proverbialiter (avv.)

1. proverbialmente (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I vii 2 O semper natura nostra prona peccatis! O ab initio et nunquam desinens nequitatrix! Num fuerat satis ad tui correptionem quod, per primam prevaricationem eluminata, delitiarum exulabas a patria? Num satis quod, per universalem familie tue luxuriem et trucitatem, unica reservata domo, quicquid tui iuris erat cataclismo perierat, et commiseras tu animalia celi terreque iam luerant? Quippe satis extiterat. Sed, sicut proverbialiter dici solet «Non ante tertium equitabis», misera miserum venire maluisti ad equum.
Mon. I v 5 Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere preparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius locumtenentem, iuxta dicentem Phylosophum: «Omnis domus regitur a senissimo»; et huius, ut ait Homerus, est regulare omnes et leges imponere aliis. Propter quod proverbialiter dicitur illa maledictio: «Parem habeas in domo».
De vulg. 1            
Mon. 1
proverbialiter, De vulg. I vii 2; Mon. I v 5
proverbialiter dicere: De vulg. I vii 2; Mon. I v 5
Avv. post-class. impiegato, nell’accezione dantesca, soprattutto a partire dal sec. XII per introdurre massime, spesso brevi e desunte dall’esperienza, comunemente note (cfr. il campo Corrispondenze).

La iunctura «proverbialiter dicere» di De vulg. I vii 2 e Mon. I v 5 ha numerose att. nella tradizione letteraria precedente.

L’uso dantesco dell'avv. trova riscontri anche nella più antica tradizione esegetica alla Commedia, nei commenti di Benvenuto da Imola e di Giovanni da Serravalle.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
assente nel lat. class. ma att. nel lat. tardoant. (cfr. ThLL s.v. proverbialiter 1); vd. ad es. Porph. Hor. Epist. I xvii 3 ‘Ut si caecus iter’: Proverbialiter, u<t s>i sus Minervam doceat (LLT); Amm. XXIX ii 25 Philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum immanitate invictum occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id sermone addiderat Graeco: σὺ δὲ νόει καὶ στέφε τὴν πύλην, quod dici proverbialiter solet, ut audiens altius aliquid agendum agnoscat (Bibliotheca Augustana); Ambr. In Luc. III 50 eorum igitur more qui satis putant ignaris viarum quasi notas quasdam itineris et semitas demonstrare, spiritalis viae semitas colligentes videro utrum secundo veritatis eventu, certe religioso fidei ductu in mysteriorum secreta contendimus verentes ne quis ista cum legerit, quod proverbialiter dicitur quasi puer machaeram tractare per infantiam fortia arma nesciret, magis que vulnus ex inprovidentia quam salutem ex lectione sentiret (CC); Sidon. Epist. VII ix 19 Si ambigitur quo magistro rudimentis fidei fuerit imbutus: ut proverbialiter loquar, ‘domi habuit, unde disceret’ (MGH).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr. DMLBS s.v. proverbialiter 1), vd. ad es. Giovanni di Salisbury, Policraticus, III 13 ut proverbialiter dicitur, amator incautus pudicae magis uxori quam infidelibus oculis credit (CC); Uguccione da Pisa, Deriv., C 46, 4 cardo etiam ponitur pro oportunitate vel articulo, unde proverbialiter solet dici ‘res est in cardine’, idest in articulo vel oportunitate (DaMA); L 35, 19 Item nota hanc esse naturam lateris quod, quanto plus abluitur, tanto plus exasperascit et deterior fit, unde quidam, volens significare se servire inutiliter cuidam a quo nunquam remunerationem consequi deberet, interrogatus a quodam quid ageret, proverbialiter dixit: ‘laterem lavo’ (DaMA); Tommaso d’Aquino, In Meth., II i 277 sicut proverbialiter dicitur: in ‘foribus’, idest in ianuis domorum, ‘quis delinquet?’ (LLT); Rep. Ioh., XVI vii 2152 animalis homo verba spiritualia accipit ut proverbia, non quod proverbialiter sint dicta, sed quia mens eius supra corporalia elevari non valens, sunt ei obscura (LLT); Matteo d’Acquasparta, Quaest. disp. prod., II 2 Aequivalet enim aurum argento, immo praevalet; unde solet dici proverbialiter quod qui habet pecuniam, habet omnia (LLT); Egidio Romano, Reg. Princ., I iia 12, 46 Ideo dicitur 5 Ethicorum principatus virum ostendit. Propter quod et proverbialiter dicitur, ‘si quis vult cognoscere virum, ponat ipsum in aliquo principatu’ (CC); Meister Eckhart, Opus trip., XIV 13 Exemplum huius est: in patria mea, dum quis aliquem vel aliquid quaerit nec invenit, solet dici: ‘ipse invenit lapidem’, hoc est, ipse non invenit quem vel quod quaesivit, et proprie hoc proverbialiter dicitur quod ‘omnis qui lapidem quaerit, lapidem invenit’ (LLT).
Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
Benvenuto da Imola ad Inf. V 127-129: ecce aliud incitamentum, quia proverbialiter dicitur quod opportunitas facit homines fures et feminas meretrices (DDP); ad Inf. VI 7-9: nunquam restringitur gula ex quo est aperta: quamvis enim dicatur proverbialiter quod paupertas castigat gulosum: castigat, idest punit, non tamen corrigit (DDP); ad Par. XV 118-120: moriuntur in aliena patria infeliciter saepe, cum dicatur proverbialiter: ‘Aliena terra bene vivis, sed male obis’ (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Inf. XVII 79-84: Ideo in Ytalia dicitur proverbialiter: ‘Ab illo, in quo confido, defendat me Deus; ab illo, de quo non confido, cavebo michi egomet’ (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 26.02.2022.