au(c)toritas, -tatis (s.f.)

1. potere, capacità di esercitare una funzione dirigente (legata a cariche politiche, amministrative o religiose) (Stabile, Autorità).
Ep. V 28 Quod si pertinax animus poscit ulterius, nondum annuens veritati, verba Christi examinet etiam iam ligati; cui cum potestatem suam Pilatus obiceret, Lux nostra de sursum esse asseruit quod ille iactabat qui Cesaris ibi auctoritate vicaria gerebat officium.
Ep. XI 25 Tu pre omnibus, Urse, ne degratiati college perpetuo remanerent inglorii; et illi, ut militantis Ecclesie veneranda insignia que forsan non emeriti sed immeriti coacti posuerant, apostolici culminis auctoritate resumerent.
Mon. I ii 3 Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo nanque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate vel ab aliquo, Dei ministro seu vicario.
Mon. II v 12 Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est?
Mon. II x 6 Sed Cristus, ut scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi.
Mon. II x 8 Ergo Cristus Augusti, Romanorum auctoritate fungentis, edictum fore iustum opere persuasit. Et cum ad iuste edicere iurisdictio sequatur, necesse est ut qui iustum edictum persuasit iurisdictionem etiam persuaserit: que si de iure non erat, iniusta erat.
Mon. III i 5 Et queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha mundi est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
Mon. III iii 14 Post Ecclesiam vero sunt traditiones quas “decretales” dicunt: que quidem etsi auctoritate apostolica sunt venerande, fundamentali tamen Scripture postponendas esse dubitandum non est, cum Cristus sacerdotes obiurgaverit de contrario.
Mon. III iii 16 Quod si traditiones Ecclesie post Ecclesiam sunt, ut declaratum est, necesse est ut non Ecclesie a traditionibus, sed ab Ecclesia traditionibus accedat auctoritas.
Mon. III iv 1 Isti vero ad quos erit tota disputatio sequens, asserentes auctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dependere velut artifex inferior dependet ab architecto, pluribus et diversis argumentis moventur.
Mon. III iv 3 Deinde arguunt quod, quemadmodum luna, que est luminare minus, non habet lucem nisi prout recipit a sole, sic nec regimen temporale auctoritatem habet nisi prout recipit a spirituali regimine.
Mon. III iv 20 Sic ergo dico quod regimen temporale non recipit esse a spirituali, nec virtutem que est eius auctoritas, nec etiam operationem simpliciter; sed bene ab eo recipit ut virtuosius operetur per lucem gratie quam in celo et in terra benedictio summi Pontificis infundit illi.
Mon. III iv 21 Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali.
Mon. III iv 22 Nam in extremitate maioris ponunt “lucem”, in predicato vero conclusionis “auctoritatem”: que sunt res diverse subiecto et ratione, ut visum est.
Mon. III v 1 Levi precessit Iudam in nativitate, ut patet in Lictera: ergo Ecclesia precedit Imperium in auctoritate.
Mon. III v 3 Et cum arguendo inferunt “sicut Levi precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate”, dico similiter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas: nam aliud est “auctoritas” et aliud “nativitas”, subiecto et ratione; propter quod peccatur in forma. Et est similis processus huic: A precedit B in C; D et E se habent ut A et B: ergo D precedit E in F; F vero et C diversa sunt.
Mon. III v 4 Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est: multi enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritate non precedunt, sed etiam preceduntur a iunioribus; ut patet ubi episcopi sunt tempore minores quam sui archipresbyteri.
Mon. III vi 2 Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quod auctoritas Imperii dependeret ut dicunt.
Mon. III vii 4 Et si quis instaret de vicarii equivalentia, inutilis est instantia; quia nullus vicariatus, sive divinus sive humanus, equivalere potest principali auctoritati: quod patet de levi.
Mon. III vii 7 Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia nullus princeps se ipsum auctorizare potest; recipere autem potest atque dimictere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non dependet.
Mon. III viii 3 Et dicendum ad hoc per distinctionem circa maiorem sillogismi quo utuntur. Sillogizant enim sic: “Petrus potuit solvere omnia et ligare; successor Petri potest quicquid Petrus potuit; ergo successor Petri potest omnia solvere et ligare”. Unde inferunt auctoritatem et decreta Imperii solvere et ligare ipsum posse.
Mon. III x 2 Ex quo arguunt dignitates illas deinde neminem assummere posse nisi ab Ecclesia recipiat, cuius eas esse dicunt; et ex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab alia dependere, ut ipsi volunt.
Mon. III x 9 Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet.
Mon. III xi 3 Et ad hoc infringendum dico quod nichil dicunt: usurpatio enim iuris non facit ius. Nam si sic, eodem modo auctoritas Ecclesie probaretur dependere ab Imperatore, postquam Octo imperator Leonem papam restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam duxit.
Mon. III xiii 1 Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur: que quidem veritas apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem inmediate dependere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est.
Mon. III xiii 2 Et hoc erit ostensum vel si auctoritas Ecclesie removeatur ab illa - cum de alia non sit altercatio - vel si “ostensive” probetur a Deo inmediate dependere.
Mon. III xiii 3 Quod autem auctoritas Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius virtutis; sed, Ecclesia non existente aut non virtuante, Imperium habuit totam suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius.
