indubitabilis, -e (agg.)

1. indubbio (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II v 6 Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam - ut iam dictum est - satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur.
Mon. 1
indubitabilia, Mon. II v 6
signum indubitabile: Mon. II v 6
Hapax nel lat. dantesco. L’agg., derivato da in- + dubitabilis (cfr. OLD s.v. indubitabilis), non è presente nel lat. class. ma compare nel lat. tardoant. e mediev. (cfr. il campo Corrispondenze).

La iunctura «signum indubitabile» è att. più volte nel lat. anteriore a D.: Stat. Theb. XI 64; Dig. XXVIII t.5, r.9, p.8; Isacco di Stella, Serm. XXVIII 10; Tommaso d’Aquino, Cat. in Matth. I 11.

L’agg. non si trova nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
numerose att. a partire dal lat. tardoant. (cfr. ThLL s.v. indubitabilis 1); vd. ad es. Quint. Inst. IV 1, 55 Frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exerere non debeat (Bibliotheca Augustana); Stat. Theb. XI 64 Ergo procul vacua concedit valle solumque / Ense fodit Stygio terraeque inmurmurat absens / Nomen et (Elysiis signum indubitabile regnis) / Crinalem attollit longo stridore cerasten: / Caeruleae dux ille comae, quo protinus omnis / Horruit audito tellus pontusque polusque, / Et pater Aetnaeos iterum respexit ad ignes (MqDq); Arnob. Nat. II 60 solum esse indubitabilem (scil. Deum christianum), solum verum et de quo nullus ambigere nisi amens possit et desperationis insanae, quem satis sit scire ut nihil aliud noveris, sis que veram et maximam scientiam consecutus in dei rerum capitis [et] cognitione defixus (CC); Amm. XXI 1, 12 Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur interdum (Bibliotheca Augustana); Dig. XXVIII t. 5, r. 9, p. 8 Si quis nomen heredis quidem non dixerit, sed indubitabili signo eum demonstraverit, quod paene nihil a nomine distat, non tamen eo, quod contumeliae causa solet addi, valet institutio (LLT).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr. DMLBS s.v. indubitabilis 2), vd. ad es. Beato di Liebana, Comm. Apoc., III iii 123 Semper enim quod ante dictum est et postea factum invenitur, illud fidem facit indubitabilem (LLT); Bernardo di Clairvaux, Serm. in Ded., V 2 Quomodo enim amat quis, cuius mortem amat? Quod si, ut verum est et indubitabile, mors animae iniquitas est, absolutam proinde liquet esse sententiam, quod ‘iniquitatem qui diligit, odit animam suam’ (CC); Isacco di Stella, Serm., XXVIII 10 Rogandus es ergo, bone Iesu, ut coram nobis certum aliquod ac indubitabile signum facias, quo de dubiis certos reddas, sicut coram discipulis mente adhuc caecis corpore caecum illuminasti, ut per id quod impraesentiarum mirum cernerent, de dubiis indubitanter futurum crederent quod audirent (CC); Alberto Magno, Anal. priora, II iv 6 Demonstratio enim ad impossibile primo ponit et supponit hoc quod vult interimere: per hoc enim deducit ad indubitabile falsum, et sic procedit ex falso posito in altera praemissarum (LLT); Bonaventura da Bagnoregio, Coll. in Hex., II 10 Hae regulae sunt infallibiles, indubitabiles, iniudicabiles, quia per illas est iudicium, et non est de illis (LLT); Tommaso d’Aquino, Cat. in Matth., I 11 Dum enim audit ab Angelo quae intra se cogitaverat, indubitabile signum erat quod a Deo mitteretur, cuius solius est scire cordis secreta (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
-
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 19.12.2021.