comedia, -e (s.f.)

1. composizione nello stile ora umile ora mediocre (Marigo De vulg.).
De vulg. II iv 5 Per tragediam superiorem stilum inducimus, per comediam inferiorem, per elegiam stilum intelligimus miserorum.
Ep. XIII 11 Neque ipsi preheminentie vestre congruum comperi magis quam Comedie sublimem canticam que decoratur titulo Paradisi; et illam sub presenti epistola, tanquam sub epigrammate proprio dedicatam, vobis ascribo, vobis offero, vobis denique recommendo.
2. titolo del poema dantesco.
Mon. I xii 6 Hoc viso, iterum manifestum esse potest quod hec libertas sive principium hoc totius nostre libertatis est maximum donum humane nature a Deo collatum - sicut in Paradiso [Comedie] iam dixi quia per ipsum hic felicitamur ut homines, per ipsum alibi felicitamur ut dii.
Ep. XIII 1 Interdum tamen et vocem comedia tollit.
Ep. XIII 17 Volentes igitur aliqualem introductionem tradere de parte operis alicuius, oportet aliquam notitiam tradere de toto cuius est pars. Quapropter et ego, volens de parte supra nominata totius Comedie aliquid tradere per modum introductionis, aliquid de toto opere premittendum existimavi, ut facilior et perfectior sit ad partem introitus.
Ep. XIII 28 Libri titulus est: “Incipit Comedia Dantis Alagherii, florentini natione, non moribus”. Ad cuius notitiam sciendum est quod comedia dicitur a “comos” villa et “oda” quod est cantus, unde comedia quasi “villanus cantus”.
Ep. XIII 28 Libri titulus est: “Incipit Comedia Dantis Alagherii, florentini natione, non moribus”.
Ep. XIII 28 Ad cuius notitiam sciendum est quod comedia dicitur a “comos” villa et “oda” quod est cantus, unde comedia quasi “villanus cantus”.
Ep. XIII 29 Comedia vero inchoat asperitatem alicuius rei, sed eius materia prospere terminatur, ut patet per Terentium in suis comediis. Et hinc consueverunt dictatores quidam in suis salutationibus dicere loco salutis “tragicum principium et comicum finem”
Ep. XIII 29 Comedia vero inchoat asperitatem alicuius rei, sed eius materia prospere terminatur, ut patet per Terentium in suis comediis.
Ep. XIII 29 Et est comedia genus quoddam poetice narrationis ab omnibus aliis differens. Differt ergo a tragedia in materia per hoc, quod tragedia in principio est admirabilis et quieta, in fine seu exitu est fetida et horribilis; et dicitur propter hoc a “tragos” quod est hircus et “oda” quasi “cantus hircinus”, id est fetidus ad modum hirci; ut patet per Senecam in suis tragediis.
Ep. XIII 30 Similiter differunt in modo loquendi: elate et sublime tragedia; comedia vero remisse et humiliter, sicut vult Oratius in sua Poetria, ubi licentiat aliquando comicos ut tragedos loqui, et sic e converso:
Ep. XIII 31 Et per hoc patet quod Comedia dicitur presens opus. Nam si ad materiam respiciamus, a principio horribilis et fetida est, quia Infernus, in fine prospera, desiderabilis et grata, quia Paradisus; ad modum loquendi, remissus est modus et humilis, quia locutio vulgaris in qua et muliercule comunicant.
Ep. XIII 37 Patet etiam de libri titulo; nam titulus totius libri est “Incipit Comedia etc.”, ut supra; titulus autem huius partis est “Incipit cantica tertia Comedie Dantis etc. que dicitur Paradisus”.
Ep. XIII 37 Patet etiam de libri titulo; nam titulus totius libri est “Incipit Comedia etc.”, ut supra; titulus autem huius partis est “Incipit cantica tertia Comedie Dantis etc. que dicitur Paradisus”.

De vulg. 1
Ep. 13
Mon. 1

comedia, Ep. XIII 28 (3); XIII 29 (2); XIII 30 (2); XIII 31
comediam, De vulg. II iv 5
comedie, Ep. XIII 11; XII 17; XIII 37; Mon. I xii 6
comediis, Ep. XIII 29
-

Grecismo. L’etimologia da oda e comos, parallela a quella di tragedia, si sviluppa a partire dal commento Communiter a Orazio ed entra a far parte della tradizione mediev., vd. Isid. Orig. VIII VII 6 (s.v. comoedi): «Comoedi appellati siue a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci κá½½μας uocant, sive a comisatione»  oltre a oda e trag(o)edia in VDL. Il punto di partenza per l’uso del genere letterario come etichetta stilistica è l’Ars poetica di Orazio (vv. 26 ss., 89 ss., ecc.) secondo una direzione che si sviluppa in epoca tardoantica, vd. Mar. Victorin., Gramm. II iv 8-25 (Keil, Grammatici, p. 81): «Trimetri igitur iambici acatalecti genera sunt quattuor [hi numquam semipede, ut tetrametri, sed semper integro concluduntur pede, quo paene omnes tragoediae et comoediae scriptae sunt], quorum prius tragicum, dehinc comicum et iambicum, post satyricum habebitur» e Schol. Rhet. ad Herennium: «secundum intentionem dicimus tragoedum uti alto, satiricum mediocri, comoedum humili genere» (cit. in Mengaldo, Stili). Nonostante si tratti di una tripartizione, la totalità degli stili è esaurita dalla dicotomia tragedia-commedia: comedia infatti comprende tutto ciò che non è stile alto (indicato con trag(o)edia, vd. in VDL).

