elimosina, -e (s.f.)

1. elemosina (Conte), azione del donare alle persone bisognose.
Mon. II v 25 Sic et in operabilibus: nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia fieret, elimosine formam haberet.
Mon. II v 26 Similiter est de fine iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est elimosina; et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.
Mon. 3
elimosina, Mon. II v 25; II v 26
elimosine, Mon. II v 25
elimosine forma: Mon. II v 25
Grecismo (cfr. ThLL s.v. elemosina) impiegato tre volte da D. all’interno di un passo esemplificativo nel quale egli sostiene – sulla scorta della tradizione canonistica e teologica precedente – che l’azione del donare ai bisognosi coi proventi del latrocinio non può definirsi elemosina (cfr. in proposito Quaglioni Mon. ad loc.).

L’uso dantesco del termine si inserisce nel solco della tradizione tardoant. e mediev. (cfr. il campo Corrispondenze).

La iunctura «elimosine forma» (Mon. II v 25), allo stato attuale delle conoscenze, non è att. altrove.

L’uso dantesco del sost. trova alcuni riscontri nella più antica tradizione esegetica alla Commedia.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
limosina, vd. ED (L. Vanossi).
Latino classico e tardoantico:
assente nel lat. class. ma ampiamente att. nel lat. tardoant. (cfr. ThLL s.v. elemosina 1), vd. ad es. Hier. Epist. LII Sunt, qui pauperibus parum tribuunt, ut amplius accipiant, et sub praetextu elemosynae quaerunt divitias: quae magis venatio appellanda est quam elemosyna (PL); Vulg. Tb. 4, 11 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras (Bibliotheca Augustana); Aug. Serm. XXXVI Animam quippe suam elemosinis non redimebat, fructus perituros condebat (Augustinus); Greg. M. Epist., IX 218 Neque enim elemosina reputanda est, si pauperibus dispensetur quod ex inlicitis rebus accipitur, quia, qui hac intentione male accipit, ut quasi bene dispenset, gravatur potius, quam adiuvatur (MGH).
Latino medievale:
ampiamente att. (cfr. MLW s.v. elemosina II A), vd. ad es.  Benedetto di Aniane, Conc. reg., LXXI Cura peregrinorum vel pauperum elemosina pertinebit ad eum cui dispensationis potestas commissa est (LLT); Graziano, Conc. disc. can., II, c. 14, q. 5, c. 1 Quod vero elemosinae non sint faciendae ex fenore vel usuris, nec ex quolibet male acquisito, Augustinus testatur in libro de verbis Domini tractatu XXXV (LLT); II, c. 14, q. 5, c. 9 Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus elemosinas largas faciat, ideo rapinam iustificat (LLT); Pietro Cantore, Summa confl., I 44 non enim potest fieri elemosina de rapina (LLT); Guglielmo d’Auxerre, Summa, III xxiv 5 q. 1, t. 1 Dicitur autem quod nullo modo potest fieri elemosina de usura, de rapina, de rebus male acquisitis, unde in Ecclesiastico: ‘Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui, quoniam pro homicida habetur qui aufert pauperi illud unde debet sustentare vitam suam’ (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. eleinos): elimosina graece misericordia (Mirabile). 
Uguccione E 30, 17-18 (s.v. el): item ab eleyson hic et hec elemon -nis, idest misericors, unde hec elemona -e, idest miseria; et ab hoc et sina quod est mandatum dicitur hec elemosina -e, idest mandatum miserie, et secundum hoc scribitur per e. Sed melius scribitur per i et dicitur elimosina, ab Ely quod est Deus et sina, inde elimosina, quasi mandatum Dei; ipse enim mandavit eam fieri, unde illud ‘date elimosinam et omnia munda erunt vobis’; preterea quod pauperi datur a Deo mandatur. Vel dicitur elimosina ab Ely et moys quod est aqua, et inde elimosina, quasi aqua divina; sicut enim aqua extinguit ignem ita elimosina peccatum (DaMA).
Balbi (s.v. elemon): elemon misericors grece secundum Papiam, elemosina ab elemonia quod est misericordia et syna quod est mandatum componitur hec elemosina -ne idest mandatum misericordie, et secundum hoc scribitur per e sed melius scribitur per y, et tunc dicitur elymosina ab Ely quod est Deus et sina quod est mandatum. Interpretatur elimosina quasi mandatum Dei, ipse enim eam mandavit fieri unde in Luca: ‘date elymosinam et ecce omnia munda sunt vobis’; preterea quod pauperi datur Deo mandatur. Vel dicitur elymosina ab Ely quod est Deus et mois quod est aqua. Inde elimosina quasi aqua divina; sicut enim aqua extinguit ignem ita elimosina extinguit peccatum. Et scias quod septem sunt elimosine corporales que continentur in hoc versu: ‘Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo’. Visito scilicet infirmum, poto scilicet sitientem, cibo scilicet esurientem, redimo scilicet carceratum, tego idest vestio nudum, colligo idest recolligo hospitem, condo idest sepilio mortuum. Item septem sunt elimosine spirituales que in hoc versu continentur: ‘Consule, castiga, solare, remitte, fer, ora’. Consule idest doce ignorantem et dirige dubitantem: intelligitur enim in hoc duplex spiritualis elimosina scilicet doctrina et consilium, castiga delinquentem, solare idest consolare tristem, remitte delinquentibus in te, fer idest porta infirmitates aliorum et gravamina, ora pro omnibus (Mirabile).
Commentatori danteschi:
Att., vd. ad es. Anonimo Lombardo ad Purg. VI 37-39: Hic in parte ista respondet Virgilius, quod vera scripsit in Eneida, quodque verum est precamina vivencium prodesse hiis qui sunt in purgatorio. Dicit enim quod ex precibus seu elemosinis aut aliis bonis que fiant per viventes in remedium et pro salute animarum, velociter ipsarum animarum gloria adipiscitur, non ideo corumpitur iudicium divinum, quia viventes solvere debita mortuorum suorum tenentur: videlicet qui in purgatorio sunt; tamen existencium in inferno non; quia preces ipsorum, vel pro ipsis a[d] deum factis, non attingunt (DDP).
Chiose ambrosiane ad Purg. I 1: Et subdividitur ista in quinque partes secundum quod quinque sunt differencie: primi sunt ystriones et vanis delectationibus occupati, secundi excomunicati, tercii interfecti iniuste contriti, quarti differentes in senio confessionem, quinti principes non habentes curam subditorum. Omnes isti non possunt ire ad purgacionem quam desiderant, nisi per oracionem et elemosinam eis gracia impetretur (DDP).
Giovanni da Serravalle ad Purg. XXIII 76-84: Et iste (scil. Foresis) respondet, quod orationes et elemosina et bona que operatur uxor sua pro eo, liberaverunt eum de circulis inferioribus, et conduxerunt eum huc. Quia uxor sua erat valde solicita pro eo, et sic vidua, faciens tantum bonum, erat plurimum accepta Deo (DDP).
Autore: Dario Personeni.
Data redazione: 01.03.2022.