investigo, -avi, -atum, -are (v.)

1. ricercare, indagare (Castiglioni-Mariotti), in senso speculativo.
De vulg. I iv 1 Nunc quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
De vulg. I ix 4 Quare autem tripharie principalius [ydioma] variatum sit, investigemus (...).
De vulg. I xiv 6 Veneti quoque nec sese investigati vulgaris honore dignantur (...).
De vulg. I xvi 1 Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram quam sequimur adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de illa ut, solerti studio, redolentem ubique et necubi apparentem nostris penitus irretiamus tenticulis.
De vulg. II iii 1 Nunc autem quo modo ea coartare debemus que tanto sunt digna vulgari, sollicite investigare conemur.
De vulg. II v 8 Nunc autem restat investigandum de constructionibus elatis et fastigiosis vocabulis (...).
De vulg. II ix 1 (...) de stantia est agendum, ut scilicet investigemus quid ipsa sit et quid per eam intelligere volumus.
Mon. II ix 3 (...) omnibus viis prius investigatis pro iudicio de lite habendo, ad hoc remedium ultimo quadam iustitie necessitate coacti recurramus.
Mon. III iii 16 Itaque solas traditiones habentes ab hoc (...) gignasio excludendi sunt: oportet enim, hanc veritatem venantes, ex hiis ex quibus Ecclesie manat auctoritas investigando procedere.
Questio 5 Et restricta fuit questio ad hoc, tanquam ad principium investigande veritatis, ut quereretur utrum aqua in spera sua, hoc est in sua naturali circumferentia, in aliqua parte esset altior terra que emergit ab aquis et quam comuniter quartam habitabilem appellamus.
Questio 60 Propter causam vero efficientem investigandam, prenotandum est quod tractatus presens non est extra materiam naturalem, quia inter ens mobile, scilicet aquam et terram, que sunt corpora naturalia (...).
Questio 61 Cum igitur innata sit nobis via investigande veritatis circa naturalia ex notioribus nobis, nature vero minus notis, in certiora nature et notiora, (...) viam inquisitionis in naturalibus oportet esse ab effectibus ad causas.
De vulg. 7
Mon. 2
Questio 3
investigandam, Questio 60
investigande, Questio 5; 61
investigando, Mon. III iii 16
investigandum, De vulg. I iv 1; II v 8
investigare, De vulg. II iii 1
investigati, De vulg. I xiv 6
investigatis, Mon. II ix 3
investigemus, De vulg. I ix 4; I xvi 1; II ix 1
-
Il v., che deriva dall'aggiunta di in vestigare, è att. a partire dall'età class. con il signif. proprio di «per vestigia quaerere, vestigiis insequi et deprehendere; pertinetque ad rem venatoriam» (vd. Forcellini s.v. investigo I). In senso fig. vale, invece, «inquirere, perquirere, indagare» e «reperire, deprehendere» (vd. Forcellini s.v. investigo II). Gli stessi signif. sono conservati dal lat. mediev. (vd. es. DMLBS s.v. investigare).

D. utilizza il v. nel solo senso fig. di 'ricercare, indagare', a indicare l'atto di compiere una ricerca il cui fine è essenzialmente speculativo (si consideri in particolare la presenza del v. nella Questio, sempre att. al gerundivo e accompagnato dall'oggetto della ricerca, che risulta ora la veritas, ora la causa efficiens).

Sebbene in Mon. III iii 16 investigare sia utilizzato con il signif. individuato, potrebbe comunque mantenere una sfumatura semantica riconducibile al senso proprio - e dunque venatorio - del v. stesso, in quanto nel brano in questione compare anche il v. venor: «Itaque solas traditiones habentes ab hoc (...) gignasio excludendi sunt: oportet enim, hanc veritatem venantes, ex hiis ex quibus Ecclesie manat auctoritas investigando procedere».
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
per il signif. di «inquirere, perquirere, indagare» (Forcellini s.v. investigo II 1), vd. es. Cic. Pet. 7 Postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint (CC); CicAtt. XII 17 Quod pro Cornificio me abhinc amplius annis XXV spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (...), et appelles procuratores si tibi videtur (CC).
Latino medievale:
a titolo d'es. del v. utilizzato con il signif. di 'ricercare, indagare': Ruggero Bacone, Opus Maius, IV, d. 4, c. 7 Et horum notitia non solum necessaria est in scientialibus, sed utilitates magnas nobis praestat in corpore et in anima, si diligenter investigemus, nam valde utile est scire has leges in conservatione sanitatis (LLT); Tommaso d’Aquino, In Arist. Phys., IV xvii 5 Supposito enim quod tempus sit aliquid motus, consequens scilicet ipsum, restat investigandum secundum quid tempus consequatur motum, quia secundum prius et posterius (LLT); Giovanni Peckham, Quaest. Euchar., q. 7, par. 30 Circa istam quaestionem, sicut circa praecedentes, intelligenda est veritas, investiganda est possibilitas, et manifestanda huius exsistentiae congruitas (LLT); Raimondo Lullo, Arborproem. Domine, diu laboravi ad veritatem investigandam et per unum modum et per alium, ac per gratiam Dei ad finem et cognitionem veritatis deveni, quam scire tantum desideravi et quam in libris meis posui (LLT); Enrico Bate da Malines, Speculum, II 1 De intellectualibus quidem itaque substantiis tractaturi secundum supra dicti processus observationem, primo investigemus virtutem intellectivi principii cuius actionem in nobis experimur (LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. investigare): Investigare: explorare, speculari (Mirabile).
Uguccione, U, 23, 9 (s.v. vestio): (...) investigo -as, inquirere (...) (DaMA).
Balbi (s.v. vestigium) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 25.05.2023.