altrinsecus (avv.)

1. da una parte e dall'altra (Castiglioni-Mariotti).
Mon. II ix 15 Cumque duo populi ex ipsa troyana radice in Ytalia germinassent, romanus videlicet et albanus, atque de signo aquile deque penatibus aliis Troyanorum atque dignitate principandi longo tempore inter se disceptatum esset, ad ultimum de comuni assensu partium, propter iustitiam cognoscendam, per tres Oratios fratres hinc et per totidem Curiatios fratres inde in cospectu regum et populorum altrinsecus expectantium decertatum est: ubi tribus pugilibus Albanorum peremptis, Romanorum duobus, palma victorie sub Hostilio rege cessit Romanis. Et hoc diligenter Livius in prima parte contexit, quod Orosius etiam contestatur.
Mon. 1
altrinsecus, Mon. II ix 15
-
Hapax nel lat. dantesco. L’avv. viene impiegato col signif. di ‘da una parte e dall'altra’, att. in età tardoant. e mediev. (cfr. Corrispondenze).

L’uso dantesco dell’avv. non trova riscontri nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
numerose att. a partire dall’epoca tardoant. (cfr. ThLL s.v. altrinsecus II), vd. ad es. Paneg. XII 2 Mihi vero hi omnes quibus altrinsecus iactor aestus diu ante meditati longe que prospecti sunt (LLT); Amm. XV 10, 4 Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tepore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum per diruptas utrimque angustias et lacunas pruinarum congerie latebrosas descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta; idque remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod pleraque vehicula vastis funibus illigata pone cohibente virorum vel bouum nisu valido vix gressu reptante paulo tutius devolvuntur (Biliotheca Augustana); Vulg. Gn. 15, 10 Qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit (Bibliotheca Augustana).
Latino medievale:
numerose att. (cfr. MLW s.v. altrinsecus a), vd. ad es. Aldelmo, De metris Tripertita, ut diximus, praepositionum definitio huiuscemodi differentia colligitur: aut ipsae praepositiones corrumpuntur ut accedo, succedo, oppono, appono; aut ceteras orationum partes, quibus praepositae fuerint, corrumpunt et ipsae incorruptae permanent ut quaero exquiro inquiro requiro et frango confringo infringo, spargo dispergo, sparsi dispersi; aut certe altrinsecus corrumpuntur id est tam praepositio quam ceterae orationis partes, quae praepositionibus ritu figurae compositae successerint ut corripio, coerceo, sinciput, occiput (MGH); Beda il Venerabile, De templo, I Fecit que in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulos et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur (LLT); Pier Damiani, Epist., 48 Habet autem altrinsecus beatorum apostolorum Petri et Pauli diversis quidem locis constitutas aecclesias, sed sui compage sacramenti, quia videlicet in quodam meditullio posita, quasi caput membris supereminet, indifferenter unitas (ALIM).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. altrinsecus): altrinsecus: dextra levaque, alterutrum (Mirabile).
Uguccione A 121, 2 (s.v. alter): ab alter altrinsecus, idest aliter, et altrinsecus idest e contrario utrimque, unde Prudentius in libro Ymnorum ‘Respondet ille altrinsecus’ (DaMA). 
Balbi (s.v. altrinsecus): ab alter dicitur altrinsecus, idest alter, et altrinsecus idest e contrario utrimque, unde Prudencius in hympno ‘Respondit ille altrinsecus’ vel secundum Papiam ‘altrinsecus dextera levaque, alterutrum’. Genesis XV dicitur ‘et utrasque partes contra se altrinsecus posuit’ (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 15.02.2021.