impudenter (avv.)

1. impudentemente (Castiglioni-Mariotti), senza ritegno.
Ep. VI 10 Nulla etenim conditio delinquentis formidolosior, quam impudenter et sine Dei timore quicquid libet agentis. Hac nimirum persepe animadversione percutitur impius, ut moriens obliviscatur sui qui dum viveret oblitus est Dei.
Mon. III iii 8 Quidam vero alii, quorum obstinata cupiditas lumen rationis extinxit - et dum ex patre dyabolo sunt, Ecclesie se filios esse dicunt - non solum in hac questione litigium movent, sed sacratissimi principatus vocabulum aborrentes superiorum questionum et huius principia inpudenter negarent.
Ep. 1

Mon. 1
impudenter, Ep. VI 10; Mon. III iii 8
-
L’avv., derivato da impudens + -ter (cfr. OLD s.v. impudenter), è att. due volte nella produzione in lat. di D. ed ha numerosi riscontri nel lat. class., tardoant. e mediev. (cfr. il campo Corrispondenze).

Nella più antica tradizione esegetica alla Commedia il termine compare solo tre volte, all’interno del Comentum di Benvenuto da Imola.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
numerose att. (cfr. ThLL s.v. impudenter 1); vd. ad es. Ter. Andr. 756 Mirum vero inpudenter mulier si facit (MqDq); Cic. Fam. VII 27, 1 Negas me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim (CC); Cypr. Domin. orat. VI Non allevatis in caelum impudenter oculis nec manibus insolenter erectis, pectus suum pulsans et peccata intus inclusa contestans divinae misericordiae implorabat auxilium, et cum sibi pharisaeus placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic rogavit, qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter oravit, et exaudivit orantem qui humilibus ignoscit (LLT); Aug. Conf. V 8 Contra apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum: inrumpunt impudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit (Bibliotheca Augustana).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr. DMLBS s.v. impudenter 1), vd. ad es. Isidoro di Siviglia, De eccl. off., II 16 Inter hos saepius discordia oboritur, invidiae que livor de fraternis profectibus gignitur, amor temporalium rerum grassatur, sequentes terrenas concupiscentias tanto inianter quanto saepius et ante humanos oculos inpudenter (LLT); Rabano Mauro, Comm. in Ezech., IX xxiii 744 Idolum autem Baal sive Bel, et ut apertius dicam Belis, Assyriorum religio est, consecrata in honorem patris a Nino Belis filio: et fornicationem suam Assyriis praebuit impudenter ducibus et magistratibus qui induti erant veste varia et multicolori, equitibus et adolescentibus forma cunctis egregia, ita ut ambarum sororum una fieret fornicatio (CC); Bernardo di Clairvaux, Apol., I Quomodo namque silenter audire possum vestram huiuscemodi de nobis querimoniam, qua scilicet miserrimi hominum, in pannis et semicinctiis, de cavernis, ut ille ait, dicimur iudicare mundum, quod que inter cetera intolerabilius est, etiam gloriosissimo Ordini vestro derogare, sanctis, qui in eo laudabiliter vivunt, impudenter detrahere, et de umbra nostrae ignobilitatis mundi luminaribus insultare? (CC); Bonaventura, Comm. in Luc., IV xlii 92 Primo ergo ab acceptatione doctrinae Christi excluditur ostentatio, cum dicitur: Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, volens se magis humiliter occultare quam impudenter ostentare, secundum illud Psalmi: ‘Elongavi fugiens et mansi in solitudine’ (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
Benvenuto da Imola ad Inf. IV 144: Sed hic statim obicitur: quomodo autor posuit istum (scil. Averroim) sine pena, qui tam impudenter et impie blasfemat Christum dicens, quod tres fuerunt baratores mundi, scilicet Christus, Moyses, et Macomettus, quorum Christus, quia iuvenis et ignarus, crucifixus fuit? (DDP); ad Inf. XXI 136-139: Nec te turbet quod autor posuit hic in fine capituli, quia talem finem habet barataria, et propalat se cum magno risu et ludibrio audientium, et meretrices trice(!) non tam impudenter iurgantur inter se linguis spurcis, sicut aliquando isti baratarii inter se (DDP); ad Par. II 7-9: Nota etiam quod aqua quam autor nunc primo assumit percurrendam est profundissima omnium aquarum, ut testatur Augustinus. Audivi tamen quosdam ridenter dicentes, quod theologia, nisi moderni theologi admiscerent sibi philosophiam, tota staret in parvo libro parvi pretii. Sed indignanter respondeo quod nimis impudenter mentiuntur, quoniam in nulla scientia invenitur tam immensum volumen, sicut Biblia in sacra scientia (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 17.12.2021.