loquor, locutus sum, loqui (v.)

1. parlare, esprimersi con parole (anche per iscritto) (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I ii 1 Hec est nostra vera prima locutio. Non dico autem ”nostra“ ut et aliam sit esse locutionem quam hominis: nam eorum que sunt omnium soli homini datum est loqui, cum solum sibi necessarium fuerit.
De vulg. I ii 2 Non angelis, non inferioribus animalibus necessarium fuit loqui, sed nequicquam datum fuisset eis: quod nempe facere natura aborret.
De vulg. I iii 3 Hoc equidem signum est ipsum subiectum nobile de quo loquimur: nam sensuale quid est in quantum sonus est; rationale vero in quantum aliquid significare videtur ad placitum.
De vulg. I ii 3 Si etenim perspicaciter consideramus quid cum loquimur intendamus, patet quod nichil aliud quam nostre mentis enucleare aliis conceptum.
De vulg. I ii 6 Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam vera locutio; non quod aliud esset asine illud quam rudere, neque quam sibilare serpenti.
De vulg. I ii 6 Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam vera locutio; non quod aliud esset asine illud quam rudere, neque quam sibilare serpenti.
De vulg. I ii 7 Si vero contra argumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in quinto Metamorfoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate dicit, aliud intelligens.
De vulg. I ii 7 Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locuntur, dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quedam imitatio soni nostre vocis; vel quod nituntur imitari nos in quantum sonamus, sed non in quantum loquimur. Unde si expresse dicenti ”pica“ resonaret etiam ”pica“, non esset hec nisi representatio vel imitatio soni illius qui prius dixisset.
De vulg. I ii 7 Si vero contra argumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in quinto Metamorfoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate dicit, aliud intelligens. Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locuntur, dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quedam imitatio soni nostre vocis; vel quod nituntur imitari nos in quantum sonamus, sed non in quantum loquimur. Unde si expresse dicenti ”pica“ resonaret etiam ”pica“, non esset hec nisi representatio vel imitatio soni illius qui prius dixisset.
De vulg. I ii 8 Et sic patet soli homini datum fuisse loqui. Sed quare necessarium sibi foret, breviter pertractare conemur.
De vulg. I iv 1 Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex premissis manifestum est.
De vulg. I iv 1 Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex premissis manifestum est. Nunc quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
De vulg. I iv 2 Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet presumptuosissimam Evam, cum dyabolo sciscitanti respondit: «De fructu lignorum que sunt in paradiso vescimur; de fructu vero ligni quod est in medio paradisi precepit nobis Deus ne comederemus nec tangeremus, ne forte moriamur».
De vulg. I iv 3 Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamus, et inconvenienter putatur tam egregium humani generis actum non prius a viro quam a femina profluxisse. Rationabiliter ergo credimus ipsi Ade prius datum fuisse loqui ab Eo qui statim ipsum plasmaverat.
De vulg. I iv 3 Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamus, et inconvenienter putatur tam egregium humani generis actum non prius a viro quam a femina profluxisse.
De vulg. I iv 3 Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamus, et inconvenienter putatur tam egregium humani generis actum non prius a viro quam a femina profluxisse. Rationabiliter ergo credimus ipsi Ade prius datum fuisse loqui ab Eo qui statim ipsum plasmaverat.
De vulg. I iv 4 Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sane mentis in promptu esse non titubo ipsum fuisse quod ”Deus“ est, scilicet vel per modum interrogationis vel per modum responsionis.
De vulg. I iv 4 Nam sicut post prevaricationem humani generis quilibet exordium sue locutionis incipit ab ”heu“, rationabile est quod ante qui fuit inciperet a gaudio; et cum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in Deo, et ipse Deus totus sit gaudium, consequens est quod primus loquens primo et ante omnia dixisset ”Deus“.
De vulg. I iv 5 Oritur et hinc ista questio, cum dicimus superius per viam responsionis hominem primum fuisse locutum, si responsio fuit ad Deum. Nam, si ad Deum fuit, iam videretur quod Deus locutus extitisset, quod contra superius prelibata videtur insurgere.
De vulg. I iv 5 Oritur et hinc ista questio, cum dicimus superius per viam responsionis hominem primum fuisse locutum, si responsio fuit ad Deum. Nam, si ad Deum fuit, iam videretur quod Deus locutus extitisset, quod contra superius prelibata videtur insurgere.
De vulg. I iv 6 Ad quod quidem dicimus quod bene potuit respondisse Deo interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsa quam dicimus locutionem.
De vulg. I v 1 Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox postquam afflatus est ab Animante Virtute, incunctanter fuisse locutum.
