instantia, -e (s.f.)

1. obiezione (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. II v 23 Propter quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet cum iure gradi; nec valet instantia que de verbis Phylosophi “eubuliam” pertractantis elici solet. Dicit enim Phylosophus: «Sed et hoc falso sillogismo sortiri: quod quidem oportet sortiri; per quod autem non, sed falsum medium terminum esse».
Mon. II v 26 Similiter est de fine iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est elimosina; et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.
Mon. II ix 11 Quod si contra veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet, per victoriam David de Golia obtentam instantia refellatur; et si Gentiles aliud peterent, refellant ipsam per victoriam Herculis in Antheum. Stultum enim est valde vires quas Deus confortat, inferiores in pugile suspicari.
Mon. III v 4 Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est: multi enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritate non precedunt, sed etiam preceduntur a iunioribus; ut patet ubi episcopi sunt tempore minores quam sui archipresbyteri.
Mon. III v 5 Et sic instantia videtur errare secundum “non causam ut causam”.
Mon. III vii 4 Et si quis instaret de vicarii equivalentia, inutilis est instantia; quia nullus vicariatus, sive divinus sive humanus, equivalere potest principali auctoritati: quod patet de levi.
Mon. III vii 8 Quod si ita est, manifestum est quod nullus princeps potest sibi substituere vicarium in omnibus equivalentem: qua re instantia nullam efficaciam habet.
Questio 17 In ostendendo sive determinando de situ et forma duorum elementorum, ut superius tangebatur, hic erit ordo. Primo demonstrabitur impossibile aquam in aliqua parte sue circumferentie altiorem esse hac terra emergente sive detecta. Secundo demonstrabitur terram hanc emergentem esse ubique altiorem totali superficie maris. Tertio instabitur contra demonstrata et solvetur instantia. Quarto ostendetur causa finalis et efficiens huius elevationis sive emergentie terre. Quinto solvetur ad argumenta superius prenotata.
Questio 41 Sed talis instantia nulla est; procedit enim ex ignorantia nature homogeneorum et simplicium. Corpora enim homogenea et simplicia - sunt homogenea ut aurum depuratum, et simplicia ut ignis et terra - regulariter in suis partibus qualificantur omni naturali passione.
Questio 42 Unde, cum terra sit corpus simplex, regulariter in suis partibus qualificatur, naturaliter et per se loquendo; quare cum gravitas insit naturaliter terre, et terra sit corpus simplex, necesse est ipsam in omnibus partibus suis regularem habere gravitatem, secundum proportionem quantitatis; et sic cadit ratio instantie principalis.
Questio 43 Unde respondendum est quod ratio instantie sophistica est, quia fallit secundum quid et simpliciter.
Questio 49 Et ideo, licet terra secundum simplicem eius naturam equaliter petat centrum, ut in ratione instantie dicebatur, secundum tamen naturam quandam patitur elevari in parte, Nature universali obediens, ut mixtio sit possibilis.

Mon. 7
Questio 5

instantia, Mon. II v 23; II v 26; II ix 11; III v 5; III vii 4; III vii 8; Questio 17; 41
instantiam, Mon. III v 4
instantie, Questio 42; 43; 49

ratio instantie: Questio 42

Nell’accezione tecnica oggetto d’analisi, il sost. indica un’obiezione o un contro-argomento che tenta di minare la validità di un data argomentazione.

Compare nel lat. mediev. grazie a Boezio, che traduce l’aristotelico ἐνιστάναι con il v. instare e ἔνστασις con il sost. instantia. A partire dal XII secolo, nelle scuole, viene elaborata una sofisticata dottrina delle instantiae che intreccia la teoria dei loci e del sillogismo e che viene applicata massicciamente nelle disputationes. 

Come riassume Alberto Magno, il sost. può significare indifferentemente una singola proposizione che funge da obiezione e un intero contro-argomento (Anal. priora II, t. 7, c. 7: «Attendendum autem quod instantia dicitur duobus modis. Uno enim modo dicitur instantia propositio instans absolute considerata. Alio modo ipsa ratio per quam probatur talis propositio et concluditur dicitur instantia»).