Mon. III xiii 3 Quod autem auctoritas Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius virtutis; sed, Ecclesia non existente aut non virtuante, Imperium habuit totam suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius.
Mon. III xiii 3 Quod autem auctoritas Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius virtutis; sed, Ecclesia non existente aut non virtuante, Imperium habuit totam suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius.
Mon. III xiii 3 Quod autem auctoritas Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius virtutis; sed, Ecclesia non existente aut non virtuante, Imperium habuit totam suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius.
Mon. III xiii 4 Sit Ecclesia A, Imperium B, auctoritas sive virtus Imperii C; si, non existente A, C est in B, inpossibile est A esse causam eius quod est C esse in B, cum inpossibile sit effectum precedere causam in esse. Adhuc si, nichil operante A, C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem effectus preoperari causam, presertim efficientem, de qua intenditur.
Mon. III xiii 6 Quod si Cesar iam tunc iudicandi temporalia non habuisset auctoritatem nec Cristus hoc persuasisset, nec angelus illa verba nuntiasset, nec ille qui dicebat incompetentem iudicem appellasset.
Mon. III xiii 7 Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset.
Mon. III xiv 5 Quinymo invenio sacerdotes primos ab illa de precepto remotos, ut patet per ea que Deus ad Moysen; et sacerdotes novissimos, per ea que Cristus ad discipulos: quam quidem ab eis esse remotam possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret, cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret.
Mon. III xv 10 Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo “ad inconveniens” probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dependere.
Mon. III xvi 1 Licet in precedenti capitulo ducendo “ad inconveniens” ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti. Consequens enim est si ab ipso Dei vicario non dependet, quod a Deo dependeat.
Mon. III xvi 15 Sic ergo patet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in ipsum de Fonte universalis auctoritatis descendit: qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis.
Mon. III xvi 16 Enucleata nanque veritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab alio dependeret inmediate.
2. autorità, potenza divina (Stabile, Autorità).
Mon. II i 7 Veritas autem questionis patere potest non solum lumine rationis humane, sed etiam radio divine auctoritatis: que duo cum simul ad unum concurrunt, celum et terram simul assentire necesse est.
Mon. II i 8 Igitur fiducie prenotate innixus et testimonio rationis et auctoritatis prefretus, ad secundam questionem dirimendam ingredior.
Mon. III vii 5 Nam scimus quod successor Petri non equivalet divine auctoritati saltem in operatione nature.
3. precedente, modello, esempio memorabile (di contenuto o stile) (Stabile, Autorità).
De vulg. I ix 1 Nos autem nunc oportet quam habemus rationem periclitari, cum inquirere intendamus de hiis in quibus nullius autoritate fulcimur, hoc est de unius eiusdemque a principio ydiomatis variatione secuta. Et quia per notiora itinera salubrius breviusque transitur, per illud tantum quod nobis est ydioma pergamus, alia desinentes: nam quod in uno est rationale, videtur in aliis esse causa.
De vulg. I ix 11 Adinvenerunt ergo illam ne, propter variationem sermonis arbitrio singularium fluitantis, vel nullo modo vel saltim imperfecte antiquorum actingeremus autoritates et gesta, sive illorum quos a nobis locorum diversitas facit esse diversos.
De vulg. II xi 3 Vide ergo, lector, quanta licentia data sit cantiones poetantibus, et considera cuius rei causa tam largum arbitrium usus sibi asciverit; et si recto calle ratio te duxerit, videbis autoritatis dignitate sola quod dicimus esse concessum.
Ep. III 5 Et fides huius, quanquam sit ab experientia persuasum, ratione potest et autoritate muniri.
Ep. III 7 Autoritatem vero Nasonis, quarto que directe atque ad litteram propositum respicit, superest ut intueare; scilicet ubi tradit autor equidem in fabula trium sororum contemtricum in semine Semeles, ad Solem loquens, qui, nymphis aliis derelictis atque neglectis in quas prius exarserat, noviter Leucothoen diligebat «Quid nunc, Yperione nate», et reliqua.
Ep. XIII 54 Quod autem ubique resplendeat, ratio et auctoritas manifestat.
Ep. XIII 62 Similiter etiam et scientius facit auctoritas. Dicit enim Spiritus Sanctus per Hieremiam: «Celum et terram ego impleo»; et in Psalmo: »Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in celum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas etc.». Et Sapientia dicit quod »Spiritus Domini replevit orbem terrarum». Et Ecclesiasticus in quadragesimo secundo: «Gloria Domini plenum est opus eius».
Mon. II ii 7 Preterea meminisse oportet quod, ut Phylosophus docet in primis non similiter in omni materia certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit. Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur.
Mon. II iv 2 Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari: quod autoritate Moysi roboratur ubi, cum ventum est ad sciniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: (...).
Mon. III iv 9 Titubabit fides, si vacillat autoritas
Mon. II v 7 De collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam quodammodo religati esse videntur, sufficit illa sola Ciceronis autoritas in secundis inquit Hec Cicero.
Mon. III ix 1 Accipiunt etiam illud Luce, quod Petrus dixit Cristo, cum ait et dicunt quod per illos duos gladios duo predicta regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse ibi ubi erat, hoc est apud se; unde arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem apud successorem Petri consistere.

