imperialis, -e (agg.)

1. imperiale (Castiglioni-Mariotti), relativo all'imperatore o all'impero.
Ep. X 1 Illustrissime atque piissime domine domine Margarite divina providentia Romanorum regine et semper Auguste, fidelissima sua G. de Batifolle Dei et imperialis indulgentie gratia comitissa in Tuscia palatina, cum promptissima recommendatione se ipsam et voluntarium ad obsequia famulatum.
Mon. III xiii 3 Quod autem auctoritas Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius virtutis; sed, Ecclesia non existente aut non virtuante, Imperium habuit totam suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius.
Ep. 1
Mon. 1
imperialis, Ep. X 1; Mon. III xiii 3
imperialis auctoritas: Mon. III xiii 3
imperialis indulgentia: Ep. X 1
L’agg., derivato da imperium + -alis (cfr. OLD s.v. imperialis), ricorre due volte nella produzione in lat. di D., in associazione ad auctoritas (in Mon. III xiii 3) e a indulgentia (in Ep. X 1). Erroneamente in ED s.v. imperiale si sostiene che il termine compaia solo nella Mon.

Nessuna att. del termine nel lat. class.; ampiamente att. a partire dalla tradizione tardoant. e mediev., sia in rif. all’istituzione imperiale sia alla persona che ricopre la carica (cfr. il campo Corrispondenze).

La iunctura «imperialis auctoritas» ricorre di frequente nel lat. anteriore a D., mentre «imperialis indulgentia» – allo stato attuale delle conoscenze – risulta hapax assoluto.

L’uso dantesco dell’agg. trova parecchi riscontri nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
imperiale, vd. ED (V. Valente).
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att. (cfr. ThLL s.v. imperialis 2) a partire dal lat. tardoant.; vd. ad es. Aug. Epist. XCVI 2 Iste autem qui eidem ecclesiae illo defuncto est ordinatus, timuit hos agros suscipere, et cum posset pro solis fiscalibus debitis, quae de memoratis possessiunculis ille contraxerat, imperiale beneficium postulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento proprio cum esset fisco obnoxius de hastario emerat, ut eas ecclesia, si fieri potest, non occulta episcopi iniquitate, sed manifesta christiani imperatoris liberalitate possideat (Augustinus); Sulp. Sev. Chron. II xlix 3 Igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, obtinent ut, imperiali auctoritate praefecto erepta, cognitio Hispaniarum vicario <deferatur> (LLT).
Latino medievale:
ampiam. att. (cfr. DMLBS s.v. imperialis), vd. ad es. Astronomo, Vita Hludovici, 56 Ob quam rem imperialis auctoritas et commonitorium communis ordinatur concilii, quibus commoneretur Pippinus et sui, cum quanto sui periculo res ecclesiasticas pervaserint (MGH); Gualtiero di Châtillon, Carm., II 10 Maior et antiquior est imperialis / Dignitas quam cleri sit vel pontificalis, / “Maior” dico “tempore”; semper enim malis / Regibus subiacuit terra laycalis (MGH); Guglielmo Durante, Rationale, III xiii 8 Sed mitra semper utitur et ubique; regno vero non semper nec ubique, quia pontificis auctoritas et prior est et dignior et diffusior est quam imperialis potestas (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
ampiamente att.; vd. ad es. Graziolo Bambaglioli ad Inf. II 7-21: Consideratis etiam imperialis sublimitate fastigii et inperio pertinentibus, qui ex eodem Enea habebant in posterum causari, non indignum sed congruum videri debet cuicumque intelligenti et sapienti quod ipse Eneas per divinam gratiam in Enpireo celo fuerit in imperatorem et patrem Romane glorie preelectus; et hoc est quod scribit Virgilius in Eneida. Hoc etiam Titus Livius scriba Romanorum gestorum in prima parte sui voluminis (DDP).
Pietro Alighieri (1) ad Purg. XXXIII 37-39: Subdendo quomodo aquila imperialis non erit continue sine haerede, cum videat iam per coniunctionem, quae erit forte 44 praesentis millesimi, sive quinto de Iove et Saturno, dominari quemdam ducem (DDP).
Codice cassinese ad Purg. VI 89: lasella idest sedia tua imperialis (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 04.10.2021.