De vulg. I v 1 Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox postquam afflatus est ab Animante Virtute, incunctanter fuisse locutum.
De vulg. I v 2 Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, cum illa reverentia dicimus qua uti oportet cum de Eterna Voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est quantum ad Deum) absque locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat.
De vulg. I v 2 Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, cum illa reverentia dicimus qua uti oportet cum de Eterna Voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est quantum ad Deum)absque locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat.
De vulg. I v 2 Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, cum illa reverentia dicimus qua uti oportet cum de Eterna Voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est quantum ad Deum)absque locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat. Et ideo divinitus in nobis esse credendum est quod in actu nostrorum effectuum ordinato letamur.
De vulg. I vi 4 Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam locutionis a Deo cum anima prima concreatam fuisse. Dico autem ”formam“ et quantum ad rerum vocabula et quantum ad vocabulorum constructionem et quantum ad constructionis prolationem: qua quidem forma omnis lingua loquentium uteretur, nisi culpa presumptionis humane dissipata fuisset, ut inferius ostendetur.
De vulg. I vi 5 Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad edificationem turris Babel, que ”turris confusionis“ interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebrei.
De vulg. I vi 5 Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad edificationem turris Babel, que ”turris confusionis“ interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebrei.
De vulg. I vi 7 Fuit ergo hebraicum ydioma illud quod primi loquentis labia fabricarunt.
De vulg. I vii 7 Quot quot autem exercitii varietates tendebant ad opus, tot tot ydiomatibus tunc genus humanum disiungitur; et quanto excellentius exercebant, tanto rudius nunc barbariusque locuntur.
De vulg. II ix 3 Per quod patet quod ipsa de qua loquimur erit congremiatio sive compages omnium eorum que cantio sumit ab arte: quibus divaricatis, quam querimus descriptio innotescet.
De vulg. I ix 4 Quare autem tripharie principalius variatum sit, investigemus; et quare quelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta dextre Ytalie locutio ab ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter Pisani locuntur); et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caetani,Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est, sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et Bononienses Strate Maioris.
De vulg. I ix 4 Quare autem tripharie principalius variatum sit, investigemus; et quare quelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta dextre Ytalie locutio ab ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter Pisani locuntur); et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caetani, Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est, sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et Bononienses Strate Maioris.
De vulg. I ix 7 Nec dubitandum reor modo in eo quod diximus ”temporum“, sed potius opinamur tenendum: nam si alia nostra opera perscrutemur,multo magis discrepare videmur a vetustissimis concivibus nostris quam a coetaneis perlonginquis. Quapropter audacter testamur quod si vetustissimi Papienses nunc resurgerent, sermone vario vel diverso cum modernis Papiensibus loquerentur.
De vulg. I xii 6 Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui.
De vulg. I xii 8 Sed quamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniter,prefulgentes eorum quidam polite locuti sunt, vocabula curialiora in suis cantionibus compilantes, ut manifeste apparet eorum dicta perspicientibus, ut puta et
De vulg. I xii 8 Sed quamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniter,prefulgentes eorum quidam polite locuti sunt, vocabula curialiora in suis cantionibus compilantes, ut manifeste apparet eorum dicta perspicientibus, ut puta et
De vulg. I xiii 1 Locuntur Florentini et dicunt Pisani: Lucenses: Senenses: Aretini:
De vulg. I xiv 4 Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis accentibusque yrsutum et yspidum quod propter sui rudem asperitatem mulierem loquentem non solum disterminat, sed esse virum dubitares, lector.
De vulg. I xv 2 Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus,Ferrarensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari asciscunt, sicut facere quoslibet a finitimis suis conicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit, Cremone, Brixie atque Verone confini: qui, tantus eloquentie vir existens, non solum in poetando sed quomodocunque loquendo patrium vulgare deseruit.
