinentias licet, vel totaliter vel in parte, dumtaxat precedentium ordo servetur in totum: puta, si extreme desinentie trimetri, hoc est prima et ultima, concrepabunt in primo pede, sic secundi extremas desinentias convenit concrepare; et qualem se in primo media videt, comitatam quidem vel incomitatam, talis in secundo resurgat: et sic de aliis pedibus est servandum.
De vulg. II xiii 11 In versibus quoque fere semper hac lege perfruimur - et “fere” dicimus quia propter concatenationem prenotatam et combinationem desinentiarum ultimarum quandoque ordinem iam dictum perverti contingit. Preterea nobis bene convenire videtur ut que cavenda sunt circa rithimos huic appendamus capitulo, cum in isto libro nichil ulterius de rithimorum doctrina tangere intendamus.
De vulg. II xiv 2 Nostra igitur primo refert discretionem facere inter ea que canenda occurrunt, quia quedam stantie prolixitatem videntur appetere, quedam non. Nam cum ea que dicimus cuncta vel circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus - ut quandoque persuasorie quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter quandoque yronice, quandoque laudabiliter quandoque contemptive canere contingit -, que circa sinistra sunt verba semper ad extremum festinent, et alia decenti prolixitate passim veniant ad extremum…
Ep. XII 2 In litteris vestris et reverentia debita et affectione receptis, quam repatriatio mea cure sit vobis et animo, grata mente ac diligenti animadversione concepi; et inde tanto me districtius obligastis, quando rarius exules invenire amicos contingit.
Mon. I iv 2 Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud «Minuisti eum paulominus ab angelis», liberrime atque facillime se habet. Unde manifestum est quod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur.
Mon. I v 4 Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus, quia, cum omnes vires eius ordinentur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium aliarum: aliter ad felicitatem pervenire non potest.
Mon. I xi 12 Sed Monarcha non habet quod possit optare: sua nanque iurisdictio terminatur Occeano solum: quod non contingit principibus aliis, quorum principatus ad alios terminantur, ut puta regis Castelle ad illum qui regis Aragonum. Ex quo sequitur quod Monarcha sincerissimum inter mortales iustitie possit esse subiectum.
Mon. I xiii 7 Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie prepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest: que duo principalissime legis latori et legis executori conveniunt, testante rege illo sanctissimo cum convenientia regi et filio regis postulabat a Deo: «Deus» inquiebat «iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis».
Mon. II ii 3 Et quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum imputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingat et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi; et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia existente, per prius ab artifice Deo sit et secundario a celo, quod organum est artis divine, quam “naturam” comuniter appellant.
Mon. II viii 2 Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: quod erit manifestum - si considerentur athlete - si consideretur et bravium sive meta. Bravium sive meta fuit omnibus preesse mortalibus: hoc enim “Imperium” dicimus. Sed hoc nulli contigit nisi romano populo; hic non modo primus, quin etiam solus actigit metam certaminis, ut statim patebit.
Mon. III iii 4 Hominibus nanque rationis intuitum voluntate prevolantibus hoc sepe contingit: ut, male affecti, lumine rationis postposito, affectu quasi ceci trahantur et pertinaciter suam denegent cecitatem.
Mon. III iv 4 Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio. Et quia error potest esse in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit: aut scilicet assummendo falsum, aut non sillogizando; que duo Phylosophus obiciebat contra Parmenidem et Melissum dicens: «Quia falsa recipiunt et non sillogizantes sunt». Et accipio hic largo modo “falsum” etiam pro “inoppinabili”, quod in materia probabili habet naturam falsi.
Mon. III iv 6 Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare contingit: aut querendo ipsum ubi non est, aut accipiendo aliter quam accipi debeat.
Mon. III iv 11 O summum facinus, etiamsi contingat in sompnis, ecterni Spiritus intentione abuti! Non enim peccatur in Moysen, non in David, non in Iob, non in Matheum, non in Paulum, sed in Spiritum Sanctum qui loquitur in illis. Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est.
Questio 27 Manifestum est quod linea que est a D ad H est longior quam que est a D ad F, et per hoc summitas eius est altior summitate alterius; et cum utraque contingat in summitate sua superficiem aque, neque transcendat, patet quod aqua gibbi erit sursum per respectum ad superficiem ubi est F.
2. essere in contatto, in rapporto (Castiglioni-Mariotti).
Mon. I xi 4 Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur.
Mon. I xv 7 Nam virtus volitiva potentia quedam est, sed speties boni apprehensi forma est eius: que quidem forma, quemadmodum et alie, una in se, multiplicatur secundum multiplicationem materie recipientis, ut anima et numerus et alie forme compositioni contingentes.
Questio 31 Nunc arguo sic: Quicquid superheminet alicui parti circumferentie distantis equaliter a centro, est remotius ab ipso centro quam aliqua pars ipsius circumferentie: sed omnia littora, tam ipsius Amphitritis quam marium mediterraneorum, superheminent superficiei contingentis maris, ut patet ad oculum; ergo omnia littora sunt remotiora a centro mundi, cum centrum mundi sit centrum maris ut visum est, et superficies littorales sint partes totalis superficiei maris: et cum omne remotius a centro mundi sit altius, consequens est quod littora omnia sint superheminentia toti mari; et si littora, multo magis alie regiones terre, cum littora sint inferiores partes terre; et id flumina ad illa descendentia manifestant.