Nelle opere volgari D. usa il sost. instanza in due occasioni. In Conv. IV xii 10, la possibilità che «alcuno» chiami «animo l’appetito sensitivo» viene scartata senza possibilità di «instanza», («se volesse chiamare animo l’appetito sensitivo, qui non ha luogo, né instanza») poiché «nullo dubita che l’appetito razionale non sia più nobile [...] e però più amabile». Nella discussione sulle macchie lunari di Par. II, invece, il termine viene riferito a una possibile obiezione – anticipata da Beatrice – a difesa della tesi per cui esse siano originate dal «raro e denso» della materia rifrangente («Or dirai tu ch’el si dimostra tetro / ivi lo raggio più che in altre parti, / per esser lì refratto più a retro. / Da questa instanza può deliberarti / esperienza, se già mai la provi», 91-95).

Nelle opere lat., D. dimostra di conoscere una significativa varietà di tipologie di instantia. Il sost. designa singole obiezioni in Mon. II v; III v; III vii. Nel primo caso, in particolare, l’instantia consiste in un richiamo all’auctoritas di Aristotele («nec valet instantia que de verbis Phylosophi 'eubuliam' pertractantis elici solet»); negli ultimi due, invece, ci si appella alle relazioni logiche di equivalenza («si quis instaret de vicarii equivalentia, inutilis est instantia») e di implicazione («Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, [...] dico quod falsum est»). Nella Questio il sost. designa invece argomentazioni più complesse, per cui viene usata la formula ratio instantiae (che vale, letteralmente, 'argomento dell'obiezione'; 41; 42; 43; 49).  

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
instanza, vd. ED (V. Valente).
Latino classico e tardoantico:

nel signif. tecnico che caratterizza l’usus dantesco il sost. è att. solo a partire dalle traduzioni boeziane: Aristotele, Anal. Pr. II 26 (rec. Florentina) Instantia autem est propositio propositioni contraria. Differt autem a propositione, quoniam instantiam quidem contingit esse in parte, propositionem autem aut omnino non contingit aut non in universalibus syllogismis (ALD); Ibidem nam ex quibus est syllogizare contrarium, ex his et instantias conamur dicere (ALD); Top. II 2 (tr. Boezio) Si enim in omnibus videatur divisionem proferentibus vel in pluribus, concedendum et universaliter ponere aut instantiam ferre in aliquo non sic; nam si neutrum horum faciat, inconveniens videtur non ponens (ALD); VIII 2 Si autem in multis proponente non ferat instantiam, dignum est ponere; nam dialectica est propositio contra quam sic in pluribus se habentem non est instantia (ALD); VIII 10 Quarta autem et pessima instantiarum quae est ad tempus; quidam enim talibus instant ad quae disputare pluris est temporis quam praesentis exercitationis. Ergo instantiae, ut dictum est prius, quattuor modis fiunt; solutio autem est earum quae dictae sunt prima tantum, reliquae autem prohibitiones quaedam et impedimenta conclusionum (ALD).

Latino medievale:

Bonaventura, Comm. in Ioh., I 22 Dixerunt ergo ei: Quis es? Adhuc instant et rationem instantiae dicunt: Ut responsum demus his qui miserunt nos (LLT); Alberto MagnoComm. in I Sent., dist. 13a, a. 1 quod prima propositio vera est, licet quidam ferant instantias quas posuimus, et quidam evadere eam volentes ferunt instantiam in Heva, quae non per generationem naturam humanam accepit. Sed instantia nulla est: quia miracula Dei nihil variant in habitudinibus naturalibus praedicatorum ad sua subjecta in propositionibus (LLT); Anal. priora II, t. 7, c. 7 Attendendum autem quod instantia dicitur duobus modis. Uno enim modo dicitur instantia propositio instans absolute considerata. Alio modo ipsa ratio (per quam probatur talis propositio et concluditur) dicitur instantia (LLT); Tommaso d'Aquino, Comm. in I Sent., dist. 38, q. 1, a. 5 Sed ista instantia nulla est; quia quamvis quod fuit futurum, possit non esse futurum impeditis causis quae erant determinatae ad effectum ut in maiori parte, non tamen potest non fuisse futurum (LLT); Sigieri di Brabante, Quaest. Meth., 5 Quamvis igitur probatum sit in entibus unum esse perfectissimum, non videtur esse probatum illud unum esse causam effectivam omnium. Sed ista instantia nulla est. Non enim sequitur, si perfectius non est causa minus perfecti, quod perfectissimum non sit causa omnium aliorum (LLT). 

Lessicografi medievali:
-
Commentatori danteschi:

Pietro Alighieri (3) ad Purg. III 1-45: nec facit instantiam in hoc quod ait iste auctor (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 21.03.2022.
Data ultima revisione: 20.06.2023.