De vulg. I xv 2 Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus,Ferrarensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari asciscunt, sicut facere quoslibet a finitimis suis conicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit, Cremone, Brixie atque Verone confini: qui, tantus eloquentie vir existens, non solum in poetando sed quomodocunque loquendo patrium vulgare deseruit.
De vulg. I xvii 2 Et vulgare de quo loquimur et sublimatum est magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
De vulg. I xviii 2 Quia vero aulicum nominamus illud causa est quod, si aulam nos Ytali haberemus, palatinum foret. Nam si aula totius regni comunis est domus et omnium regni partium gubernatrix augusta, quicquid tale est ut omnibus sit comune nec proprium ulli, conveniens est ut in ea conversetur et habitet, nec aliquod aliud habitaculum tanto dignum est habitante: hoc nempe videtur esse id de quo loquimur vulgare.
De vulg. I xviii 3 Et hinc est quod in regiis omnibus conversantes semper illustri vulgari locuntur; hinc etiam est quod nostrum illustre velut acola peregrinatur et in humilibus hospitatur asilis, cum aula vacemus.
De vulg. II vii 5 Et pexa vocamus illa que, trisillaba vel vicinissima trisillabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto vel circumflexo, sine vel duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel positione inmediate post mutam, dolata quasi, loquentem cum quadam suavitate relinquunt: ut
De vulg. II iv 10 Et hii sunt quos Poeta Eneidorum sexto Dei dilectos et ab ardente virtute sublimatos ad ethera deorumque filios vocat, quanquam figurate loquatur.
Ep. III 7 Autoritatem vero Nasonis, quarto que directe atque ad litteram propositum respicit, superest ut intueare; scilicet ubi tradit autor equidem in fabula trium sororum contemtricum in semine Semeles, ad Solem loquens, qui, nymphis aliis derelictis atque neglectis in quas prius exarserat, noviter Leucothoen diligebat «Quid nunc, Yperione nate», et reliqua.
Ep. XIII 30 Similiter differunt in modo loquendi: elate et sublime tragedia; comedia vero remisse et humiliter, sicut vult Oratius in sua Poetria, ubi licentiat aliquando comicos ut tragedos loqui, et sic e converso:
Ep. XIII 30 Similiter differunt in modo loquendi: elate et sublime tragedia; comedia vero remisse et humiliter, sicut vult Oratius in sua Poetria, ubi licentiat aliquando comicos ut tragedos loqui, et sic e converso:
Ep. XIII 31 Et per hoc patet quod Comedia dicitur presens opus. Nam si ad materiam respiciamus, a principio horribilis et fetida est, quia Infernus, in fine prospera, desiderabilis et grata, quia Paradisus; ad modum loquendi, remissus est modus et humilis, quia locutio vulgaris in qua et muliercule comunicant.
Ep. XIII 44 De parte prima sciendum est quod, quamvis comuni ratione dici posset exordium, proprie autem loquendo non debet dici nisi prologus; quod Phylosophus in tertio Rethoricorum videtur innuere, ubi dicit quod «proemium est principium in oratione rethorica sicut prologus in poetica et preludium in fistulatione».
Ep. XIII 60 Propter quod patet quod omnis essentia et virtus procedat a prima, et intelligentie inferiores recipiant quasi a radiante, et reddant radios superioris ad suum inferius ad modum speculorum. Quod satis aperte tangere videtur Dionysius de Celesti Hierarchia loquens.
Ep. XIII 79 Et hoc insinuatur nobis per Apostolum ad Corinthios loquentem, ubi dicit: «Scio hominem, sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum usque ad tertium celum, et vidit arcana Dei, que non licet homini loqui».
Ep. XIII 81 Si vero in dispositionem elevationis tante propter peccatum loquentis oblatrarent, legant Danielem, ubi et Nabuchodonosor invenient contra peccatores aliqua vidisse divinitus, oblivionique mandasse.
Mon. I iii 9 Et huic sententie concordat Averrois in comento super hiis que Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere.
Mon. I xiii 5 Hinc etiam dicebatur de celo peccatori David: quasi diceret: “Frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod loqueris”.
Mon. II iii 9 Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Enee ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum comparationem faciens de Enea ad Hectorem, quem pre omnibus Homerus glorificat, ut refert Phylosophus in hiis que de moribus fugiendis
Mon. II iii 13 Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sic: eius”, idest Affrice, quia de ipsa loquebatur.
Mon. II v 21 Et quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem cuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra.
Mon. II vi 10 Dispositionem vero loci subtiliter tangit in quarto, cum introducit Iovem ad Mercurium de Enea loquentem isto modo:
Mon. II viii 13 Et Boetius in secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic inquit:
Mon. II xi 3 Sed hoc non est, cum dicat Apostolus loquens de
Mon. III iii 12 Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba, licet ille falsum, illa verum persuaderent.
Mon. III iv 8 Propter secundum idem ait in loquens de illo qui vult aliud in Scripturis sentire quam ille qui scripsit eas dicit, quod et subdit:
