extremitas, -atis (s.f.)

1. termine della premessa (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. III iv 21 Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali.
Mon. III iv 22 Nam in extremitate maioris ponunt “lucem”, in predicato vero conclusionis “auctoritatem”: que sunt res diverse subiecto et ratione, ut visum est.
Mon. III v 3 Et cum arguendo inferunt “sicut Levi precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate”, dico similiter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas: nam aliud est “auctoritas” et aliud “nativitas”, subiecto et ratione; propter quod peccatur in forma. Et est similis processus huic: A precedit B in C; D et E se habent ut A et B: ergo D precedit E in F; F vero et C diversa sunt.

Mon. 3

 

 

 

extremitas, Mon. III iv 21; III v 3
extremitate, Mon. III iv 22

extremitas maioris: Mon. III iv 21; III iv 22
maior extremitas: Mon. III v 3

D. usa il sost. nel signif. tecnico di termine della premessa maggiore (o minore) che funge da predicato (o soggetto) della conclusione. Stando alle fonti, è partire dalla traduzione boeziana degli Analitici Primi che il sost. viene usato per designare i termini delle premesse che, messi in comunicazione dal termine medio, vanno a costituire il soggetto e il predicato della conclusione di un sillogismo. In particolare, sulla scia dei commentari bizantini di Giovanni Filopono (prima metà del VI secolo), con extremitas minor si usa denotare il termine appartenente alla premessa minore che costituisce il soggetto della conclusione; con extremitas maior il termine della premessa maggiore che costituisce il predicato. Come spiegato concisamente da Pietro Ispano: «Omnis autem sillogismus constat ex tribus terminis et duabus propositionibus […]. Horum autem terminorum alter vocatur medium, alter maior extremitas, alter minor extremitas. Medium est terminus bis sumptus ante conclusionem. Maior extremitas est terminus sumptus in maiori propositione cum medio. Minor extremitas est terminus sumptusin minori proposi tione cum medio» (Tracatus, IV, 2). Sia in Mon. III iv che in Mon. III v D. utilizza il sintagma extremitas maior (o extremitas maioris) per svelare il vizio formale dell’argomentazione degli avversari: in entrambi i casi, il sillogismo a cui è riducibile il loro argomento consta di quattro termini anziché tre e il termine estremo della premessa maggiore (maior extremitas) non coincide con il predicato effettivamente presente nella conclusione. In altri termini, D. si occupa di mostrare come essi incorrano in quel peccatum in forma conosciuto come quaternio terminorum, che comporta una violazione diretta della definizione di sillogismo (cfr. Chiesa-Tabarroni Mon.).  

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
estremità, vd. ED (A. Mariani).
Latino classico e tardoantico:
nel lat. class. e tardoant. il sost. è att. sempre nelle accezioni di 'estremità, parte finale, limite' e 'terminazione, fine, caso estremo' (Conte), diverse da quella della Mon. (vd. ThLL s.v. extremitas).
Latino medievale:

Pietro Abelardo, Dial. II 3 Secundam quidem ex prima procreari Boetius [qui] in Secundo Cathegoricorum ostendit maiore extremitate conversa, tertiam vero ex eadem nasci per conversionem minoris extremitatis. Extremitates autem vocamus terminos conclusionis, ad quorum inter se coherentiam vel remotionem comprobandam medius terminus in propositis enuntiationibus intercedebat (CC); II, 3 Si quis igitur ex prima figura secundam procreare desideret, convertat eam propositionum in qua maior extremitas ponitur, alia propositione manente, veluti cum tales sint prime figure propositiones: “omne iustum bonum est”, “omnis virtus iusta est”, talem in primo modo prime figure conclusionem habentes: [“omnis virtus bona est”]; ex qua quidem conclusione apparet “bonum”maiorem extremitatem appellari (CC); Alberto Magno, Anal. priora I, t. 2, c. 2 cum ergo transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt, non potest esse terminus in syllogistica scientia, nisi ut a quo est decursus syllogisticus, et hoc est maior extremitas: vel ad quod stat decursus syllogisticus, et hoc est minor extremitas quae ultimo sub medio accipitur: et ulterius post ea nihil est de decursu syllogistico nisi et medium per quod decurrit ratio in decursu syllogistico (LLT); Soph. el. I, t. 3, c. 5 et cum infertur, ergo ista domus est tuum opus, eidem subjecto attribuitur utrumque dictorum accidentium, quod non competit, sed in conclusione deberet concludi maior extremitas de minori (LLT); Tommaso d'Aquino, In Arist. Post. anal. I, l. 23, n. 8 Non enim ideo circularis est luna, quia sic augetur, sed quia circularis est, ideo talia augmenta recipit. Sit ergo luna in quo c, idest minor extremitas; augmentum in quo b, idest medius terminus; circularis autem in quo a, idest maior extremitas (LLT).

Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:
-
Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 17.03.2022.
Data ultima revisione: 25.04.2023.