directivus, -a, -um (agg.)

1. direttivo, che dirige (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. I iii 2 Et ad evidentiam eius quod queritur advertendum quod, quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem; sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam comunitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem universaliter genus humanum Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit. Et hoc queritur hic tanquam principium inquisitionis directivum.
Mon. I xiv 5 Habent nanque nationes, regna et civitates inter se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiva vite.
Mon. 2
directiva, Mon. I xiv 5
direcrivum, Mon. I iii 2
principium inquisitionis directivum: Mon. I iii 2
L'agg. sembra introdotto per la prima volta nel lat. mediev. dalla trad. di Enrico Aristippo dei Metereologica aristotelici, che menziona il fatto che, fra i corpi, ve ne sono alcuni flessibili e raddrizzabili (directiva), come la canna e il vimine, e altri invece che non lo sono, come l’argilla e la pietra.

La trasposizione di questo agg. dall'ambito fisico a quello morale, già presente nello Speculum universale di Radulphus Ardens, è poi definitivamente sancita dalla trad. di Roberto Grossatesta dell'Etica Nicomachea e del Commento di Eustrazio al primo libro (vd. Corrispondenze).

In linea con alcuni suoi contemporanei come Matteo d'Acquasparta e Pietro d'Alvernia, D. applica l'agg. directivus - in primo luogo - alla funzione regolatrice della legge, che ha il compito di reggere e governare gli atti umani («Habent nanque nationes, regna et civitates inter se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiva vite», Mon. I xiv 5). In secondo luogo - con una certa originalità - l'Alighieri applica l'agg. al signum prefixum su cui si basa l’intera inquisitio razionale della Mon., connotandolo in un senso marcatamente epistemologico («principium inquisitionis directivum», Mon. I iii 2).

Pare degno di nota, da questo punto di vista, già nell’incipit dell’ Expositio Posteriorum di Tommaso d'Aquino questo termine designasse precisamente la funzione regolativa della ratio nei confronti degli atti umani e della logica rispetto alle altre arti («ars quaedam necessaria est, quae sit directiva ipsius actus rationis, per quam scilicet homo in ipso actu rationis ordinate, faciliter et sine errore procedat. Et haec ars est logica, idest rationalis scientia», In Arist. Post. anal. I, l. 1, n. 1); e che anche Alberto Magno, facendo riferimento ad Avicenna, avesse caratterizzato il finis dell’inquisitio medii demonstrativi in termini singolarmente consonanti con quelli usati da D. a proposito del principium: «haec enim scientia [scil. scibilis complexi] finis est inquisitionis medii demonstrativi, et, ut dicit Aristoteles, oportet praestituere finem, ut sciamus omnem sequentem tractatum dirigere in illum, sicut sagittarius metam praestituit, in quam dirigat sagittam: et hoc est exemplum Avicennae in hoc loco» (Anal. Post. II, t. 1, c. 1).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
-
Latino medievale:
Aristotele, Meteor. (tr. E. Aristippo) IV 9 Sunt autem hec quidem lenta et directiva, ut calamus et vimen, illa vero incurvabilia corporum, ut later atque lapis [...] Sunt que lenta et directiva, quorumcumque corporum longitudo potest in rectitudinem ex periferia et ex directitudine in periferiam permutari; et lentescere atque dirigi est in rectitudinem et periferiam transferri seu moveri [...] Et ista sunt curva et directiva et non curva et non directiva (LLT); Radulphus Ardens, Spec. univ. V 36 Intentio est causa affectionis directiva (LLT); Aristotele, Ethica (tr. R. Grossatesta) V 5 Una autem que in commutacionibus directiva (LLT); Eustrazio, In Eth. Nic. I (tr. R. Grossatesta), 6 Sed quia non peccare extra corpora omnino et generationem, ratio autem humana cum his est, usque quo anima cum carne colligatur, et multa ex hoc ipsi sunt impedimenta, multa indiget exercitatione et experientia et tempore longo et labore continuo, ut in habitu quaedam fiant bene operandi in omnibus et directiva eorum quibus opus est in operibus appareant (LLT); 13 Suasio quidem enim est doctrinalis quaedam admonitio passibilitatis animarum directiva (LLT);Tommaso d'Aquino, In Arist. Post. Anal. I, l. 1, n. 1 Ratio autem non solum dirigere potest inferiorum partium actus, sed etiam actus sui directiva est. [...] ars quaedam necessaria est, quae sit directiva ipsius actus rationis, per quam scilicet homo in ipso actu rationis ordinate, faciliter et sine errore procedat. Et haec ars est logica, idest rationalis scientia. [...] Et ideo videtur esse ars artium, quia in actu rationis nos dirigit, a quo omnes artes procedunt (LLT); Pietro d'Alvernia, Comm. in Polit. IV, l. 3, n. 567 Et dicit, quod octava pars civitatis est illa quae magistratus gerat, idest directiva sit populi (LLT); Matteo d'Acquasparta, Quaest. disp. leg. q. 1 Lex autem, quia dicit nobilitatem simpliciter et absolutam, non contractam nec arctatam, quia non est aliud quam ipsa veritas prout est regula directiva, ideo lex per essentiam est in Deo, et non tantum quia ratio legis est in Deo; sed potius ipsa lex, quae est prima et summa veritas, est ratio omnium legum iustarum, et omnes leges ab illa derivantur; et ideo vere lex aeterna (LLT); q. 3  Item, lex directiva est actuum humanorum (LLT).
 
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
-
Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 20.03.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.