converto, -verti, -versum, -ere (v.)

1. convertirsi, coincidere (Chiesa-Tabarroni Mon.).
De vulg. II i 1 Sed quia ipsum prosaycantes ab avientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaycantibus permanere videtur exemplar, et non e converso - que quendam videntur prebere primatum -, primo secundum quod metricum est ipsum carminemus, ordine pertractantes illo quem in fine primi libri polluximus.
De vulg. II iii 8 Quod autem tota comprehendatur in cantionibus ars cantandi poetice, in hoc palatur, quod quicquid artis reperitur in omnibus aliis et in cantionibus reperitur, sed non convertitur hoc.
De vulg. II xi 9 Et quemadmodum diximus frontem posse superare carminibus, sillabis superatam, et e converso sic de sirmate dicimus.
Ep. XIII 30 Similiter differunt in modo loquendi: elate et sublime tragedia; comedia vero remisse et humiliter, sicut vult Oratius in sua Poetria, ubi licentiat aliquando comicos ut tragedos loqui, et sic e converso: Interdum tamen et vocem comedia tollit, iratusque Chremes tumido delitigat ore; et tragicus plerunque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, etc.
Mon. I vi 1 Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem. Pars ad totum se habet sicut ad finem et optimum: ergo et ordo in parte ad ordinem in toto, sicut ad finem et optimum. Ex quo habetur quod bonitas ordinis partialis non excedit bonitatem totalis ordinis, sed magis e converso.
Mon. I vi 2 Cum ergo duplex ordo reperiatur in rebus, ordo scilicet partium inter se, et ordo partium ad aliquod unum quod non est pars, sicut ordo partium exercitus inter se et ordo earum ad ducem, ordo partium ad unum est melior tanquam finis alterius: est enim alter propter hunc, non e converso.
Mon. I xi 16 Et rursus: principibus aliis appropinquant per Monarcham et non e converso.
Mon. I xii 10 Unde Phylosophus in suis Politicis ait quod in politia obliqua bonus homo est malus civis, in recta vero bonus homo et civis bonus convertuntur
Mon. I xii 11 Non enim cives propter consules nec gens propter regem, sed e converso consules propter cives et rex propter gentem; quia quemadmodum non politia ad leges, quinymo leges ad politiam ponuntur, sic secundum legem viventes non ad legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos, ut etiam Phylosopho placet in hiis que de presenti materia nobis ab eo relicta sunt.
Mon. III x 10 Preterea, omnis iurisdictio prior est suo iudice: iudex enim ad iurisdictionem ordinatur, et non e converso; sed Imperium est iurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suo comprehendens: ergo ipsa est prior suo iudice, qui est Imperator, qua re ad ipsam Imperator est ordinatus, et non e converso.

Mon. III xii 9 Sed non potest dici quod alterum subalternetur alteri, quia sic alterum de altero predicaretur: quod est falsum; non enim dicimus “Imperator est Papa”, nec e converso.
Mon. III xiv 2 Nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem divinam aut per naturalem, quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non tamen convertitur.
Questio 75 Et ad hoc est dicendum, sicut dicit Phylosophus in secundo De Celo, cum querit quare celum movetur ab oriente in occidentem et non e converso; ibi enim dicit quod consimiles questiones vel a multa stultitia vel a multa presumptione procedunt, propterea quod sunt supra intellectum nostrum.

De vulg. 3
Ep. 1
Mon. 9
Questio 1

converso, De vulg. II i 1; II xi 9; Ep. XIII 30; Mon. I vi 1; I vi 2; I xi 16; I xii 11; III x 10 (2); III xii 9; Questio 75
convertitur, De vulg. II iii 8; Mon. III xiv 2
convertuntur, Mon. I xii 10

e converso: De vulg. II i 1; II xi 9; Ep. XIII 30; Mon. I vi 1; I vi 2; I xi 16; I xii 11; III x 10 (2); III xii 9; Questio 75

Nel signif. tecnico di 'convertirsi nell’opposto in modo equivalente', il v. è perlopiù usato da D. all’interno della locuzione avverbiale e converso. Questa, in senso lato, vale 'all’inverso', 'viceversa', e compare anche nella canzone in volgare Le dolci rime 104. Nel commento di Conv. IV xix 5, in particolare, D. ne chiarisce il signif. in questi termini: «Dico dunque: Sì com'è 'l cielo dovunqu'è la stella, e non è questo vero e converso, cioè rivolto, che dovunque è cielo sia la stella, così è nobilitade dovunque è vertude, e non vertude dovunque nobilitade». In tale accezione logica, il v. costituisce dunque una spia lessicale della familiarità dantesca con il linguaggio tipico delle «scuole delli religiosi» e delle «disputazioni delli filosofanti».

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
convertire, vd. ED (A. Bufano); e converso, vd. ED.
Latino classico e tardoantico:

Rhet. Her. II xxiv 38 quae hoc modo concludentur, aut ex contrario convertentur (Bibliotheca Augustana); IV xxviii 39 contrariae sententiae relatione verba quoque convertantur (Bibliotheca Augustana); Cic. Tusc. II 73 ad eos impetum suum fortuna converterit (LLT); Tusc. III 29 fortuna mutata impetum convertat (LLT); Lucan. IV 163 raptum […] fuga convertite bellum (MqDq); Quint. Inst. IV ii 87 quaedam partes narrationis […] turpiter convertuntur (Bibliotheca Augustana); Tac. Hist. IV 81 statim conversa ad usum manus (CC); vd. ThLL, s.v. converto II, III 2.

Latino medievale:

Alberto MagnoComm. in I Sent. d. 9B, a. 5 detur enim corpus luminosum objectum non esse, non erit splendor in eo cui objicitur: ergo sequitur, si splendor est, corpus luminosum objectum est: et non e converso, quia potest impediri: ergo objectio corporis est prior natura: quia prius natura est a quo non convertitur consequentia (LLT); Tommaso d'AquinoSent. IX l. 7, n. 1841 beneficiati enim ex debito obligantur ad amandum benefactores, sed non e converso (LLT); In Arist. Phys. II, l. 3, n. 5 Manifestum est autem quod posteriora non sunt de intellectu priorum, sed e converso: unde priora possunt intelligi sine posterioribus, et non e converso (LLT); Matteo d'AcquaspartaQuaest. disp. prod. q. 7, resp. ad arg., 8 si vero loquamur secundum habitudinem causae ad effectum vel e converso: cum quantum ad connotatum generare sit causa ad creare, quia generatio est causa creationis, sic naturali consequentia sequitur generare ad creare et non e converso, et ideo secundum istum modum et secundum rem et secundum intellectum prius est generare quam creare (LLT).

Lessicografi medievali:

Uguccione U 20, 20 (s.v. verto): converto -is, simul vertere vel ad aliquam sectam et vitam vertere (DaMA).
Balbi (s.v. verto) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Graziolo Bambaglioli ad Inf. VII 29-30: et e converso avarus percutiebat in prodigum (DDP).
Guido da Pisa ad Inf. II 61: Fortuna enim quos Deus diligit odit, et quos Deus odit ipsa diligit e converso (DDP).
Pietro Alighieri (3) ad Inf. V 28-33: et hoc ex eo quod nos in hoc mundo cecat circa aspectum mulierum et e converso in non videndo quid faciamus et quid concupiscamus (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 24.02.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.