trag(o)edia, -e (s.f.)

1. composizione poetica di stile elevato, canzone (Marigo De vulg.).
De vulg. II iv 5 Deinde in hiis que dicenda occurrunt debemus discretione potiri,utrum tragice, sive comice, sive elegiace sint canenda. Per tragediam superiorem stilum inducimus, per comediam inferiorem, per elegiam stilum intelligimus miserorum.
De vulg. II xii 6 Verumtamen quosdam ab eptasillabo tragice principiasse invenimus,videlicet Guidonem de Ghisileriis et Fabrutium Bononienses: et et et quosdam alios. Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimus, non sine quodam elegie umbraculo hec tragedia processisse videbitur.
De vulg. II xiii 13 Tria ergo sunt que circa rithimorum positionem potiri dedecet aulice poetantem: nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio, nisi forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi preroget - ut nascentis militie dies, qui cum nulla prerogativa suam indignatur preterire dietam: hoc etenim nos facere nisi sumus ibi: secundum vero est ipsa inutilis equivocatio, que semper sententie quicquam derogare videtur; et tertium est rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta: nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragedia nitescit.
Ep. XIII 29 Et est comedia genus quoddam poetice narrationis ab omnibus aliis differens. Differt ergo a tragedia in materia per hoc, quod tragedia in principio est admirabilis et quieta, in fine seu exitu est fetida et horribilis; et dicitur propter hoc a “tragos” quod est hircus et “oda” quasi “cantus hircinus”, id est fetidus ad modum hirci; ut patet per Senecam in suis tragediis. Comedia vero inchoat asperitatem alicuius rei, sed eius materia prospere terminatur, ut patet per Terentium in suis comediis. Et hinc consueverunt dictatores quidam in suis salutationibus dicere loco salutis “tragicum principium et comicum finem”
Ep. XIII 29 Et est comedia genus quoddam poetice narrationis ab omnibus aliis differens. Differt ergo a tragedia in materia per hoc, quod tragedia in principio est admirabilis et quieta, in fine seu exitu est fetida et horribilis; et dicitur propter hoc a “tragos” quod est hircus et “oda” quasi “cantus hircinus”, id est fetidus ad modum hirci; ut patet per Senecam in suis tragediis.
Ep. XIII 30 Similiter differunt in modo loquendi: elate et sublime tragedia; comedia vero remisse et humiliter, sicut vult Oratius in sua Poetria, ubi licentiat aliquando comicos ut tragedos loqui, et sic e converso:
Ep. XIII 29 Et est comedia genus quoddam poetice narrationis ab omnibus aliis differens. Differt ergo a tragedia in materia per hoc, quod tragedia in principio est admirabilis et quieta, in fine seu exitu est fetida et horribilis; et dicitur propter hoc a “tragos” quod est hircus et “oda” quasi “cantus hircinus”, id est fetidus ad modum hirci; ut patet per Senecam in suis tragediis.

De vulg. 3
Ep. 4

tragedia, De vulg. II xii 6; II xiii 12; Ep. XIII 29 (2); XIII 30
tragediam, De vulg. II iv 5
tragediis, Ep. XIII 29

-

Grecismo. L’etimologia da oda e tragos (vd. oda e cfr. comedia in VDL) sviluppata dal commento Communiter a Orazio è tradizionale e si riscontra nei lessicografi mediev., cfr. Isid., Orig. VIII vii 5 (s.v. tragoedi = Papias s.v. tragoedi): «Tragoedi dicti, quod initio canentibus praemium erat hircus, quem Graeci τρá½±γος vocant». I tre stili, alto, medio e basso vengono fatti corrispondere a  «tre generi letterari, assunti come eponimi dei tre stili» a loro volta abbinati in modo non biunivoco a tre livelli del volgare, vd. Tavoni De vulg., pp. 1416-1417 (cit. da p. 1417) e vd comedia in VDL.

Nei commentatori danteschi il sost. è ampiamente diffuso per indicare non solo le tragedie vere e proprie (es. di Seneca), ma anche i poemi epici (fra cui l’Eneide e la Tebaide) in accordo con la tradizione mediev. Come nel caso di comedia, la corrispondenza tra la definizione di tragedia nell’Ep. XIII e nel commento di Guido da Pisa è stata sottolineata negli ultimi studi relativi all’autenticità dell’Ep. (vd. soprattutto Casadei, Sull’autenticità). Si nota che la stessa definizione è in Uguccione, Der. O 11, 16-18, seguito da Balbi (cit. nel campo Corrispondenze).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
tragedia, vd. ED (A. Niccoli).
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att., ma in riferimento al genere teatrale e non alla teoria degli stili che si sviluppa nella retorica mediev. (per esempi tardoantichi dello stile tragico come stile sublime, vd. comedia in VDL, campo Note e cfr. tragicus in VDL).
Latino medievale:
Everardo Alemanno, Laborinthus 5, glossa (Faral, Artes, p. 337) Elegia est descriptio carminum tractantium de miseris et versu pentametro et exametro scribitur, Comedia est secundus modus scribendi et est descriptio carminum de conviviis. Tragedia est tertius modus et est descriptio carminum de gestibus regum ut in Alexandro.
Lessicografi medievali:

Papias (s.v. tragoedia): Tragoedia erat quicquid luctuosis carminibus describebant antiqui tragoedus vero cantor tragoediarum genus describentium erat qui cothurnis utebat (Mirabile).

Uguccione O 11, 11-13 (s.v. oda):  Item oda in eodem sensu componitur cum tragos, quod est hyrcus, et dicitur hec tragedia -e, idest hyrcina laus vel hyrcinus cantus, idest fetidus: est enim de crudelissimis rebus, sicut qui patrem et matrem interfìcit vel comedit filium, vel e converso et huiusmodi. Unde et tragedo dabatur hyrcus, scilicet animal fetidum, non quod non haberent aliud dignum premium, sed ad fetorem materie designandum (DaMa). O 11, 16-18 (s.v. oda): «Et differunt tragedia et comedia quia comedia privatorum hominum continet facta, tragedia regum et magnatum. Item comedia humili stilo describitur, tragedia alto. Item comedia a tristibus incipit sed cum letis desinit, tragedia e contrario, unde in salutatane solemus mittere amicis et optare tragicum principium et comicum finem, idest bonum et letum principium et bonum et letum fìnem» (DaMa).
Balbi (s.v. oda) = Uguccione (Mirabile).

Commentatori danteschi:

Guido da Pisa ad Inf. Nota: Est autem tragedia quedam poetica narratio, que in principio est admirabilis et grata, in fine vero, sive exitu, est fetida et horribilis; et propter hoc dicitur a tragos, quod est «hircus» et oda, quod est «cantus» inde tragedia quasi «cantus hircinus» idest fetidus ad modum hirci, ut patet per Senecam in suis tragediis. Vel, ut dicit beatus Ysidorus octavo libro Ethymologiarum (Orig. VIII vii 5, vd. campo Note). Unde et Oratius (vd. tragicus in VDL, campo Corrispondenze) (DDP).

Autore: Giulia Pedonese.
Data redazione: 05.08.2020.
Data ultima revisione: 20.05.2021.