affluenter (avv.)

1. abbondantemente (Castiglioni-Mariotti).
Ep. II 2 Patruus vester Alexander, comes illustris, qui diebus proximis celestem unde venerat secundum spiritum remeavit ad patriam, dominus meus erat et memoria eius usquequo sub tempore vivam dominabitur michi, quando magnificentia sua, que super astra nunc affluenter dignis premiis muneratur, me sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum. Hec equidem, cunctis aliis virtutibus comitata in illo, suum nomen pre titulis Ytalorum, ereum illustrabat.
Ep. XIII 66 Et postquam premisit hanc veritatem, prosequitur ab ea circumloquens Paradisum; et dicit quod fuit in celo illo quod de gloria Dei, sive de luce, recipit affluentius.
Ep. 2
affluenter, Ep. II 1
affluentius, Ep. XIII 66
affluenter munerare: Ep. II 1
recipere affluenter: Ep. XIII 66
L’uso dantesco dell’avv. si inserisce nel solco della tradizione class., tardoant. e mediev. (vd. il campo Corrispondenze). In Mon. I i 6 il vocabolo compare all’interno di una citazione biblica (Vulg. Iac. 1 5), assai ricorrente nella produzione mediolatina.

Le iuncturae «affluenter munerare» (Ep. II 1) e «recipere affluenter» (Ep. XIII 66), allo stato attuale delle conoscenze, non compaiono altrove.

Nella più antica tradizione esegetica alla Commedia l’avv. compare due volte, all’interno del Comentum di Benvenuto da Imola e in quello di Giovanni da Serravalle.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att. (cfr. ThLL s.v. affluenter), vd. ad es. Nep. Att. XIV 2 Cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de cotidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tanta que usus est moderatione, ut neque in sestertio vicies, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in sestertio centies affluentius vixerit, quam instituerat, pari que fastigio steterit in utraque fortuna (Bibliotheca Augustana); Cic. Tusc. V 16 Quid vero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentius que sitientem, nonne recte miserrimum dixeris? (LLT); Vulg. Gc. 1, 5 Si quis autem vestrum indiget sapientiam, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei (Bibliotheca Augustana); Cassiod. Var. X 8 Ita nos gratia vestrae pietatis oblectat, ut quicquid ad decorem nostrum potest proficere, libenter a vestris velimus partibus postulare: quia talia vobis divina tribuerunt, ut et vos eius affluenter muneribus abundetis et sperantibus benigno animo quae sunt necessaria concedatis (Bibliotheca Augustana).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr. DMLBS e MLW s.v. affluenter), vd. ad es. Beda il Venerabile, Hist. Eccl., I xv 3 Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentes que occasionem divortii protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere vastaturos (Bibliotheca Augustana); Roswitha di Gandersheim, Sap., IV 3 Ad hoc vos materno lacte affluenter alui, ad hoc delicate nutrivi, ut vos caelesti, non terreno, sponso traderem, quo vestri causa socrus aeterni regis dici meruissem (MGH).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
Benvenuto da Imola ad Par. XXI 118-120: Hic Petrus Damianus arguit fratres sui ordinis modernos, qui neglecta regula vivunt dissolute et pinguiter, dicens: ‘Quel chiostro’, idest, illud monasterium, ubi stant claustrales, ‘solea render fertilmente’, idest, affluenter et copiose (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Inf. Intro. Nota: Quid per fontem, nisi eloquentia tam pulchra ipsius Dantis, que patet in rythimis libri? Quid per laurum, nisi poesis, quam tam affluenter habuit ipse Dantes et scivit, et fuit excellentissimus poeta? (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 07.02.2021.