De vulg. 6
Ep. 1
Mon. 12
Questio 2

contingat, De vulg. I ix 9; II xiii 10; Mon. II ii 3; III iv 11; Questio 27
contigerit, I x 7
contingentes, Mon. I xi 4; I xv 7
contingentis, Questio 31
contingere, Mon. I v 4
contingit, De vulg. I iii 1; II xiii 2; II xiv 2; Ep. XIII 2; Mon. I iv 2; I xi 12; I xiii 7; III iii 4; III iv 4; III iv 6
contigit, Mon. II viii 2

compositioni contingens: Mon.xi 4; I xv 7

Il v. è impiegato da D. soprattutto nel senso di 'accadere', 'avvenire', 'succedere'. Talvolta è associato alla rarità o all'implausibilità di un evento che si verifica, come avviene in De vulg. II xiii 11 e in Ep. XII 1. Nel primo caso, in particolare, viene riferito ai casi della concatenatio e della combinatio delle uscite degli ultimi versi, che introducono un'eccezione rispetto al normale ordine seguire («in versibus quoque fere semper hac lege perfruimus: et 'fere' dicimus quia propter concatenationem prenotatam et combinationem desinentiarum ultimarum quandoque ordinem iam dictum perverti contingit»). Nel secondo, all'eventualità rara, per un esule, di trovare degli amici fidati («et inde tanto me districtius obligastis, quanto rarius exules invenire amicos contingit»). Parallelamente a questa accezione, poi, si ritrova anche quella - meno consueta - di 'essere in contatto' o 'essere in rapporto' con qualcosa. In Questio 31, così, il v. è riferito ai mari che lambiscono i litorali («sed omnia littora [...] supereminent superfitiei contingentis maris»); e in Mon. I xi 4 e I xv 7 indica tecnicamente l'essere in contatto, proprio delle forme, con le composizioni di cui prendono parte (tramite la locuz. compositioni contingens).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
contingere, vd. VD.
Latino classico e tardoantico:

nel lat. class. e tardoant. il v. è ampiamente att. tanto come sinon. di evenireaccidere (vd. ThLL s.v. contingo II): Verg. Aen. I 96 Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis / contigit oppetere (MqDq); VI 109 ire ad conspectum cari genitoris et ora / contingat (MqDq); quanto per designare una proximitas o l’essere in rapporto di qualcosa a qualcos’altro (vd. ThLL s.v. contingo I): Cic. Rep. II 4 nec praeter Phliuntios ulli sunt, quorum agri non contingant mare (CC); Caes. Gall. I xxxviii 5 ut radices montis ex utraque parte ripae fluminis contingant (Bibliotheca Augustana); Boeth. In Porph. Comm.pr. 1, 13, p. 35, 16 singuli contingentes (CC).

Latino medievale:

Alberto MagnoSex princ. I, c. 3 Et ratio formalis sive opinio una susceptiva eius veri videtur quod est in re, et falsi quod non est in re: cum tamen haec omnia formae sint totius esse notiones et de toto praedicabiles: et sic sunt compositioni contingentes (LLT); Tommaso d'AquinoIn Arist. Phys. I, l . 4, n. 3 Alio etiam modo contingit quod id quod est unum toto et actu, sit multa secundum partium divisionem: unde totum est unum in sua totalitate, sed habet partium multitudinem (LLT); Sent. V, l. 14, n. 1060 Et dicit, quod si contingit de aliquo quod propter incontinentiam sciens et volens laedatur ab alio, puta cum aliquis captus amore meretricis permittit se ab ea spoliari; contingit igitur quod aliquis volens patiatur iniustum (LLT); Pietro d'AlverniaComm. in Polit. VII, l. 5, n. 1122 Et secundum hoc potest contingere quod quamvis aliqua civitas vel regio sit frigida naturaliter et inclinetur ad ea quae disponit frigidum, quantum est ex dispositione figurae caelestis communis, tamen secundum dispositionem regionis per comparationem ad montes vel mare, contingit eam esse calidam excellenter, aut etiam temperatam, vel e contrario (LLT).

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. contingere): contingit facto: obtigit forte; accidit malum; evenit casu (Mirabile).
Uguccione, T 35, 2 (s.v. tango): contingo -is contigi contactum, idest simul tangere vel accidere (DaMA).
Balbi (s.v. contingo) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:
Pietro Alighieri (1) ad Purg. V 112-114: quod contingit interdum ab exteriori, cum ex aere possit formare corpus cujusque formae et figurae (DDP).
Benvenuto da Imola ad Purg. XXVI 34-36: contingentes se invicem cum ore (DDP).
Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 27.02.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.