Mon. III iv 11 O summum facinus, etiamsi contingat in sompnis, ecterni Spiritus intentione abuti! Non enim peccatur in Moysen, non in David, non in Iob, non in Matheum, non in Paulum, sed in Spiritum Sanctum qui loquitur in illis. Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est.
Mon. III ix 9 Et quod Petrus de more ad superficiem loqueretur, probat eius festina et inpremeditata presumptio, ad quam non solum fidei sinceritas impellebat, sed, ut credo, puritas et simplicitas naturalis.
Mon. III ix 17 Iuvat quippe talia de Archimandrita nostro in laudem sue puritatis continuasse, in quibus aperte deprehenditur quod, cum de duobus gladiis loquebatur, intentione simplici respondebat ad Cristum.
Mon. III xv 7 Velut si aureum sigillum loqueretur de se dicens “non sum mensura in aliquo genere”; quod quidem dictum non habet locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere metallorum, sed in quantum est quoddam signum receptibile per impressionem.
Questio 42 Unde, cum terra sit corpus simplex, regulariter in suis partibus qualificatur, naturaliter et per se loquendo; quare cum gravitas insit naturaliter terre, et terra sit corpus simplex, necesse est ipsam in omnibus partibus suis regularem habere gravitatem, secundum proportionem quantitatis; et sic cadit ratio instantie principalis.
Questio 63 Dico igitur quod causa huius elevationis efficiens non potest esse terra ipsa; quia cum elevari sit quoddam ferri sursum, et ferri sursum sit contra naturam terre, et nichil, per se loquendo, possit esse causa eius quod est contra suam naturam, relinquitur quod terra huius elevationis efficiens causa esse non possit.
Questio 64 Et similiter etiam neque aqua esse potest; quia cum aqua sit corpus homogeneum, in qualibet sui parte, per se loquendo, uniformiter oportet esse virtuatam; et sic non esset ratio quia magis elevasset hic quam alibi.
Questio 77 Desinant ergo, desinant homines querere que supra eos sunt, et querant usque quo possunt, ut trahant se ad inmortalia et divina pro posse, ac maiora se relinquant. Audiant amicum Iob dicentem: «Nunquid vestigia Dei comprehendes, et Omnipotentem usque ad perfectionem reperies?». Audiant Psalmistam dicentem: «Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam». Audiant Ysaiam dicentem: «Quam distant celi a terra, tantum distant vie mee a viis vestris»; loquebatur equidem in persona Dei ad hominem. Audiant vocem Apostoli ad Romanos: «O altitudo divitiarum scientie et sapientie Dei, quam incomprehensibilia iudicia eius et investigabiles vie eius!». Et denique
2. dire (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I iv 2 Secundum quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet presumptuosissimam Evam, cum dyabolo sciscitanti respondit: »De fructu lignorum que sunt in paradiso vescimur; de fructu vero ligni quod est in medio paradisi precepit nobis Deus ne comederemus nec tangeremus, ne forte moriamur«.
De vulg. I viii 5 Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, licet nunc tripharium videatur: nam alii alii alii affirmando locuntur, ut puta Yspani, Franci et Latini. Signum autem quod
De vulg. I viii 6 Istorum vero proferentes meridionalis Europe tenent partem occidentalem, a Ianuensium finibus incipientes. Qui autem dicunt a predictis finibus orientalem tenent, videlicet usque ad promuntorium illud Ytalie qua sinus Adriatici maris incipit, et Siciliam. Sed loquentes quodam modo septentrionales sunt respectu istorum: nam ab oriente Alamannos habent et ab occidente et septentrione anglico mari vallati sunt et montibus Aragonie terminati; a meridie quoque Provincialibus et Apenini devexione clauduntur.
De vulg. I xi 3 Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui locuntur: cum quibus et Spoletanos abicimus.
De vulg. I xi 7 Sardos etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur,eiciamus, quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur,gramaticam tanquam simie homines imitantes: nam et locuntur.
De vulg. I xiv 3 Hoc Romandiolos omnes habet, et presertim Forlivienses, quorum civitas, licet novissima sit, meditullium tamen esse videtur totius provincie: hii affirmando locuntur, et et proferunt blandientes. Horum aliquos a proprio poetando divertisse audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam, Faventinos.
Eg. IV 40 mira loquar sed vera tamen- spiravit arundo: (...).
Ep. XIII 79 Et hoc insinuatur nobis per Apostolum ad Corinthios loquentem, ubi dicit: «Scio hominem, sive in corpore sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum usque ad tertium celum, et vidit arcana Dei, que non licet homini loqui».
Mon. I xiii 4 Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba, licet ille falsum, illa verum persuaderent. Unde Phylosophus inquit
Mon. I xiii 5 Hinc etiam dicebatur de celo peccatori David: quasi diceret: “Frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod loqueris”. Ex quibus colligitur quod optime dispositum esse oportet, optime alios disponere volentem.