De vulg. 3
Ep. 7
Mon. 57

auctoritas, Ep. XIII 54; XIII 62; Mon. I ii 3; III i 5; III iii 16 (2); III iv 20; III v 3; III v 4; III vi 2; III vii 7; III x 20; III xii 2; III xii 3 (2); III xii 4; III xiii 5; III xv 15; III xv 16
auctoritate, Ep. V 28; XI 10; XI 25; Mon. II v 12; II x 8; III iii 14; III iv 1; III v 1; III v 3; III v 4; III x 9; III xv 1
auctoritatem, Mon. III iv 1; III iv 3; III iv 21; III iv 22; III vi 2 (2); III vii 1; III viii 3; III ix 1; III x 2; III xii 1 (2); III xii 6; III xii 7; III xiv 10; III xv 1
auctoritati, Mon. III vii 4; III vii 5
auctoritatis, Mon. I v 2; II i 7; II i 8; II x 6; III xii 3 (2); III xv 15
autoritas, Mon. I v 3; II v 7; III iv 9
autoritate, De vulg. I ix 1; Ep. III 5; Mon. I v 2; II iv 2
autoritatem, Ep. III 7
autoritates, De vulg. I ix 11
autoritatibus, Mon. II ii 7
autoritatis, De vulg. II x 5

-

Il concetto di autoritas è alla base del pensiero medievale in quanto idea fondatrice delle tradizioni culturali. In senso politico, il termine si lega all’antica nozione giuridica di ‘garanzia’.