Il terzo termine, l’elegia, introduce un elemento stilistico e contenutistico che, stando al De vulg., si può individuare almeno all’interno dello stile tragico e lo abbassa (vd. elegia in VDL e cfr. Tavoni De vulg., pp. 1417-1418). Ma se la terna tragedia-elegia-commedia è una delle possibili combinazioni previste dalla tripartizione stilistica mediev., la novità dantesca consiste nell’aver applicato queste etichette non alla narrativa, ma alla lirica, e in particolar modo alla lirica in volgare (vd. Mengaldo, Stili). Per quanto riguarda il titolo della Commedia così come argomentato nell’Ep. a Cangrande, si vd. le osservazioni di Casadei, Dante, parte I cap. 1: Il titolo della Commedia l’Epistola a Cangrande e ID., Sull’autenticità, pp. 812-815. Sulla possibilità che l’occorrenza della Monarchia sia una glossa entrata a testo, oltre a Casadei, loc. cit. vd. Quaglioni Mon., pp. 1008-1009.

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
commedia, vd. ED s.v. Stili, dottrina degli (P.V. Mengaldo).
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att., ma in riferimento al genere teatrale e non alla teoria degli stili che si sviluppa nella retorica mediev. (per le precoci att. di epoca tardoantica, vd. campo Note).
Latino medievale:

Giovanni di Garlandia, Parisiana Poetria (Mari, Poetria, p. 927) Item historicum aliud tragicum, scilicet carmen quod incipit a gaudio et terminat in luctu; aliud elegiacum idest miserabile carmen, quod continet et recitat dolores amantium. Elegie species est amabeum, quod aliquando est in altercatione personarum et in certamine amantum, ut in Theodolo et in Bucolicis. Item notandum quod tercia species narrationis que dicitur argumentum est comedia, et omnie comedia est elegia, sed non convertitur; Everardo Alemanno Laborinthus 5, glossa (Faral, Artes, p. 337) Elegia est descriptio carminum tractantium de miseris et versu pentametro et exametro scribitur, Comedia est secundus modus scribendi et est descriptio carminum de conviviis. Tragedia est tertius modus et est descriptio carminum de gestibus regum ut in Alexandro.

Lessicografi medievali:
Papias (s.v. comoedia): Comoedia est quod res privatae et humilium personarum comprehendit notam alto stillo ut tragoedia sed mediocri et dulci quid saepe etiam de historica fide et de gravibus tractat personis. (...) Comoedia villanus carmen (Mirabile).
Uguccione O 11, 6 (s.v. oda): Item oda quod est cantus vel laus componitur cum comos quod est villa et dicitur hec comedia, idest villanus cantus vel villana laus, quia tractat de rebus rusticanis et affìnis est cotidiane locutioni quia circa villas fiebat et recitabatur (DaMa).
Balbi (s.v. comedia) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:

ampiamente att. in relazione al titolo del poema dantesco, secondo l’etimologia tradizionale da oda e comos  e in opposizione a tragedia  entro la consueta tripartizione degli stili (vd. campo Note).
Pietro Alighieri (3) ad Inf. Nota: Hiis peroratis, veniamus ad titulum libri huius Comedie qui talis debet esse in hac sua prima rubrica: Incipit Comedia Dantis Alagherii, et eius primus liber in quo de descensu Inferni pertractat {cf. Dante, Ep. XIII 28-32}, circa quam primo queritur cur auctor hoc suum predictum poema nominatum Comediam, ad quod sciendum prenotandum est quod antiquitus, ut dicit Ysiderus, inter alios cantus poeticos erat quidam qui dicebatur 'comedia', scilicet quando aliquis poeta cantabat, idest sua carmina proferebat, circa gesta privatarum personarum et humilium, modesto stilo, ut Plautus, Accius et Terrentius et alii comici poete fecerunt, sicut 'tragedia' est alius cantus poeticus, quando aliquid scilicet alto stilo describitur, tangens tristia gesta regum ut plurimum (DDP).
Benvenuto da Imola ad Inf. Nota: Ad quod notandum est quod est triplex stylus scilicet, tragoedia, satyra, et comoedia. (...) Comoedia est stylus bassus et humilis, tractat enim vulgaria et vilia facta ruralium, plebeiorum, et humilium personarum; et talia describentes vocantur comoedi, sive comici, sicut Plautus, Terentius, Ovidius (DDP).

 

Autore: Giulia Pedonese.
Data redazione: 05.08.2020.
Data ultima revisione: 20.05.2021.