abnego, -avi, -atum, -are (v.)

1. negare (Castiglioni-Mariotti).
Mon. III xv 5 Sed Cristus huius mundi regnum coram Pilato abnegavit: «Regnum» inquit «meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nunc autem regnum meum non est hinc».
Mon. 1
abnegavit, Mon. III xv 5
abnegare regnum: Mon. III xv 5
Hapax nel lat. dantesco. Il v. viene impiegato in un passo che introduce la fonte evangelica (Ioh. 18, 36) e col signif. di ‘negare’, ‘disconoscere’, con att. soprattutto nel lat. tardoant. e mediev. (cfr. il campo Corrispondenze). La iunctura «abnegare regnum», allo stato attuale delle conoscenze, compare soltanto in Pietro il Venerabile, Adv. Iud. III. L’uso dantesco del v. trova un unico riscontro nel Comentum di Pietro Alighieri, che a sua volta riprende Mt. 16, 24.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
numerose att. soprattutto a partire dal lat. tardoant. (cfr. ThLL s.v. abnego II 2; Blaise Patr. 3); vd. ad es. Iuv. XIII 91 Hic putat esse deos et peierat, atque ita se cum: / «decernat quodcunque volet de corpore nostro / Isis et irato feriat mea lumina sistro / dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos (…)» (MqDq); Plin. Epist. X xcvi 7 Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmen que Christo quasi deo dicere se cum invicem se que sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent (Bibliotheca Augustana); Arnob. Nat. II 56 Sic et deos nonnulli esse abnegant prorsus; dubitare se alii an sint uspiam dicunt; alii vero existere neque humana curare: immo alii perhibent et rebus interesse mortalium et terrenas administrare rationes (LLT); Hier. Comm. Ephes. I Si quis reddat depositum; si quis commendata non abneget, fidelem se amicum exhibeat (LLT); Vulg. Lc. 22, 34 Et ille dixit: «dico tibi Petre, non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me» (Bibliotheca Augustana); Mt. 16, 24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: «Si quis vult post me venire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me» (Bibliotheca Augustana); Paul. Dig. XLVII ii 1 Sic is, qui depositum abnegat, non statim etiam furti tenetur, sed ita, si id intercipiendi causa occultaverit (LLT); Isid. Orig. VIII 5, 4 Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegavit (Mirabile).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr. DMLBS s.v. abnegare 3); vd. ad es. Rabano Mauro, Exp. Matth., VIII In hac autem negatione Petri discimus non solum abnegare Christum, qui dicit eum non esse Christum, sed ab illo etiam, qui, cum sit, negat se esse Christianum (LLT); Pietro il Venerabile, Adv. Iud., III Ut igitur et hoc capitulum suo fine concludam, aut scripturas temporale Christi regnum abnegantes abice, aut si non audes, regnum Christi nostri sempiternum suscipe (LLT); Aristotele, Ethica (rev. Moerbeke), VIII 16 Propter quod et utique videbitur non licere filio patrem abnegare, patri autem filium; debentem enim reddendum (ALD); Tommaso d’Aquino, Cat. in Matth., XII 10 Ceterum medium se agere, et in Christum aliqua deferre, negare quae maxima sunt, venerari tamquam Deum, Dei communione spoliare, blasphemia spiritus est: ut cum per admirationem tantorum operum Dei nomen detrahere non audeas, per malevolentiam mentis generositatem eius, abnegata paternae substantiae communione, deturpes (LLT); Rep. Matth., XVI l. 3, n. 1409 Si haberes filium, et videres eum male tractari, si non curares, tu abnegares; sic si vis passionem domini sequi, oportet quod abneges te, et pro nihilo te reputes (LLT); Iacopo da Varazze, Leg., XXVI 5 Cui dyabolus: «et abnegas Christum tuum?» Qui ait: «abnego» (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. abnegare): abnegare: respuere (Mirabile).
Uguccione, N 26, 8 (s.v. nego): nego -as componitur abnego -as, longe absentando negare: negamus si quid obicitur, abnegamus si quid petitur (…). Nego et eius composita omnia sunt activa et corripiunt hanc sillabam, scilicet ne- (DaMA).
Commentatori danteschi:
Pietro Alighieri (3) ad Par. XIV 124-139: Nam martiales, idest bellatores in hoc mundo pro Christo et eius fide, aliqui, ut dicit quedam Glosa in Decretis, sunt habentes voluntatem substinendi omnia pro Christo, tamen si imineret ei periculum revera non susbtinerent; hii enim karitatem habent sed modicam; alii qui, non obstante aliquo periculo tali hoc facerent et substinerent, sunt in karitate perfecta, et isti sunt qui abnegant semetipsos et tollunt crucem suam et sequuntur Christum, et digni sunt eo, ut precepit sive suadit ipse Christus Mathei capitulo V° et capitulo XV° (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 15.01.2021.