De vulg. 53
Eg. 1
Ep. 9
Mon. 16
Questio 4

locuntur, De vulg. I ii 7; De vulg. I vii 7; De vulg. I viii 5; De vulg. I xi 3; De vulg. I xi 7; De vulg. I xiii 2; De vulg. I xiv 3; De vulg. I xviii 3
locutam fuisse, De vulg. I iv 2
locuti sint, De vulg. I ii 6
locuti sunt, De vulg. I vi 5; De vulg. I xii 8
locutum fuisse, De vulg. I iv 3; De vulg. I iv 5; De vulg. I v 1
locutus, De vulg. I iv 5
locutus est, De vulg. I iv 6; De vulg. I vi 5
locutus fuerit, De vulg. I iv 1
loquantur, De vulg. I xii  8
loquatur, De vulg. II iv 10
loquebatur, Mon. II iii 13; Mon. III ix 17; Questio 77
loquendi, Ep. XIII 30; Ep. XIII 31
loquendo, De vulg. I ix 4; De vulg. I xv 2; Ep. XIII 44; Mon. I xiii 4; Mon. II v 21; Questio 42; Questio 63; Questio 64
loquens, De vulg. I iv 4; Ep. III 7; Ep. XIII 60; Mon. II x 3; Mon. III iii 12; Mon. III iv 8
loquente, De vulg. I ii 6
loquentem, De vulg. I v 1; De vulg. I xiv 4; De vulg. II vii 5; Ep. XIII 79; Mon. II vi 10
loquentes, De vulg. I viii 6; De vulg. I xv  2
loquentibus, De vulg. I ii 7
loquentis, De vulg. I iv 4; De vulg. I v 2; De vulg. I vi 7; Ep. XIII 81
loquentium, De vulg. I vi 4
loquerentur, De vulg. I ix 7
loqueretur, De vulg. I iv 1; Mon. II iii 9; Mon. II viii 13; Mon. III ix 9; Mon. III xiv 7
loqueris, Mon. I xiii 5 (2)
loqui, De vulg. I ii 1; De vulg. I ii 2; De vulg. I ii 8; De vulg. I iv  3; De vulg. I v 2 (2); De vulg. I xii  6; Ep. XIII 30; Ep. XIII 79
loquimur, De vulg. I II 3; De vulg. I II 7; De vulg. I III  3; De vulg. I xvii 2; De vulg. I xviii 2; De vulg. II ix  3
loquitur, De vulg. I IV  2; Mon. III iv 11
loquor, Mon. I iii 9

figurate loqui: De vulg. II iv 10
modus loquendi: Ep. XIII 30; XIII 31
per se loquendo: Mon. II v 21
primus loquens: De vulg. I iv 4 (2); I v 1, I v 2; I vi 7