In ambito retorico-letterario e filosofico l’autoritas è strettamente connessa a un altro valore che discende dal diritto romano, cioè la fides, e alla dignitas, cfr. Stabile, Autorità: «Se l'a. dunque, sul piano politico, si configura come capacità di un personaggio di esercitare una funzione dirigente, un'influenza non legata immediatamente al potere da lui esercitato, ma agli elementi che giustificano il seguire e il cedere a esso, su quello culturale essa denota il potere di convinzione, di persuasione, di un filosofo, un poeta, uno storico, un oratore (i connotati fortemente personali dell'auctoritas rendevano molto stretti i legami tra a. e capacità oratoria) giustificato dalla fides loro attribuita, dalla superiorità e dall'ascendente esercitato. Gravitas, dignitas, nobilitas son tutti elementi che rientrano nella auctoritas dell'uomo politico o di dottrina latino, per renderlo un modello degno di emulazione».

La def. di Uguccione sembrerebbe circolare: se a Der. A I 1 autoritas traduce il gr. autentin come uno dei possibili etimi di au(c)tor, a Der. A I 3 la voce deriva da autor inteso come autentin (scritto dunque senza la c) e significa «sententia imitatione digna».

a parte l’oscillazione grafica aut- / auct- non ci sono varianti significative. Come per auctor / autor, l’ortografia è portatrice di una distinzione semantica.
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
autorità, vd. ED (G. Stabile).
Latino classico e tardoantico:

Ampiamente att. in senso politico-religioso (cfr. OLD e ThLL) e retorico-letterario (vd. OLD s.v. auctoritas 10 e ThLL s.v. auctoritas II 3 b-c).
Cic. Top. 73 Haec ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne, quod ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem. Persona autem non qualiscumque est testimonii pondus habet; ad fidem enim faciendam auctoritas quaeritur; sed auctoritatem aut natura aut tempus adfert. Naturae auctoritas in virtute est maxima; in tempore autem multa sunt, quae adferant auctoritatem: ingenium opes aetas [fortuna] ars usus necessitas, concursio etiam non numquam rerum fortuitarum (LLT-A); Cic. Top. 78 Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident quorumque vitam constantem et probatam, ut Catonis Laelii Scipionis aliorum que plurium, rentur eos esse, qualis se ipsi velint; nec solum eos censent esse talis, qui in honoribus populi re que publica versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem (LLT-A).

Latino medievale:

Diffuso in senso giuridico (vd. Arnaldi-Smiraglia) e retorico-letterario, cfr. MLW s.v. auctoritas VI C). Si nota in particolare un passo attribuito ad Isidoro, dove il fondamento dell’autorità è posto nella priorità temporale o di rango (cfr. ED s.v. autorità).
Isid., Epist. IV 13 In finem autem epistolae hujus hoc adjiciendum putavi, ut quotiescunque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius concilii magis teneatur sententia, cujus antiquior aut potior exstat auctoritas (PL).

Lessicografi medievali:

Uguccione, A I 1 (s.v. augeo): Quando vero significat autentin, idest autoritatem, est communis generis et debet scribi sine c, ut hic et hec autor, et derivatur ab autentin. A I 3: Et ab autor quod significat autentin derivatur hec autoritas, idest sententia imitatione digna (DaMa).
Balbi (s.v. autoritas): Autoritas -tatis sine c scribitur et derivatur ab autor quid significat autentim et est auctoritas sententia imitatione digna vel autoritas prout sumitur in topicis est iudicium sapientis in sententia sua unde a rei iudicio solet talis locus denotari (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Giulia Pedonese.
Data redazione: 13.12.2019.
Data ultima revisione: 17.05.2021.