V. centrale nel De vulg., dove è connesso etimologicamente con le parole chiave locutio e loquela (vd. le relative schede in VDL). Oltre ad essere utilizzato per mettere a fuoco ciò di cui si parla (De vulg. I iii 3, De vulg. II ix 3), il v. indica la facoltà di linguaggio oggetto della trattazione del I libro (vd. ad es. De vulg. I ii 1, I ii 2, I ii 7, I ii 8, I iv 1, I iv 3). Si tratta di un termine molto comune e probabilmente per questo non è chiosato dai lessicografi, anche se Lib. Gloss. LO35 riporta: «locor [loquor]: dico». Il part. pres. sostantivato indica chi parla o scrive e, in un caso, l’autore (vd. Ep. XIII 81).

Nella tradizione lat. cristiana e mediev., figurate loqui è riferito al discorso metaforico della scrittura o, più raramente, dei poeti. Modus loquendi risulta att. dal Medioevo in rapporto a modi di dire e proverbi, oppure ai sensi della Scrittura. La locuzione per se loquendo è att. nel lat. tardo, ma in epoca mediev. si trova soprattutto nella trattatistica filosofica con il valore di ‘considerato a sé’. Con primus loquens D. si riferisce al primo parlante, colui che «primiloquium emanavit», per cui vd. primiloquium in VDL; la locuzione è dantesca. L’espressione proprie loquendo è formula tipica della disquisizione filosofica nel lat. mediev.
De vulg. I vii 7: locuntur] locuntur G, T, edd., loquebantur B
De vulg. I iv 2: loquitur] loquitur B, edd., legitur G, T
Mon. I xiii 5: loquaris] loquaris T, edd., loquans L, Ph
Mon. III ix 17: loquebatur] loquebatur codd. et edd., loqueretur βi, N
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

Entrambi i signif. principali del v. sono att. fin dall’epoca arcaica (vd. ThLL s.v. loquor I A e I B).
Plaut. Pseud. 839 loquere atque i in malam crucem (LLT-A); Plaut. Amph. 843 si haec vera loquitur, examussimst optuma (LLT-A); Cic. Off. I xxxvii 134 ac videat in primis quibus de rebus loquatur si seriis severitatem adhibeat si iocosis leporem (LLT-A); Quint. Inst. I iv 18 alterum est, quod loquimur, alterum de quo loqimur (LLT-A); Aug. Gen. XI xxix 362 sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum (LLT-A); Aug. Trin. L ii 10 cuiusmodi autem loquela tunc deus exterioribus hominum auribus insonaret maxime ad primum hominem loquens, et inuenire difficile est et non hoc isto sermone suscepimus (LLT-A).

Latino medievale:

Ampiamente att. (vd. Arnaldi-Smiraglia s.v. loquor).
Alberto Magno, Comm. in quart. lib. Sent., XVII D, a.53 videtur esse primo modus loquendi in Littera (LLT-B); Tommaso d'Aquino, In Arist. Phys, I lectio 15, n.9 tertio obiicit per hoc, quia dicere quod materia appetat formam sicut femina masculum, est figurate loquentium, scilicet poetarum, et non philosophorum (LLT-A); Tommaso d'Aquino, Summa Theol., I q.16, a.2 co. et ideo, proprie loquendo, veritas est in intellectu componente et dividente, non autem in sensu, neque in intellectu cognoscente quod quid est (LLT-A); Bonaventura, Comm. in Sent. III comm. in d.36, articulus unicus, q. 6, conclusio ad illud quod obiicitur, quod formae non est forma, nec perfectionis perfectio; dicendum, quod illud intelligendum est, per se loquendo: quia forma non formatur, secundum quod forma, nec perfectio perficitur, secundum quod perfectio, sed secundum quod in se habet aliquam informitatem et aliquam imperfectionem (LLT-B).

Lessicografi medievali:

Papias (s.v. loquor): loquor verbum deponens activam vim habet (Mirabile).
Uguccione L 97, 1 (s.v. loquor): loquor -ris -cutus, unde locutor -ris et hec locutio -nis et hec loquela (DaMa).
Balbi (s.v. loquor) = Uguccione.

Commentatori danteschi:
-
Autore: Giulia Pedonese.
Data redazione: 07.05.2019.
Data ultima revisione: 25.05.2021.